De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis
Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.
Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.
Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior
Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia
Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis
Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum
Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva
Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis
1.
« Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? ».
(IOAN. XVIII-38).
Semel ac admissum est, sensum antiquae Ecclesiae circa primaria etiam dogmata religionis nostrae, fuisse revera diversum a sensu qui in Ecclesia sequioris aevi praevaluit, statim sequitur non posse admitti traditionem immutabilem, fixam, sibique semper constantem, sed e contra, talem eam esse agnoscendam, quae indefinitae variationi sit per se obnoxia. Ex quo enim, ut volunt novi magistri, notiones quas Ecclesia proponit tanquam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, et conservatae in eodem tenore in quo ab ipsa origine proponebantur, nihil iam prohibet quominus semper modificentur, semperque spolientur determinato illo modo quem speciales culturae conditiones attulerant in saeculis anteactis, ut magis ac magis vestiant politioris scientiae formam. Imo vero, nedum aliquid sit quod prohibeat, multa sunt quae eiusmodi modificationem quam maxime nunc necessariam faciunt. Nunc enim mutata est speculatio philosophica; nunc habetur multo amplior cognitio historiae et universi; nunc..., nunc..., etc.
Sed dicet aliquis: Si ita de sacra traditione sentiendum est, si illud quod heri et nudiustertius ut verum praedicabatur, hodie est corrigendum, si indefinita evolutio ponitur, et omnis evolutio nova secum fert aliquam deiectionem de doctrina quae credebatur prius, ergo erravit traditio antiqua sicut errat quoque traditio praesens; omnis infallibilitas ab apostolico magisterio penitus aufertur, et promissum a Christo charisma veritatis in Ecclesia omnino non est. Gravis sane difficultas, quae tamen optimam habebit solutionem ex distinctione facienda inter veritatem absolutam, et eam quae dici potest relativa. Haec quippe distinctio est, quam contra fallacem Scholae dogmatismum suggerit philosophia Kantiana. Non enim errabat ille qui ponebat incognoscibilia numena, seu intimas rerum naturas, earum praesertim quae sunt supra nos. De facto, quis vere fidere poterit conceptibus suis, quasi conformes essent realitati obiectivae? Quid magis incredibile quam axioma quo antiqua philosophia ponebat veritatem in mente nostra esse adaequationem intellectus et rei? Imo quid magis absurdum, loquendo praesertim de rebus divinis quae infinite elevantur supra omne id quod nostrae ideae possunt exprimere? Ergo veritas apud nos est continuum inquirere, potius quam impossibilis consecutio ac possessio eius quod inquiritur; est conceptio quoad fieri potest approximans realitati; est melior loquendi modus qui possit haberi secundum praesentes nostras conditiones et circumstantias, cui tamen nunquam definitive et immobiliter stare oporteat. Et quia ipsa fidei dogmata formata fuerunt per quamdam reductionem mysteriorum divinorum ad communes notiones humanas sicut vel sola eorum structura luculenter ostendit, clarum est quod hic quoque, imo hic maxime, attenta omnimoda obiecti transcendentalitate, nihil plus erit veritas quam quod melius et aptius dicetur secundum currentes ideas et statum cultureae unicuique epochae proprium. In hoc autem stat ratio veritatis relativae, quae cum semper adsit in doctrina traditionis et ecclesiasticis definitionibus, optime conciliat inter se duas res, quae olim videbantur insociabiles, evolutionem scilicet doctrinalem et infallibilitatem sano modo intellectam2.
Sic schola nova quae nunc invalescit, et nihil curare videtur anathema latum a Patribus Vaticanis, Sess. 3, can. 3 de fide et ratione, contra eos qui dicunt fieri posse ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo quem intellexit et intelligit Ecclesia. Porro, praesentis capituli scopus est declarare quid sentiendum sit de commento illo adeo nunc celebrato veritatis relativae, et primo quidem quoad se, deinde vero quoad applicationem eius ad dogmata fidei nostrae.
Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.
Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam (adaequatio intellectus et rei), nulla alia admissibilis est notio veritatis.
« Sicut bonum nominat id in quod tendit appetitus, ita verum nominat id in quod tendit intellectus. Hoc autem distat inter appetitum et intellectum sive quamcumque cognitionem, quia cognitio est secundum quod cognitum est in cognoscente, appetitus autem est secundum quod appetens inclinatur in ipsam rem appetitam, et sic terminus appetitus quod est bonum, est in re appetibili, sed terminus cognitionis quod est verum, est in ipso intellectu... Cum autem omnis res sit vera secundum quod habet propriam formam naturae suae, necesse est quod intellectus in quantum est cognoscens, sit verus in quantum habet similitudinem rei cognitae, quae est forma eius in quantum est cognoscens. Et propter hoc, per conformitatem intellectus et rei veritas definitur »1. Et re quidem vera, si notitia est ex propria ratione sua, repraesentatio obiecti existens in intellectu, statim sequitur quod veritas, utpote propria notitiae perfectio, non in aliquo alio consistere potest quam in conformitate eius cum obiecto ipso. Conformitatem autem dico, quae non est quaerenda in entitate actus cognoscitivi per comparationem ad entitatem rei extra intellectum, sed praecise in hoc quod obiectum reipsa in se constituitur sicut intellectus apprehendit et dicit obiectum esse constitutum.
Sed ut intellectus aliquid dicat de reali constitutione obiecti, necesse est ut sese ad illud referat cum actu suo, et hoc non facit in simplici apprehensione, sed solum in iudicio quod per propositionem exprimitur. Omne enim iudicium comprehendit notiones duas, quarum una sumitur ut subiectum quod supponit pro re a l quam2 mens se refert, altera ut forma quae subiecto attribuitur et de eo praedicatur. Et subiectum quidem supponens pro re extra intellectum, semper enuntiat aliquid designatum ac distinctum, quamquam adhuc imperfecte apprehensum, velut quidam quasi potentiale quod determinandum est per praedicatum. Neque haec inter se pugnant. Nam certe mathematicus incipit dicere de triangulo antequam sciat eius proprietates, et physicus de magnetismo tamquam de causa certorum effectuum, quin adhuc cognoscat intimam eius constitutionem; nominas unam plantam priusquam eius speciem determinaveris; nominas angelum, etsi habeas de eo notionem valde vagam et imperfectam; nominas Deum tametsi scias te infinite a conceptione eius essentiae abesse, nam satis est ut dicas primum ens, causam a qua pendet rerum universitas, aut si quid aliud eiusmodi, ut eum distinguas ab omni eo quod non est ipse. Sicut ergo singulare corporeum praesentatur mihi distinctissime, licet multa de eo ignorem, et occulta mihi sit ipsamet numerica eius constitutio seu individuationis ratio: ita obversatur mihi subiectum iudicii velut aliquid singulariter designatum, et tamen potentiale, quod debet determinari per praedicatum. Nunc ergo, si forma per praedicatum significata conveniat rei designatae per subiectum, sicut iudicium convenire affirmat, aut si non conveniat, sicut iudicium convenire negat, habetur veritas; sin autem minus, falsitas; utraque autem, non relative, sed absolute, simpliciter, sine addito dicta. Convenientia enim a parte rei vel est, vel non est, et haec est obiectiva convenientia cui debet adaequari convenientia ab intellectu affirmata, ut hoc demum sit veritas, et nihil aliud: adaequatio intellectus et rei.
Sed nota bene adaequationis terminos. Termini adaequationis non sunt intellectus et res, quasi nempe hinc poneretur obiectum in tota realitate sua, inde vero intellectus totam huius realitatis intelligibilitatem exhauriens, ac per hoc, quasi nihil esse deberet in obiecto quod non esset pariter in intellectu. Sic namque adaequationem intellectus et rei interpretari voluerunt novi magistri, ut ad absurdum deducerent definitionem veritatis in antiqua philosophia receptam, et sane nimis facili negotio. Nam quis, quaeso, somniare potuit unquam, idem esse notitiam veram ac cognitionem comprehensivam, per quam res cognoscitur tantum quantum est cognoscibilis? Non ergo hoc modo adaequationis terminos accipies, sed ita ut ex una parte sit id quod de re intellectus affirmat, et ex altera id quod in re correspondet affirmationi conforme. Proinde, cum iudico Deum esse sapientem, non dico adaequationem esse inter meam notitiam et Deum vel sapientiam Dei, absit; sed solum inter id quod est, sapientiam esse in Deo seu convenire Deo, et id quod de hac convenientia affirmatum elucet in iudicio meo.
Rursus, termini adaequationis non sunt modus intellectus in intelligendo ac iudicando, et modus rei in seipsa, quia iterum, aliud est modus intelligendi, et aliud omnino id quod per hunc intelligendi modum de obiecto affirmatur. Unde S. Thomas in prima Parte, q. 13, a. 12, quaerens utrum propositiones verae possint formari de Deo, sibique obiiciens quod omnis intellectus intelligens rem aliter quam sit, est falsus, et quod aliunde modus Dei est plane diversus a modo cognitionis nostrae, sic respondet: « Ad tertium dicendum quod haec propositio: intellectus intelligens rem aliter quam sit, est falsus, est duplex, ex eo quod hoc adverbium aliter potest determinare hoc verbum intelligens, ex parte intellecti vel ex parte intelligentis. Si ex parte intellecti, sic propositio vera est, et est sensus: Quicumque intellectus intelligit rem esse aliter quam sit, falsus est. Sed hoc non habet locum in proposito, quia intellectus noster formans propositionem de Deo non dicit eum esse compositum, sed simplicem. Si vero ex parte intelligentis, sic propositio falsa est. Alius est enim modus intellectus in intelligendo quam rei in essendo. Manifestum est enim quod intellectus noster res materiales infra se existentes intelligit immaterialiter, non quod intelligat eas esse immateriales, sed habet modum immaterialem in intelligendo. Et similiter cum intelligit simplicia quae sunt supra se, intelligit ea secundum modum suum, scilicet composite, (id est, componendo praedicatum cum subiecto), non tamen ita quod intelligat ea esse composita. Et sic intellectus noster non est falsus formans compositionem de Deo ». Et simili quoque ratione, dum idem intellectus noster perfectiones simplices de Deo affirmat, non affirmat eas de ipso secundum modum determinatum et participatum quem apud nos habent. Nam in nominibus quae Deo attribuimus, est duo considerare, scilicet perfectiones ipsas significatas, ut bonitatem, vitam, sapientiam, etc., et modum significandi. Quantum igitur ad perfectionem quam significant huiusmodi nomina, proprie competunt Deo, imo magis proprie quam creaturis, et sic de eo a nobis praedicantur, non autem quantum ad modum imperfectum quo invenitur apud nos participata perfectio3. Et ideo, etiamsi proprius divinae perfectionis modus a nobis positive non cognoscatur, nec etiam possit positive cognosci antequam intuitiva visione donemur, semper tamen in iis quae recte de Deo mens nostra iudicat, adaequatio est intellectus et rei, quia semper est revera in Deo id quod intellectus affirmat Deo competere, et sicut affirmat competere ei.
Vide igitur quam sophistica sint ea quae afferunt ad suam notionem veritatis relativae adstruendam. Dicunt enim: Quomodo esset absolute verum illud iudicium in quo subiectum confuse apprehenditur, et praedicatum habet modum omnino diversum ab eo quem res habet in seipsa? Quomodo non falsitate admixta, ac per hoc, ad summum relative vera, notitia tam longe distans a realitate undequaque supra nos elevata? Denique, si nec Deus, nec eius attributa, nec propria eorum ratio sunt nobis nota, eritne tandem plus quam qualiscumque loquendi modus in iis omnibus quae de Deo et rebus divinis vel ratiocinamur vel disserimus? Sic ipsi, sed absurde, quia haec omnia ostendunt quod nostra cognitio potest recipere maiorem perfectionem, sive ope meliorum specierum quam illae sint quas nunc habemus, sive per directam intuitionem eius quod nunc non manifestatur nisi in suis effectibus, sive per novum lumen quo virtus intellectiva roboretur; at non probant reformanda unquam fore recta iudicia intellectus nostri de rebus etiam altissimis. Nihil refert quod subiectum iudicii non sit per se manifestum; satis enim est si sit ita designatum, ut sciamus de quo loquimur. Nihil iterum refert quod praedicatum sit inferius formae significatae; sufficit enim ut conceptus sit positus sub tali abstractione, sub qua possit se extendere etiam ad realitatem quae aliunde excedit notitiam nostram, sicut videre est, respectu substantiarum separatarum, in rationibus formalibus quae non includunt in suo significato limitationem propriam rebus corporeis; respectu autem Dei, limitationem creaturae. Et si quidem conceptus vitae, cognitionis, amoris, etc., includerent modum illum vivendi, intelligendi, amandi, qui est in nobis, certo certius nonnisi falso attribuerentur Deo, sicut falso diceremus Deum esse corpus, vel animal, etc. Nunc autem, cum rationes istae abstrahant a nostris determinationibus, et de se dicant puram actualitatem non mixtam aliquo restrictivo, sic possunt et debent attribui enti infinito. Tandem non refert quod modus essendi Dei sit in immensum elongatus ab eo qui apud nos cognoscitur; non enim iudicamus, ut dictum est supra, quod sit in Deo ille perfectionis modus qui nobis est notus, aut concretio seu compositio quae invenitur in enuntiationibus nostris. Oportet igitur dicere quod Deus sit sapiens, immensus, omnipotens, omniscius, etc., et iudicium sic prolatum eamdem semper immobilem veritatem habebit in quocumque culturae statu, et pro quolibet intellectu, quidquid sit de altiori modo quo supernae mentes obiectum attingunt, plenius penetrando intelligibilitatem eius, et magis appropinquando ad perfectam eius cognitionem.
Et sane, omnis doctrina quae cogitur mutare assertiones suas vel sensum earum, ita ut non amplius agnoscatur exactum quod fuerat prius admissum, debet evidenter confiteri se simpliciter errasse, et non tantum ignorasse quod nunc scit, aut fuisse solum in quodam inferiori veritatis relativae gradu. Si physica aliquando admisit quod lux propagatur per emissionem sphaerularum, et postea agnovit quod consistit in vibrationibus seu periodicis alterationibus alicuius fluidi, sine dubio prius erravit. Si unquam demonstraretur quod anima humana est coniuncta corpori solummodo per modum causae efficientis seu motricis, et non per intimam communicationem suae realitatis substantialis, quisquis olim putavit quod anima est vera forma corporis, iste in errore fuit. Si moderni merito affirmarent quod personalitas constituitur per conscientiam, et non per formalem rationem subsistentis distincti, quae quidem ratio natura sua antecedit omnem operationem, adeoque et omnem conscientiam sui, quisquis posuit in Christo naturas duas et personam unam, dum sunt evidenter duae conscientiae respondentes divinae et humanae cognitioni, ille rursus falsum de Christo iudicium habuit. Et a primo ad ultimum, quid quaeso clarius, quid evidentius, quam quod impossibile sit doctrinam mutari a sic in non, vel vice versa, quin eo ipso ostendatur facta mutatio, vel ab errore in veritatem, vel a veritate in errorem? Et si dicis, a veritate relativa in meliorem veritatem relativam, coniungis voces sine sensu, formas inanem sonum, et quid dicas non intelligis.
At forte subsument: Non mutatur sic in non inter eosdem terminos, sed terminorum significatio cum progressu scientiae efficitur alia, et ideo mutatio est, non tam in iudiciis in quibus formaliter residet veritas, quam in conceptibus et simplicibus apprehensionibus a quibus pendet sensus assertionum et totius doctrinae ratio. Certe, respondemus nos, dependet multum. Propterea, antequam efferatur aliqua propositio, oportet exacte definire sensum uniuscuiusque vocis, sicut fieri solebat in antiqua schola, et in moderna negligitur. Sed videamus. Verene mutatus est sensus verborum? alii sunt conceptus? quid sequitur, ad mutationem iudiciorum quod spectat? Unum de duobus. Vel ita mutatus est sensus, ut iam importetur res omnino disparata ab ea quae significabatur antea, et tunc novum iudicium, cum non sit circa idem, nequaquam poni debebit in comparatione cum priori, aut haberi ut modificans vel reformans ipsum; ac per hoc, si talis mutatio unquam contingeret, oporteret a principio convenire de vocibus, et observare quod solum agitur de nova terminologia, seu novo vocabulario. Vel ita mutatus est sensus, ut eadem vox semper referatur ad eamdem rem, et nihilominus determinetur cum aliqua nota contraria ei quod intelligebatur prius, et tunc evidens est quod mutatum est sic in non inter eosdem terminos sub iisdem verbis, sicut si semper diceres animam esse humani corporis formam, sed iam intelligendo per formam, causam mere extrinsecam, non autem intrinsecam ac constitutivam. Tunc quoque evidens est quod vel prius dicebatur falsum et nunc dicitur verum. vel prius verum et nunc falsum; in omni autem modo, veritati relativae, sive prius sive nunc, nullus relinquitur locus.
Ultimo animadvertes quid distet inter eam quam dicunt veritatem relativam, et eam quam omnes admittimus, perfectionem relativam cognitionis veritatis. Sane vero, sicut sunt infiniti intellectus possibiles, alii aliis perfectiores, usque ad summum intellectum qui Deus est, ita quoque sunt infiniti perfectionis gradus in cognitione veri. Est cognitio comprehensiva, est non comprehensiva; est intuitiva, est abstractiva; est propria et quidditativa, est impropria et analogica. Sunt species intelligibiles quae diversis modis res repraesentant; est lumen intellectuale plus minusve potens penetrare id quod in eis continetur, et iudicare secundum ipsas. Est claritas principiorum plus minusve intensa; est plus minusve attenta consideratio notarum obiecti, factorum quae ab experientia dantur, effectuum in ordine ad causas. Sunt iudicia certa, sunt probabilia; sunt argumenta apodictica, sunt solae coniecturae, etc. Potest igitur dici quod perfecta est relate ad hominem cognitio illa veritatis, quae esset relate ad angelum imperfectissima, eodem nimirum sensu quo recte diceretur magna relate ad puerum, scientia de qua erubesceret doctus philosophus. At, quaeso, ne inde deducas quod quidquid veri assequitur puer, non sit aequalis veritatis pro philosopho. Ne concludas quod veritas ipsa dicenda sit relativa ad varios intellectus, vel varias conditiones eorumdem. Quippe, adaequatio in qua consistit eius ratio, non admittit gradus, utpote in hoc reposita, quod forma expressa per praedicatum convenit revera subiecto reali sicut affirmat intellectus. Et adaequatio ista vel est, vel non est. Unde iudicium vel est absolute verum, vel est absolute falsum. Si est compositum, resolvatur4 in partes, et unaquaeque pars erit in se vel vera vel falsa absolute. Et in parte vera debebit convenire omnis intellectus, etiam sublimissimus, tametsi videat sublimior ille quomodo mens inferior adhuc elongetur quam maxime, a perfecta et adaequata penetratione obiecti secundum totam eius intelligibilitatem. Conclusio ergo sit, quod veritas relativa, vel nullum habet sensum, vel reducit notionem veritatis ad conceptum Protagorae, secundum quem verum est id quod apparet, et ideo vera simul esse possunt quaelibet contradictoria, quando de iisdem a diversis diversimode iudicatur.
Nunc autem, si philosophus non potest consentire tali modo veritatis, aut potius universalis ignorantiae vel amentiae, multo minus theologus seu fidelis, quia iam non sola destruitur ratio naturalis, verum etiam religio, fides, et revelatio Dei, prout paucis declarandum venit in propositione quae sequitur.
Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.
Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret. Et quod idem absurdum commentum, dum evolutioni sacrae traditionis applicatur, destruit formale fidei motivum, destruit obiectum eius materiale, destruit modum summae certitudinis quem fides habere debet in credente.
Vix sane intelligitur qua hallucinatione capti, neocritici nostri sese serio transfigurent in reformatores theologiae et promotores altioris intelligentiae dogmatis catholici, dum apud eos eousque crescit confusio idearum, ut nesciant amplius dicere an doctrina fidei a Deo sit, vel ab hominibus. Ecce enim, ut persuadeant non esse in fide nostra plus quam veritatem relativam, affirmare iam non dubitant quod conceptiones quas proponit Ecclesia tamquam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, quia dogmata illa, quantumvis divina quoad originem et substantiam, tamen humana sunt quoad structuram et compositionem1. Caeterum, quid per originem et substantiam in oppositione ad structuram et compositionem debeat intelligi, non explicant. Sed nec explicare opus habent, praesertim quia ubi clare loquuntur de elemento divino quod nomine tenus relinquunt in dogmatibus nostris, clare etiam apparet illud esse in re ipsa humanum, ut omnia tandem in eodem humano ordine contineantur, et origo, et substantia, et structura, et compositio. Quo semel posito, nihil interest scire proprias singulorum vocabulorum differentias. Verum ista interim omittamus. Sumamus distinctionem inter divinum et humanum dogmatum elementum in meliori sensu quem absolute prae se ferre potest, et videamus utrum ex eiusmodi distinctione (cuius legitimitatem certa quadam ratione nemo denegabit), id demum consequatur, quod conceptiones quas proponit Ecclesia tanquam dogmata revelata, non sint immobiles e coelo delapsae veritates, sed solum conceptiones mutabiles, reformabiles, relativae, et semper epurandae per progressivam defectionem faecis et scoriae quam prius continebant.
Certe, in dogmatibus prout nobis proponuntur, sunt primo verba; sunt deinde conceptus seorsum accepti, iique vel simplices et incomplexi, vel complexi et e simplicibus resultantes; est denique nexus quo componuntur conceptus in iudicio. Quid iam volunt evolutionistae nostri, quando veritates dogmaticas dicunt non e coelo delapsas?
Quod non sint e coelo delapsa verba? Id quidem concedimus, quia nusquam somniavimus quod nova lingua desuper nobis adveniret simul cum revelatione Dei. Quod non sint e coelo delapsi conceptus? Id quoque indubitanter damus, si sermo sit de conceptibus primis atque elementaribus, quia eiusmodi notiones, si apud nos non fuissent, debuissent venire in nobis, ad hoc ut nobis intelligibilis fieret sermo revelationis, aut per infusionem miraculosam, aut per hoc quod obiecta nova praesentata forent nostris sensibus et nostrae intuitioni. Neutrum autem ex his praestat revelatio. Non suppeditat nobis novas species intelligibiles, non affert nobis visiones, non elevat nos ad novum illum intelligendi modum quo in statu tantum termini donabimur. Praesupponebat ergo conceptus nostros, saltem primos et elementares. Nam de complexis non eadem omnino est ratio, quia nihil vetat quominus novos quosdam revelatio attulerit, quos ratio nostra alias non habuisset, sicut patet de his nominibus, consubstantialis, Deipara, transubstantiatio, etc., in quibus elementa complexionis erant communiter nota apud nos, complexio autem ipsa, non ita. Sed hoc in praesenti non admodum refert. Id enim nunc sufficiet observare: Quod conceptus seorsum sumpti se habent ad doctrinas, sicut se habent litterae alphabeti ad vocabula, vel vocabula ad sermones; et quod iidem conceptus ingrediuntur diversissimas diversissimae originis doctrinas, quemadmodum eaedem litterae ingrediuntur diversissima diversissimae significationis vocabula. « Litterae, inquit Augustinus, in tot millibus verborum atque sermonum ipsae repetuntur, non augentur; verba infinita sunt, finitae sunt tamen litterae; verba numerare nemo potest, litteras quivis potest, unde multitudo verborum est. Cum una littera variis in locis ponitur, et pro loco valet, non unam rem valet. Quae tam diversae res, quam Deus et diabolus? Tamen in capite, D littera est, cum dicimus, Deus, et cum dicimus, Diabolus. Ergo littera pro loco valet. Errat autem, et nimis absurdus est, et gestat puerile cor, qui cum legerit, verbi gratia, D litteram in nomine Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi Deo faciat iniuriam »2. Nunc autem, cave et tu, a corde puerili, et transfer comparationem ad propositam nobis quaestionem, ut videas usque ad evidentiam, quod possunt e terra esse verba, e terra esse elementares conceptus, e terra esse structuram et modum enuntiationum, quamquam e coelo sint veritates et dogmata quae ex his conceptibus formantur, quae his verbis significantur, quae hac sermonis structura exprimuntur.
Dic enim mihi: Ex hoc quod non sunt nisi viginti quatuor litterae alphabeti, quod istae viginti quatuor litterae versantur in usu omnium, quod nonnisi cum iisdem illis vulgatissimis viginti quatuor litteris scribere possum quidquid voluero scribere, deducesne tu, quod veritas aliqua quae exempli gratia, mihi soli erat nota, et quam nunc tibi in scriptis manifesto, formaliter et praecise prout tibi manifestata et ad te directa, non est a me delapsa? Aut ex hoc quod lingua uteris quam non composuisti, quam ab aliis de integro didicisti, cuius denique vocabularium, idiotismi, structura, regulae, nihil a te acceptum ferunt: ex hoc, dico, quod tali lingua uteris, debebone tandem concludere quod sensus a te in ea lingua expressi, non sunt sensus tui; quod sententiae enuntiatae, non sunt sententiae tuae; quod assertiones ac prolata iudicia non sunt assertiones et iudicia a te oriunda, et tua, si quam habeas, auctoritate vestita? Idem ergo sentias in praesenti, et cum proportione ratiocinare. Nam conceptuum quidem humanorum non erat auctor Deus, praecise in quantum revelator. Adhuc tamen iidem conceptus comparabantur ad ipsum sicut alphabetum ad scribam, sicut vocabularium ad oratorem, sicut lingua iam fixa et praeformata ad auctorem qui ea uti vult, ut quovis modo, sive perorando, sive scribendo, sive dictando, reconditos mentis suae sensus aliis manifestet. Quid igitur refert quod litterae alphabeti et verba vocabularii a Deo revelatore usurpata, non fuerint e coelo delapsa? Sententiae enim et dogmata nusquam in alphabeticis, vel phoneticis, vel idealibus etiam elementis resident, sed solum in compositione qua elementa illa associantur ut consurgant in sententias, et formentur in enuntiationes. Eiusmodi autem compositio in casu nostro, procul dubio e coelo est, quia a Deo revelante, quia a Deo dictante est3.
Non igitur ex hoc quod dogmata nostra humanarum conceptionum modum et structuram servant, deducere licet id quod volunt novi magistri. Sed sola conclusio esse potest, quod mysteria divina alium modum habent in verbo revelationis, et alium modum in seipsis, sicut notavit S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 2: « Cognita, inquit, sunt in cognoscente secundum modum cognoscentis. Est autem modus proprius humani intellectus ut componendo et dividendo veritatem cognoscat. Et ideo ea quae secundum se simplicia sunt, intellectus humanus cognoscit secundum quamdam complexionem, sicut e converso intellectus divinus incomplexe cognoscit ea quae sunt secundum se complexa. Sic ergo obiectum fidei dupliciter considerari potest. Uno modo ex parte ipsius rei creditae, et sic obiectum fidei est aliquid incomplexum, scilicet res ipsa de qua fides habetur. Alio modo ex parte credentis, et secundum hoc, obiectum fidei est aliquid complexum per modum enuntiabilis ». Huc quoque reddit quod ait Augustinus exponens initium evangelii Ioannis, ubi de Verbo quod erat in principio apud Deum: « Dicere ut est, quis potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse Ioannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit, quia de Deo homo dixit, et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil; quia vero homo inspiratus, non totum quod est dixit, sed quod potuit homo, dixit »4. Et ratio ultima est, quia in hac supernaturali revelatione sive dictatione, alphabetum dictionis adhuc sunt naturales conceptus nostri, et tale alphabetum non capit proprium modum Dei. Non quod dicat Deum habere alium modum ac eum quem revera habet in se; sic enim esset falsitas, ut dictum est supra. Sed quia nec dicit nec dicere valet quis positive sit modus ille transcendens omnem limitationem et omnem imperfectionis admixtionem, quem per multiplices suarum veluti litterarum compositiones verissime de Deo exprimit et renuntiat. Neque in hoc ulla differentia est inter dogmata theodiceae naturalis et dogmata revelationis, quia utraque in eadem lingua intellectuali expressa sunt et exprimuntur. Sed dum in prioribus consociatio elementorum iudicii est a ratione quae evidentia movetur, in posterioribus est a Deo docente nos convenientiam praedicati cum subiecto, etiam ubi convenientia illa omnem rationis intuitum fugit, omnem eius aestimationem exsuperat. Verum enimvero, si in iudiciis per eamdem ipsam rationem nostram recte formatis absoluta semper veritas est, quanto magis in iis quae directe a Deo sunt, nisi forte velis aut facere Deum falsitatis auctorem, aut denegare ei potestatem exprimendi veritatem mysteriorum suorum in lingua quantumvis imperfecta et deficiente quae apud nos est.
Caeterum, vix opus est demonstrare quomodo stante commento illo veritatis relativae in dogmatibus ab Ecclesia propositis, actum est de fide christiana, id est theologica, cui iam subtrahitur et formale motivum, et obiectum materiale, et proprius firmitatis ac certitudinis modus.
Subtrahitur primo formale motivum, quod est auctoritatis Dei revelantis. Ubi enim locus erit auctoritati Dei in iis conceptionibus quae nequaquam absolute verae sunt, quae solummodo quoad eius fieri potest approximant realitati, quae in modis loquendi consistunt, quae fluctuant et variant et mutantur ad ventum doctrinae hominum? Habebimus ergo humanas opiniones; fidem vero quae ipsi primae veritati seu Deo testificanti innitatur, profecto non habebimus.
Subtrahitur quoque obiectum materiale. Quid enim est quod iam poterimus credere? Forte quod sit aliquod mysterium confuse analogum assertionibus quas praedicat et docet Ecclesia? Sed has praecisas doctrinas, puta quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus et inter se consubstantiales, quod Iesus Christus una persona est divinam habens et humanam naturam, quod panis et vinum convertuntur in eius corpus et sanguinem, quod sub speciebus sacramenti ipsum corpus et ipse sanguis continentur vere, realiter, et substantialiter, credere non poterimus. Nos enim sic nunc loquimur, quia melius nunc loqui non possumus. Veniet autem tempus in quo secundum meliorem evolutionem studiorum dicetur aliter, et verius. Ergo propter disciplinam stabimus formulis authentice propositis: formulis, inquam, non iis quae per formulas significantur.
Subtrahitur a fortiori proprius modus credendi qui in fide divina necessarius est, modus scilicet adhaesionis indubitatae et super omnia firmae. Nam certe, deberem dare vitam, potius quam ponere in dubium consubstantialitatem Trinitatis, dualitatem naturarum in uno Christi supposito, transubstantiationem5 in Eucharistia, etc. Sed, o sanguis inutiliter profusus, o vita non ad suum verum valorem aestimata, si solum agitur de humanis formulis quae hodie in favore sunt, et cras mutabuntur! Si interim licitum mihi est existimare quod consubstantialitas est proprium cuiusdam scholae vocabulum, cui aliud vocabulum, aliusque sensus, substitui aliquando poterit! Si possum putare quod forte Iesus Christus non est Deus nisi per aliquam transformationem animae suae, et nescio quam conscientiam acquisitam de nescio qua coniunctione cum Patre! aut quod praesentia eius eucharistica non male forsitan explicatur de perenni permanentia spiritus eius in medio eorum qui opus eius in mundo continuant et promovent!
Et qua tandem mente, quo animo aut credulitate emittemus in posterum fidei professionem dicentes: Ego firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in symbolo fidei quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet, etc.? Ac rursus: Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri, ego idem spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adiuvet, etc.?
Evidens igitur est omnimoda oppositio quam commentum veritatis relativae habet cum primis et maxime fundamentalibus principiis religionis catholicae. Sed iam age. Considerandae nunc veniunt paulo accuratius rationes ex historiae fontibus depromptae, per quas hoc idem commentum persuadere volunt.
Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.
Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notionem vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.
I. — Satis apparet ex dictis in praecedenti paragrapho, quomodo notiones quae sunt revera communes doctrinae fidei et scholis philosophicis, nequaquam evincant id quod neocriticis placet: nimirum dogmata nostra non esse e coelo, ac per hoc etiam, non esse alius conditionis, ad absolutam veritatem quod spectat, ac qualisbet doctrinas humanae originis et auctoritatis. Satis apparet quomodo dogma supernaturale iisdem ac scientia naturalis utitur elementis ad formandum suos proprios conceptus, suaque propria iudicia. Veritas est nova in nova compositione idearum, etsi ideae componentes sint antiquae; nova etiam est idea complexiva multarum notarum, etsi notae ipsae sint vulgares. Nihil quippe nobis foret amplius intelligibile in materia religionis, si in ea usui esse non possent conceptus magis fundamentales entis, substantiae, corporis, animae, vitae, spiritus, causae et effectus, medii et finis, potentiae et actus, et huiusmodi. Quid, quaeso, inserviret nominare Deum, si de eo non formaremus conceptum, utique abstractivum et analogicum, non intuitivum et proprium, talem nihilominus qui soli Deo conveniat, repraesentando eum per notas desumptas ex vulgarissimis obiectis, tanquam ens primum, perfectum sine limite, causam essendi omnibus quae sunt praeter ipsum? Quid nobis revelatum esset de Trinitate, nisi iam habuissemus notionem personae tanquam individui subsistentis in natura intellectuali? Quid de incarnatione, si non intellexissemus sensum verborum: persona divina, natura humana, assumptio unius ab alio, etc.? Revelata est ergo compositio conceptuum, non dati sunt, aut dari debuerunt de novo conceptus primi.
Errant itaque, et toto coelo errant in quaestione iuris, deducendo ex praedicto facto communitatis conceptuum, consequentias quas factum non patitur. Sed errant insuper in ipsa quaestione facti, dum ultra veros limites factum extendunt, dum adscribunt philosophiae certas notiones quae in re ipsa sunt revelationi exclusive propriae, ponentes v. g. tanquam notos antiquis paganis, et currentes in scholis profanis, conceptus consubstantialis et transubstantiationis.
Sane ratio substantiae non erat ignota veteribus, sicut nec ratio identitatis. Locuti sunt veteres de identitate substantiali, eaque tum numerica tum specifica. Numerica quidem, et tunc observabant quod individuum sibi ipsi identicum non habet ad seipsum relationem realem, sed tantum rationis, in qua sola constitui possunt termini comparationis. Specifica vero, et tunc considerabant ut convenientia in eadem ratione substantiali, omnia individua quorum essentia eidem definitioni respondet, et distinctio ex divisione materiae provenit. Verum enimvero, conceptus complexivus quem vox consubstantialis exprimit, nusquam occurrerat menti humanae, aut certe nunquam fuerat clare formatus, priusquam fides Trinitatis conduxisset homines ad tractandum de personis inter se distinctis per relationes originis, et non per aliquam realitatem absolutam. Forte potuissent Platonici cogitare aliquid simile quoad formas illas universales quae secundum ipsos uniformiter sigillabant omnia eiusdem speciei individua, sed absurdus eorum conceptus nunquam potuit fieri praecisus, et mansit confusus absque ulla formula determinata. Forte etiam potuissent Averroistae dicere homines consubstantiales in eo intellectu quem ponebant unicum et communem, ita ut per continuationem variorum phantasmatum cum illo, intelligentes essent singuli individui. Sed iterum, absurda positio remanet semper sicut umbra vaga, absque delineatis terminis, praecisaque expressione; praeterquam quod ex praefata unitate intellectus, consequens quidem fuisset communitas intellectualium operationum in distinctis subiectis, non numerica in eis substantiae identitas. Unde vera consubstantialis ratio non fuit ullo modo in scholis philosophorum excogitata, neque apud eas correspondens nomen homousion reperitur. Sed vox illa quae iam inceperat adhiberi pro divinis personis a nonnullis tertii saeculi Patribus, fuit definitive consecrata in Concilio Nicaeno ad praecavendas omnes Arianorum fraudes. Nam cum Filius dicebatur una res cum Patre, inferebant isti quod tunc non esset ab eo distinctus. Si dicebatur a Patre alter, concludebant: ergo non cum eo re et essentia unum. Si non principiatus, ergo non filius. Si principiatus, ergo non Deus. Si secundus, ergo non aequalis. Si aequalis, ergo non procedens. Si non productus, quomodo genitus? Si productus, quomodo non creatura? In summa, undique quaerebant artificia, et sola illa vox adeo expressiva identitatis absolutae in reali aliqua distinctione, (nam consubstantialis dici non potest qui non est vere alter, et non habet simul eamdem numero substantiam), fuit vox victrix, cui non potuerunt aliud opponere quam rabiosam negationem1.
Similiter nulli unquam venerat in mentem, quod realis conversio fieri possit unius substantiae secundum se totam, in aliam substantiam singulariter designatam et praeexistentem, cui etiam vi conversionis nihil additur, sicut fides docet in mysterio Eucharistiae. Longe enim aliud sunt naturales omnes transformationes de quibus tractat philosophia, ubi semper aliquid remanet de termino a quo conversionis, et semper terminus ad quem de novo resultat, aut certe in seipso augetur, non autem de integro conversioni praesupponitur. Et tamen, hic quoque notae elementares et primae sumuntur ex vulgari experientia, utputa notio substantiae; notio substantiae totius, seu substantiae secundum omnia sua elementa constitutiva; notio denique conversionis, quae quoad generalissimam rationem positivae mutationis qua una res desinit in aliam, adhuc retinetur. Ex quo fit ut possimus nos apprehendere sensum horum verborum: tota substantia panis convertitur in corpus, et tota substantia vini convertitur in sanguinem I. C., manentibus duntaxat speciebus. At nullus mortalium coniunxerat simul eiusmodi notiones, et non solum non coniunxerat in thesi, sed ne quidem in hypothesi, cogitando vel solam possibilitatem tam singularis tamque mirabilis conversionis. Quisquis igitur somniavit currentem in scholis transubstantiationis conceptum, iste non satis didicit in catechismo quid importet transubstantiatio, et quam longe longeque distet ab omni transformatione, etiam substantiali2.
Quid nunc dicendum de idea verbi, quam·critici vestigiis inhaerentes Ioannis Clerici et Moshemii, derivatam vellent in doctrina revelata a schola neoplatonica Alexandrina? Quid, putas, nisi fere idem ac quod dictum est in duobus praecedentibus, exemplis? Certe, vox Λόγος; seu Verbum, cum propria sua significatione, de ordine humanae cognitionis est. Nam iterum iterumque quaero: Si hanc notionem nullo modo habuissemus, si non fuisset in nostro vocabulario vox notioni correspondens, quomodo potuisset nobis loqui evangelista de Verbo quod erat in principio apud Patrem? Necesse ei fuisset adinvenire vocem novam, dando eius definitionem, et ad hoc ipsum debuisset uti nominibus apud nos usitatis. At non ita res accidit, quia idea verbi iam erat praeformata, et ad gloriam scholae Platonicae pertinet, quod in tam nobili speculatione versata sit. Aristoteles quidem quaestionem attigerat; imo cum maiori, ut assolet, praecisione declaraverat σῦλλήψιν seu mentalem conceptum qui est res intellecta in esse intellectu, et idem ac verbum intellectus. Sed non consideraverat verbum tanquam exemplar operis quod artifex ponit extra se, nec praesertim aliquid dixerat de verbo quod esset in summo intellectu exemplaris causa universi. E contra Platonici ad talem considerationem ducti fuerant per absurdam eorum doctrinam circa universalia, seu ideas subsistentes quae in qualibet corporalium specie, omnibus individuis forent ratio et principium essendi. Inde enim devenerant ad ponendum aliquam ideam primam, a summo ac supremo Deo emanatam, cui totius universitatis rerum ordo et structura responderet3. Et in hac quidem conceptione aliquid veri erat. Verumtamen, quot falsa admiscebant! quam e diametro opposita omnibus christianae doctrinae principiis! De qua re plenam tibi demonstrationem exhibebit Petavius l. 1 de Trin. c. 1, et D. Maranus in praefatione ad opera S. Iustini, Part. 2, c. 1.
Verum est quod Augustinus et alii scriptores ecclesiastici attribuerebant Platonicis ideas quasi christianas de Verbo. Sed notetur primo, quod sancti illi Patres complacentes sibi in eo quod spirituale et divinum habebat schola Platonis comparative ad caeteras, interpretes fuerunt urbaniores et faciliores quam alias tulisset simplex rei veritas; in quo etiam imitatores postea habuerunt scholasticos quantum ad Aristotelem. Notetur secundo, quod veritas revelata illuminat ex parte eos etiam qui illam reiciunt, et quod christianismus statim compulit philosophos Alexandrinos secundi et tertii seculi ad exponendum proprias sententias cum melioribus quibusdam veritatis apparentiis. Notetur praesertim tertio, quod scholae neoplatonicae dux et praeceptor fuerat Philo, qui utpote Iudaeus, Scripturas veteris testamenti, optime callebat, imo et varia in eas edidit commentaria. In Scripturis autem veteris testamenti, puta Prov. viii-22 (ut alia multa loca nunc praetermittam), sermo est de sapientia ab aeterno genita, quam possidebat Deus initium viarum suarum antequam quidquam faceret a principio; quae iam concepta erat, iamque parturiebatur, cum nondum essent abyssi, necdum fontes aquarum erupissent; quae aderat generanti quando praeparabat coelos, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae; quae cum eo erat cuncta componens et delectabatur per singulos dies ludens in orbe terrarum4; cui denique sapientiae genitae promptum omnino erat applicare Platonicam doctrinam de Λόγῳ, seu Verbo, seu ratione ideali per quam omnia condita, formata et disposita sunt5. Et hoc est quod fecit Philo, qui ubicumque de sempiterno Dei Verbo loquitur, evidenter pendet a doctrina antiquae Scripturae, tum in Genesi, tum in praecitato loco Proverbiorum et aliis parallelis: « Quisquis, inquit, eo se liberum pudore volet qui dubitationem vulgo consequitur, is libere palamque pronuntiet, nihil eorum quae in materiam immersa sint, ad sustinendam orbis molem satis habere virium. At sempiternum illud aeterni Dei Verbum, longe potentissimum ac firmissimum esse columen universi. Hoc enim illud est, cuius arbitrio, dum a mediis ad extrema, simulque a summis ad media pertinet, constitutus ac perpetuus naturae cursus peragitur. Partes enim omnes inter sese consociat atque constringit, quod illud Pater a quo genitum est, firmissimum quoddam totius universi vinculum esse voluerit. Mirum ergo nihil est, si neque terrarum moles, aquarum tanta vi sinus earum interiores permeante, nunquam dissolvetur, nec ab aere exstinguetur ignis, nec aer contra igne conflagrabit, cum divinum illud Verbum, quod sese muta inter elementa quasi vocale quoddam medium constituit: ut tanquam in musica suis instructa digestaque notis, aptus et suavis totius universi concentus exsisteret, contrariorum minas amica quadam coniunctione leniendas moderandasque susceperit »6. Haec Philo in uno e clarioribus locis ab Eusebio collectis. Sed etsi lumine antiquae revelationis esset adiutus, adhuc tamen, dum ideis Platonicis doctrinam Scripturae adaptare nititur, non dubitat ponere Verbum tamquam Deum secundum sub primo ac supremo Deo. « Cur, inquit, perinde ac si de alio Deo loqueretur, ad imaginem Dei factum ab sese hominem esse ait, non autem ad suam? Id vero praeclare omnino atque sapienter divino celebratur oraculo, (Genes. v·1). Prorsus enim mortale nihil erat, quod summi illius ac rerum universarum Parentis imagine consignari posset. Erat tamen quod secundi Dei, hoc est eiusdem Verbi, posset »7. Et haec ipsa pagana conceptio, multis aliis absurdis respersa invenitur apud posteriores eiusdem scholae auctores, Plotinum, Porphyrium, Iamblicum, et Proclum8: ita ut liquido tandem appareat, mysteriosam illam notionem Verbi quam proponit fides, et tradit evangelium Ioannis, (dico autem Verbi quod unus Deus est cum eo a quo secundum operationem intellectivam procedit, et sola relatione originis ab eo distinguitur), longe longeque distare ab omni eo quod philosophi potuerunt cogitare, ne iis quidem exceptis qui in hoc puncto, altius quam caeteri sentire visi sunt.
Per haec tamen non abnuimus quin recta philosophia debeat omnino agnoscere verbum interius in mente nostra procedens. Sed simplicitas Dei et summa eius cum suo intelligere identitas videbatur excludere omnem huiusmodi intra ipsum Deum processionem. Imo, quamdiu non cogitabatur alia distinctio quam absoluti ab absoluto, exclusio erat evidenter legitima et vera, ac per hoc, Platonici ponentes Verbum divinum realiter distinctum a suo principio, ponebant magnum absurdum, eo ipso multitudinem deorum adstruendo. Nihilominus disposuit divina Providentia ut iidem illi philosophi praepararent, usitatamque facerent ipsam vocem cum qua intelligibiliter quoad nos exprimeretur in quarto evangelio sublimis veritas, quae implicite iam contenta in libris sapientialibus V. T., necnon et in tribus synopticis9, aperte demum per Ioannem a Deo nobis est revelata. De caetero, eruditio quae Verbum S. Ioannis et theologiae catholicae, derivatum dicit a λόγῳ neoplatonicorum, non aliud esse potest quam fucata et levis levissimae scientiae eruditio.
Sed iam dicet aliquis: Nonne doctrina fidei catholicae cum doctrinis philosophorum comparata, non solum notiones, aut simpliciter, aut certe quoad prima rudimenta communes, verum etiam identica quandoque de integro dogmata habere invenitur? Et responsionem statim dabit Concilium Vaticanum dicens: « Sancta mater Ecclesia tenet et docet, Deum rerum omnium principium10 et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse... Attamen placuisse eius sapientiae et bonitati, alia, eaque supernaturali via seipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare... Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine, et nullo admixto errore cognosci possint. Non hac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, ad participanda scilicet bona divina quae humanae mentis intelligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum ». Et re quidem vera, semper fuit rata certaque Patrum ac theologorum omnium sententia, quod in doctrina fidei duplex continetur ordo veritatum, quarum aliae sunt suprarationales, et eatenus tantum cognitae, quatenus revelatae, aliae vero ratione etiam humana cognoscibiles, et tamen a Deo revelante de facto nobis traditae, iis de causis quas subindicat Vaticanum ubi supra, et late declarat S. Thomas in primis capitulis Summae contra Gentes. Semper etiam persuasum habuimus, quod fuerunt omni tempore aliqui, tantum recti iudicii et boni sensus a natura consecuti, quantum satis est ad cognoscendum certa quaedam principia: puta quod nova entitas exigit causam proportionatam; quod subiectum in potentia non reducitur in actum nisi virtute actus perfecti; quod natura corporea constare debet duplici principio, materiali et formali; quod vita provenit a principio magis perfecto quam sint vires mechanicae; quod anima unitur substantialiter corpori vivo; quod operatio intellectiva ostendit spiritum independentem in esse a materia; quod existentia et ordo mundi demonstrat existentem Deum, etc. Hae et aliae veritates visae sunt manifestae alicui scholae non illuminatae lumine revelationis. Unde Iustinus dicebat quod Verbum in anteactis saeculis concesserat multis sapientibus gentilibus radium suae lucis 11. Et Clemens Alexandrinus videbat in philosophia graeca quamdam veluti praeparationem ad plenam veritatem christianismi12. Et Augustinus, ut dictum est supra, cum plausu recepit quidquid vere sublime erat in doctrinis platonicis13. Et quando deinde, ducibus Boetio et Damasceno, incepit ordinari cum maiori rigore disciplina theologica, sponte sua in usum venit logica adeo praecisa, et methodus adeo humanae cognitioni conformis, quam docuerat Aristoteles. Quod totum ideo est, quia infirma nostra ratio adhuc capax est aliquid certo cognoscendi; et mirum sane si oporteat id nunc adserere ac vindicare in tanta inflatura scientiae superbae. Nos igitur, cum antiquo sensu communi sic ratiocinabamur: Aliquae naturales cognitiones, fructus verae experientiae et sanae logicae, inveniuntur etiam in infallibili doctrina catholica; ergo istae naturales cognitiones erant verae, et recta philosophia illas acquisiverat, quatenus et ipsa naturalis ratio a Deo est. Nostris vero diebus processus est e diametro mutatus, et dicunt: Doctrina christiana nonnulla habet dogmata quae inveniuntur etiam in antiquis philosophorum scholis; ergo ista doctrina ab eis derivat, et cum aliunde doctrinae philosophicae semper sint incertae, relativae, et mutabiles, eiusdem quoque incertitudinis, mutabilitatis, et relativitatis particeps sit necesse est. Sed ubi, quaeso, processus rectus? ubi sophistica ratiocinatio?
II. — De calumnia vero adaptationis theologiae ad philosophiam aristotelicam, dictum est iam alibi14. Certe, ex hoc ipso quod veritates fidei expressae sunt, iuxta superius praemissa, in idiomate naturalium nostrorum conceptuum, quidquid iuvat ad accuratam eorum analysim, iuvabit quoque ad intelligentiam15 et expositionem revelatae veritatis, eodem fere pacto quo ad intelligentiam et explicationem auctoris cuiuspiam iuvat vocabularium seu lexicon, in quo rationes nominum dilucide, enucleate, et exacte proponuntur. Nunc ergo, si ad philosophiam pertinet classificare, definire, et in prima elementa resolvere communes nostras ac vulgares notiones, usus eius in theologia proportionaliter se habebit sicut usus lexici in re exegetica. Et sicut exegeta non accommodat expositionem suam lexico, ex hoc quod in lexico quaerit unde sensum sui auctoris magis penetret magisque declarat: ita nec doctores scholastici accommodaverunt doctrinam sacram ad philosophiam, ex hoc quod philosophia usi sunt ut exponerent distincte, ordinate, et cum metodo scientifica, dogmata nobis a Deo revelata.
Notandum autem diligenter, quod nunquam philosophia aliqua adhibita est in subsidium theologiae traditionalis, hoc praecise nomine: quia in mundo praevalebat, vel auctoritate alicuius particularis scholae commendabatur; sed hoc solo, hoc unico titulo: quia et pro quanto rectae rationi, et regulae revelationis consentanea inventa fuit. Unde S. Thomas, 2-2, Q. 167, a. 1 ad 3um: « Studium philosophiae secundum se est laudabile propter veritatem quam philosophi perceperunt, Deo illis revelante, ut dicitur Rom. 1-19. Sed quia quidam philosophia abutuntur ad fidei impugnationem, ideo Apostolus dicit Coloss. II-8: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, et non secundum Christum». Non ergo omnes philosophiae in eodem censu veniunt; sed aliae se habent sicut idola Aegypti, quae populus Israel debuit detestari et fugere; aliae vero sicut ornamenta et vasa de auro et argento, quae idem ille populus de Aegypto exiens, sibi potius tanquam ad usum meliorem, Deo praecipiente, vindicavit, sicut eleganter tradit Augustinus l. 2 de doctr. christ. c. 40.
Omnibus ergo modis apparet inania esse argumenta allata pro absurdo illo commento veritatis relativae in traditionali Ecclesiae doctrina. De quo quidem hactenus satis.