De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

« Nomen habes quod vivas, et mortuus es ». (Apoc. III-1).

Haec doctrina de fide vivente colligit in se omnes rationalismi errores hactenus exortos, et sub ementito nomine revelationis dissimulat quantum potest, radicalem negationem omnium dogmatum fidei christianae, ne uno quidem excepto. Quod si de hoc dubites, habebis iam unde convincaris. Ipsam doctrinam interroga, aetatem habet, ipsa de se loquatur.

§ 1.

Id quod revelationem vocant, nihil aliud esse potuit quam conscientia ab homine acquisita de sua ad Deum relatione.

Initium revelationis fuit perceptio, quantumcumque rudimentalis, illius relationis quae debet exsistere inter hominem sui conscium, et Deum praesentem sub mundo phaenomenorum. Speciatim vero, revelatio christiana in suo principio suaque origine, non fuit nisi perceptio in anima Christi, tum relationis qua Christus ipse cum Deo uniebatur, tum relationis quae omnes homines religat ad Patrem coelestem.

Similiter, revelationis progressus fuit perceptio novarum relationum, aut potius, magis praecisa, magisque distincta determinatio relationis essentialis confuse ab origine perceptae, dum homo informabatur ad cognoscendum semper melius, et magnitudinem Dei, et rationem proprii officii.

Caeterum, id distat inter perceptiones ordinis scientifici et perceptiones veritatum religiosarum quae revelatae dicuntur, quod hae posteriores non sunt sicut illae priores, fructus solius rationis, sed elaboratio quaedam intellectus sub pressione cordis, et directione sensus moralis seu voluntatis boni.

Haec porro elaboratio quae effectum habet semper magis ac magis perfectum in religione Israelitica, ac deinde in religione christiana, est primo et principaliter operatio Dei in homine, sive operatio hominis cum Deo: pro quanto scilicet involvit actionem Dei excitantis hominem ad quaerendum, et adiuvantis eum in suo continuo atque indefinito conatu ad melius. Quanquam ratio quoque habenda sit occurrentium historiae eventuum a quibus revelata religio sumebat occasiones, incitamenta, adiumenta, materiam suae propriae evolutionis, et tanto quidem magis, quanto maiori vitalitate erat praedita. Unde etiam nil mirum est si religio Israel et religio christiana, praecise propter intensissimam vitalem energiam, fuerunt plus quam caeterae religiones omnes, mutationi obnoxiae.

Itaque, duo sunt in praesenti minime confundenda, imo adaequate condivida. Hinc quidem ideae religiosae quae solae constituunt obiectum fidei, et in dies evolvuntur. Inde vero facta historica quae evolutioni idearum causam suppeditant, vel determinantem, vel certe occasionalem.

§ 2.

Et incipiendo a Christo a quo religio nostra nomen habet et originem, oportet distinguere veluti Christos duos. Unum historicum, qui solus est quoad nos in reali ordine factorum. Alterum non historicum, qui est Christus fidei, Christus idea, Christus spiritus, seu Christus mysticus.

Porro Christus historicus imprimis non est Christus a mortuis redivivus. Primo quia Christus resuscitatus iam non pertinebat ad ordinem praesentis vitae, qui est ordo sensibilis experientiae.

Secundo quia si consideretur testimonium novi testamenti independenter a fide apostolorum, non praebet nisi limitatam probabilitatem, quae nemini non videbitur improportionata gravitati rei attestatae.

Tertio quia necesse est ut omne naturale argumentum facti supernaturalis, incompletum ac deficiens semper inveniatur.

Rursus, a veritate historiae penitus excluditur Christus Iohannicus. Nam quartum evangelium nullo modo haberi potest tanquam historicum testimonium de vita et doctrina Salvatoris. Si Iesus egit et locutus est ut apud synopticos, non potuit agere et loqui ut apud Ioannem, et vice versa, si relatio Ioannis est historica, relatio synopticorum non est nisi relatio artificialis defigurans Christum. Sed Christus Iohannicus est Christus fidei, spiritualis et mysticus, qui omnes transcendit conditiones temporis et terrestris exsistentiae. Unde narrationes apud Ioannem non sunt historiae, sed mystica evangelii contemplatio; sermones vero sunt meditationes theologicae de mysterio salutis.

Adhuc, ab eadem historiae veritate excluditur magna ex parte Christus synopticorum, quia synoptici, prae scopo quem habebant producendi fidem, de fidelitate historica non admodum curabant, et narrando evangelium, evangelium interpretabantur. Libri eorum sunt libri ad aedificationem scripti, et necessitatibus nascentium ecclesiarum passim adaptati. Quo fit ut critico onus incumbat selectionem facere in factis evangelicis·et praedicatione Salvatoris, inter id quod primitivae memoriae est, et id quod pertinet ad solas appretiationes fidei, posterioremve mentis christianae evolutionem.

Hinc historicam veritatem in Evangelio non habet: Nec primo attestatio Christi de sua divinitate; nec secundo, affirmatio eius de sua missione ad redemptionem mundi per mortem crucis; nec tertio fundatio Ecclesiae, praesertim ut a Synagoga distinctae; nec quarto institutio ullius sacramenti.

Non primo attestatio Christi de sua divinitate. Nam attestatio ista pertineret ad praedicationem Iesu, et deberet ut talis ab historico agnosci, si quartum evangelium esset directa doctrinae Iesu resonantia, aut si verba synopticorum: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, forent aliquid aliud quam foetus posterioris traditionis. Sed quartum evangelium est liber theologiae mysticae in quo non auditur nisi vox conscientiae christianae. Locus vero Matthaei (XI, 25-27), et Lucae (X, 21-22), quaedam est imitatio orationis Iesu filii Sirach (Eccli. LI), et videtur esse opus cuiusdam prophetae christiani. Cum enim vix credi possit quod Christus voluerit imitari Ecclesiasticum, satis probabile est quod praecitata verba nunquam dicta sunt a Christo, sed fuerunt fructus evolutionis christologicae in primo Ecclesiae aevo.

Neque secundo, attestatio Christi de sua missione ad redemptionem mundi per mortem crucis. Nam fides mortis expiatoriae non exstitit ab origine, sed a Paulo fuit invecta. Et locus Marci (X, 45), ubi legitur quod Filius hominis venit ut daret animam suam redemptionem pro multis, confictus fuit sub influxu theologiae Paulinae, non secus ac narrationes ultimae coenae.

Neque tertio, fundatio Ecclesiae, praesertim ut a Synagoga distinctae. Nam institutio Ecclesiae non est factum quod possit historice demonstrari, et traditio apostolica rite intellecta supponit Ecclesiam super Iesum, potius quam a Iesu fundatam; aut certe, si a Iesu, non a Iesu praedicante evangelium regni, sed a Iesu resuscitato a mortuis, adeoque extra omnes historiae et demonstrationis conditiones iam posito. Proinde omnia de Ecclesiae institutione testimonia non sunt nisi testimonia fidei quae fidei praesentant Christum mysticum, et voluntatem eius supra Ecclesiam.

Neque quarto, institutio ullius sacramenti. Nam Iesus, 'durante suo ministerio, nullam praescripsit formam ritualem cultus exterioris, characteristicam religionis: siquidem in evangelio ab eo praedicato christianismus nondum erat religio distincta et per se exsistens, sed simplex quaedam renovatio religiosa in sinu Iudaismi.

Itaque historica evangelii veritas nihil aliud habet a primo ad ultimum, nisi quod Christus per orationem, confidentiam, et amorem, ad maximam unionem cum Deo, et consequenter, ad conscientiam vocationis messianicae sese paulatim elevavit; quod incepit praedicare regnum caelorum mox cum fine mundi venturum; quod sese in hoc regno asseruit vicarium Dei ac ministrum; quod denique ad supremum eventum imminentis iam consummationis saeculi accommodavit praedicationem suam, quae tota fuit de contemptu mundi et abdicatione rerum temporalium.

Talis est igitur Christus historiae, post quem incepit evolutio dogmatis christiani, et prae primis evolutio dogmatis christologici, de Christo mystico, de Christo spiritu, de Christo immortali, de Christo Deo, qui ad ordinem factorum amplius non pertinet, sed in sola fide habet subsistentiam, quia a sola fide habet et originem.

§ 3.

I. — Porro dogma christologicum in conscientia christiana paulatim crevit et adolevit, quasi quodam continuo conatu fidei versus suum transcendens obiectum, et nondum pervenit ad ultimum terminum, quamvis eamdem semper sequatur viam, in altiori semper loco proponens Iesum, et de eius missione ideam exhibens semper magis comprehensivam, secundum quod illuminatae fidei largior in dies de mundo et humanitate conceptio aperitur.

« Les évangélistes ont résumé la prédication de Jésus au début de son ministère, dans les mots: Faites pénitence, parceque le royaume des cieux est proche. Ces paroles pourraient aussi bien représenter en abrégé tout l'enseignement du Sauveur en Galilée et à Jérusalem. Elles expriment la nécessité d'une conversion morale, mais en vue du royaume prêt à venir, c'est-à-dire en vue de la perspective eschatologique... La perspective du grand avènement explique pourquoi Jésus ne promulgue aucune prescription proprement disciplinaire... Mais la même perspective aide à comprendre aussi pourquoi il exige de tous ceux qui aspirent au royaume, non la disposition à sacrifier éventuellement leurs biens et leurs affections de famille à l'intérêt supérieur du salut, mais à tout quitter immédiatement pour le suivre, etc. ». L'Ev. et l'Egl., p. 5-24.

Et primus evolutionis gradus fuit post mortem ignominiosam Iesu, cum incepit fides in Iesum viventem, assidentemque dexterae Dei usque ad tempus parousiae, seu ultimi adventus regni coelorum. Secundus gradus fuit in accessu gentilium ad christianismum, qui dedit occasionem theoriae Paulinae de Iesu omnium hominum salvatore, et novo Adam qui sanguine suo universum genus humanum expiavit, duosque populos de circumcisione et praeputio reconciliavit Deo in uno corpore per crucem. Tertius gradus fuit post contactum fidei christianae cum philosophia hellenica, quando in eo loco, inter Deum et mundum intermedio quem Philo assignaverat Λόγω, repositus est a Paulo Christus immortalis et mysticus, ut esset iam imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, per quem omnia in mundo physico creata sunt, omnia in mundo morali pacificata, tam quae in coelis quam quae in terris sunt. Quartus gradus fuit in apparitione quarti evangelii, quando Iesus filius Dei et hominis, praedestinatus salvator, transformatus est in Verbum carnem factum, quod sese hominibus manifestavit tanquam aeterni luminis aeternaeque vitae fontem. Quintus postmodum gradus fuit, quando fides debuit invenire medium conciliandi inter se realitatem historiae evangelicae, theoriam Pauli, et theoriam Ioannis, ut exinde prodiret systema coordinatum.

In hoc autem systemate construendo, sensus christianus post multas haesitationes affirmavit primo, Verbum et Spiritum esse personalitates a Patre creatore distinctas. Athanasius deinde cum concilio Nicaeno adseruit Verbum Dei, etsi personaliter a Patre distinctum, esse nihilominus Deum eidem Patri consubstantialem. Exhinc damnata est opinio Apollinaris dicentis Verbum fuisse in humanitate Iesu loco animae intellectivae. Tum opinio Nestorii qui ponebat personam Iesu distinctam a persona Verbi. Tum opinio Eutychetis qui naturam humanam naturae divinae volebat incorporatam. Ultimo additum est in Concilio quinto quod humanitas Iesu unita est Verbo substantialiter, et in Concilio sexto, quod unitas personae non trahit secum unitatem voluntatis. Et sic absolutum fuit dogma christologicum, pro quanto id possibile erat secundum notiones traditionales et principia antiquae philosophiae.

At nunc problema de integro resurgit, et mysterium unionis hypostaticae indiget nova determinatione, quia formula traditionalis non amplius respondet statui scientiae modernae. Nam iuxta theologiam notio personae est notio metaphysica, sed in moderna philosophia facta est notio psychologica ad conscientiae ordinem pertinens. Nisi ergo velimus dicere Ecclesiam amisisse dona fidei et intellectus quibus construxit fidem temporis anteacti, credere licet quod iisdem mediis fidem futuri temporis poterit aedificare, explicando suum fundamentale principium de duplici revelatione Dei in mundo, seu notionem religiosam de Deo vivente et Christo Deo.

II. — Eodem modo quo dogma christologicum, evolutum quoque est dogma theologicum, usquedum desineret in fidem Dei triplicis sine Dei multiplicatione. Et licet hoc dogma contradictoriis notionibus constare videatur, non ideo existimandum est fuisse minus accommodatum sensui religioso a quo habuit originem. Defectus enim logicae et rationalis consistentiae qui est principium ruinae in systematibus philosophicis, est in theologia principium potius soliditatis et durationis, eo quod orthodoxia, quando non percipit amplius connexionem et concordantiam assertionum suarum, proclamat mysterium. Et sic de facto accidit quoad incarnationem, cum definita fuit dualitas naturarum in unitate suppositi; sic etiam quoad trinitatem, cum definitive praevaluit consubstantialitas trium personarum.

III. — Idem evolutionis modus cernitur in dogmate gratiae et in dogmate Ecclesiae. Sed haec duo dogmata progerminaverunt in Occidente conformiter ad proprium ingenium Latinorum; dum e contra, dogma theologicum terram culturae mollem ac facilem habuerat in Oriente, ubi mens graeca ad speculationes metaphysicas magis propendebat.

In altero autem horum dogmatum specialiter observabis quod determinationes principii auctoritatis in Ecclesia, non nituntur interpretationi litterali et logicae textuum, (Matth. XVI-18, XVIII-18, Ioan. XXI-15, etc.). quia non super textus, sed super fidem viventem fundata est Ecclesia, et per hanc fidem, non per textus subsistit, nisi in quantum textibus fides utitur, eos interpretando, et in eis considerando expressam voluntatem Christi sui, qui non est Christus historicus, sed Christus idea, sive Christus mysticus.

Certum enim est quod Iesus, cui persuasum erat imminere iam consummationem saeculi, nihil prorsus cogitaverat de ecclesiastico gubernio super terram instituendo. Sed post eum, pro nata exigentia supremae illius legis quae est socialis conservatio, sensim sine sensu introducta fuit organizatio hierarchica sub primatu Romani episcopi, et accommodata sunt ad conditiones mundi perdurantis, ea quae a Iesu dicta non fuerant nisi pro mundo mox desituro.

Proinde praesens regimen Ecclesiae Romanae, regimini militari simillimum, sub influxu contingentium duntaxat circumstantiarum suam accepit determinationem. Et cum aliunde gravissimis incommodis facilem ansam praebeat, (cuiusmodi sunt oppressio individuorum, et obstructio impediens motum scientificum, omnesque generatim formas liberi examinis), iure meritoque quaeri potest utrum eadem Ecclesia, quae usque ad extremos limites principium auctoritatis exaggeravit, non in ea necessitate mox ponenda sit, attenuandi formas quasi despoticas sui gubernii; idque instar humanorum guberniorum quae eas in dies coguntur abolere. Imo coniectura est, eaque valde optabilis, quod in futura democratia quae iam praeparatur, episcopi non ita magni erunt apud homines, sed nihil interim amittendo de iuribus sui ministerii, (quae tunc tandem reassument primitivam et essentialem officiorum rationem), habebunt modum agendi cum fidelibus magis conformem fundamentali aequalitati et personali dignitati omnium christianorum.

IV. — Systema quoque sacramentale, totum quantum est, generalem evolutionis conditionem servat, et luculenter ostendit perseverantem christianismi conatum ad hoc ut suo spiritu pervaderet ac veluti imbueret totam hominis vitam, a nativitate usque ad mortem.

Et ecclesia quidem primitiva nondum habebat nisi sacramenta duo, baptismum scilicet et eucharistiam, quae quo sensu dici possint a Christo instituta, necesse est considerare.

Certe institutio baptismi referenda est ad Christum fidei, non historiae. Nam de baptismo quaedam habentur in quarto evangelio, velut est illud Ioan. III-5: Nisi quis renatus fuerit, etc., cum iis locis ubi legitur quod Iesus baptizabat, Ioan. III 22, IV-1. Sed saepe iam dictum est quod in quarto evangelio non auditur nisi vox conscientiae et fidei christianae. De aliis vero quae habentur apud Synopticos, velut est illud Matth. XXVIII-19: Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, observandum quod feruntur dicta a Christo resuscitato, qui extra omnem ordinem concretae realitatis quoad nos est. Insuper, tam categorica ac distincta trium personarum enumeratio, quae vix esset possibilis in quarto Evangelio, non potest inveniri in primo, nisi ut glossa inserta sub influxu usus christiani. Unde historicus iure meritoque asserit quod primum sacramentorum christianorum natum est cum christiana communitate per imitationem consuetudinum iudaicarum. Item, quod ipsa communitas est, quae determinavit conditiones in quibus debet baptismus administrari, communitas etiam quae baptismum fecit necessarium, eique annexuit omnes obligationes professionis christianae. Adhuc tamen e conspectu fidei baptismus dici potest a Christo institutus, quia quod ordinavit communitas, id volitum est a Spiritu qui gubernat communitatem, et per consequens a Christo immortali qui dat Spiritum.

Idem a fortiori applicatur confirmationi, quae in christianismo primitivo nondum formaliter distinguebatur a baptismo. Quanquam liberum sit theologiae admittere distinctionem virtualem quae in actum reducta est secundum indigentiam communitatis, auctoritate Ecclesiae in qua vivit Christus.

De alio vero sacramento quod habebat Ecclesia primitiva, id est de eucharistia, sentiendum est sicut de baptismo. Etenim in Paulina narratione ultimae coenae (1 Cor. XI), quae omnium est completissima, difficile est distinguere id quod forte est ex primitiva traditione, ab eo quod pertinet ad commentarium theologico-moralem apostoli. Nam Paulus est theologus mortis redemptoriae, et manifestum est quod interpretatur secundum suam propriam theoriam de expiatione universali, coenam mortis commemorativam. Praeterea, videtur sat clarum quod verba illa: Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur, a redactore secundi evangelii superaddita sunt simpliciori narrationi quae prius sic habebat: Et manducantibus illis, accepit Iesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Et haec narratio concordat cum narratione Lucae, absque additionibus quae ex prima ad Corinthios fuerunt postmodum importatae. In qua quidem breviori narratione insinuatur idea mortis proximae, sed non idea expiationis, et nihil est quod innuat renovationem coenae extra convivium messianicum in adventu regni coelestis. Proinde origo eucharistiae praesentatur historico in iisdem conditionibus ac origo baptismi, salva tantum duplici differentia. Prima est quod connectitur cum memoria circumstantiae determinatae ac praecisae ultimi convivii Iesu cum discipulis suis. Altera est quod melius perspiciuntur adiuncta in quibus memoria coenae ultimae sese quodammodo incarnavit in coena communitatis apostolicae, hoc est in eucharistiae sacramento.

Caeterum fides praesentiae realis evoluta est simul cum fide in Christum resuscitatum, in Christum immortalem, in Christum-Spiritum, et radicem suam magna ex parte habuit in visionibus illis in quibus apparebat Iesus redivivus frangens et dans panem amicis suis.

Nunc vero, verbum Christi iohannici de remissione peccatorum (Ioann. XX-23), non respicit directe sacramentum poenitentiae. Theoria quae ponit in tribus actibus poenitentis materiam, et in absolutione formam sacramenti, non habet originem apostolicam. Confessio peccatorum post baptismum commissorum non fuit formaliter a Christo praescripta. Prima aetas christiana non agnovit ut sacramentum confessionem privatam soli sacerdoti factam. Absolutio ecclesiastica non fuit primitus habita ut sententia iudiciaria.

Re enim vera, ecclesia prioris aevi non habuit ideam christiani peccatoris et reconciliati, sed paulatim tantum haec notio fuit introducta, simulque cum illa, notio secundae post naufragium tabulae. Verumtamen, etsi textus evangelici de potestate clavium principaliter baptismum respiciant, adhuc supponunt in Ecclesia conscientiam potestatis illimitatae ad remittendum, quae cum processu temporis originem dedit duplicationi baptismi in poenitentiae sacramento, Et haec origo legitima est e conspectu fidei, quia quemdam praesentat aspectum Christi qui vivit, et Spiritus qui agit in Ecclesia ab initio. Quare, in hoc sensu historicus admittere potest, nihil esse in praesenti disciplina poenitentiae, quod sit peregrinum ab institutione Christi.

Item, cum Iesus videatur praescripsisse, aut certe permisisse ut infirmis fierent unctiones olei coniunctae cum quibusdam precibus pro eorum sublevatione vel sanatione, iste usus post Iesum perseverans, tandem desiit in extremae unctionis sacramentum.

Nec dissimilis origo sacramenti Ordinis, quia secundum quod coena paulatim assumebat characterem actus liturgici, illi qui ei praesidere solebant, characterem acquisiverunt sacerdotum. Praeterea, seniores (unde nomen presbyteri), qui in coetibus christianis fungebantur munere invigilandi (unde nomen episcopi), ab apostolis instituti sunt ut satisfieret necessitati organizationis in christianis communitatibus, minime vero ad perpetuitatem missionis et potestatis apostolicae. Eorum ministerium coexsistebat ministerio apostolatus, et loco eius fuit postea, prout necessitas ferebat, de facto subrogatum. Distinctio autem inter episcopum et presbyterum advenit tardius. Et haec omnia sunt opus Spiritus in Ecclesia; institutio vero Christi, pro eo qui credit in Christum.

A primo igitur ad ultimum, nihil evidentius est quam quod generalis idea institutionis sacramentalis, prout in decretis Tridentinis enuntiatur, non est historica repraesentatio eius quod fecit Iesus et sensit ecclesia apostolica, sed mera interpretatio facti traditionalis quae pro sola fide auctoritatem habet et valorem.

Hinc etiam constat quod epocha in qua Ecclesia determinavit septenarium numerum sacramentorum, (saeculo circiter XII), fuit tantum particularis quaedam phasis evolutionis sacramentariae, et quod evolutio ista minime pervenit ad suum ultimum terminum, quia finem accipere non poterit nisi cum Ecclesia ipsa.

Porro, symbola sacramentalia eatenus in posterum haberi poterunt ut non indigna maiestate Dei, quatenus bene intelligetur, non interponi illa inter Deum et hominem ut sanctificationis instrumenta, sed solum ut revocantia in mentem hominis praesentiam perpetuo beneficam Creatoris sui.

§ 4.

I. — Concludes ergo quod fides non habet in terris mansionem permanentem, quanquam semper indigeat transitoriis tabernaculis. Concludes praesertim quod frustra conarentur retinere eam in formis iam antiquatis, quae alii mentalitati accommodatae, nihil plus nunc esse possunt quam veneranda monumenta temporis acti.

Nunc enim novus status culturae spiritus humani undique appellat evolutionem novam. In qua quidem evolutione nova, Ecclesia nihil aliud agendum habebit quam quod egit ab initio. Nam semper sese mira flexibilitate adaptavit progressui, abiciendo veterem sensum dogmatum, et substituendo novum qui novis temporibus congruebat.

Nec valet si dicas quod Ecclesia catholica videtur non agnoscere exsistentiam huius suae mutationis in saeculis praeteritis, imo vero sub anathemate in Concilio Vaticano condemnavit opiniones quae adstruunt eam. Hoc enim ideo est, quia nondum pervenit ad conscientiam suae evolutionis, et nondum habet theoriam fixam circa philosophiam suae propriae historiae. Quapropter nihil aliud sequitur nisi quod unum adhuc restat in Ecclesia evolvendum, et hoc est ipsa idea seu notio evolutionis.

II. — Concludes praeterea, quod res omnino disparatae sunt, fides et historia. Nam historia est de factis, fides vero nonnisi de ideis quae occasione factorum evolvuntur, et motu continuo progrediuntur versus summum ideale. Disparatae quoque partes theologiae, et partes criticae. Ad theologum enim pertinet definire formam veritatis christianae quae nunc est; ad criticum vero, investigare formam aliam quae in origine erat. Nam sine paradoxo dici potest quod ne unum quidem Scripturae capitulum est, ab initio Geneseos usque ad finem Apocalypsis, in quo doctrina contineatur omnino identica praesenti doctrinae Ecclesiae circa idem obiectum. Et ideo etiam, ne unum quidem capitulum est, quod eumdem sensum habeat pro critico et pro theologo.

Unde sequitur, impossibile esse ut criticus unquam contradicat theologo, et vice versa, modo uterque intra propriam sphaeram sese contineat; impossibile quoque, et eadem de causa, ut critica sit aliquando in oppositione cum fide. Et ratio est, quia nulla est possibilis oppositio, ubi nullum est possibile punctum iunctionis, prout revera contingit in praesenti, suppositis supponendis. Si enim fides non est de factis, sed solum de conceptionibus, et quidem secundum coaevam evolutionis formam, quae penitus diversa est a forma quam habebant conceptiones temporum praecedentium; si insuper critica non iudicat nisi de factis vel de formis quas habebat fides in saeculis anteactis: clarum est quod fidelis nunquam in eodem campo concurrit cum critico. Criticus poterit in eodem homine coexsistere simul cum fideli, et quidquid opinetur ille, semper remanebit iste in pacifica possessione fidei suae.

Et tanto quidem facilius id accidet, quod fidelis pro sua parte, nunquam adhaeret ex corde alicui formulae determinatae, sed semper intentione sua adhaeret veritati absolutae et ignotae quam figurat formula imperfecta et relativa ab Ecclesia proposita. Adhaerere enim formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem esset ac adhaerere inevitabilibus imperfectionibus eius; idem ac proclamare formulam imperfectibilem et adaequatam, licet absolute vera nec sit nec esse possit. Catholicus ergo credere potest auctoritati Ecclesiae et iis quae Ecclesia docet, sed non ideo existimat quod formularium ecclesiasticum significet suum obiectum cum tanta perfectione, ut nihil in eo sit unquam corrigendum per viam interpretationis.

§ 5.

Hucusque igitur existimaveras, o bone, quod totum obiectum fidei nostrae aliquid est solide consistens in ordine realitatis obiectivae, notificatum nobis, sive attestatum a Deo revelante. Sed in hoc fallebaris, et tempus est ut scias, obiectum hoc non aliud esse quam certum complexum idearum quas humana mens procreavit, et usque nunc elaborat. Idea, Christus Deus. Idea, Christus a mortuis redivivus. Idea, mysterium Trinitatis. Idea, praesentia realis sub speciebus sacramenti. Idea, beatitudo aeterna cum omnibus promissionibus vitae futurae, ut non iam in firma terra viventium, sed in conceptionibus indefinitae evolutioni obnoxiis figenda sit ancora illa spei tuae, quam prius, nimia simplicitate deceptus putabas incedere usque in interiora velaminis ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, id est realis et historicus Christus.

Hucusque existimaveras quod in praedicto fidei nostrae obiecto multa continentur facta qua talia. Facta, inquam, simpliciter quidem historica secundum quod humano historiae testimonio attestata, sed ad fidem divinam omnino pertinentia secundum quod simul investita altiori et firmiori testimonio Dei. Et rursus fallebaris, quia facta ut facta, de fidei obiecto nec sunt, nec unquam esse possunt. Quod si passio, crucifixio, et mors Iesu, ex. gr., inter caeteros fidei articulos recensentur in symbolo, eatenus tantum fidei ordinem ingrediuntur, quatenus sunt per sensum religiosum affirmata, et in constructione idealis systematis introducta. Verumtamen horum factorum obiectiva materialitas solius historicae cognitionis obiectum est; sub solius historiae iudicio exclusive reponitur.

Hucusque existimaveras, Evangelium esse librum absolutae inerrantiae, ubi sincera est figura Iesu Christi Domini nostri, cuius benignitas et humanitas omnibus hominibus apparuit erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. Sed haec rursus veteris et antiquati styli sunt. Ioannes cum suis mysticis fictionibus realem Christum penitus defigurat. Synoptici vero, tot supposititia habent admixta, ut difficillimum criticae sit, genuinas relationes a non genuinis distinguere. Quin imo, in ipsis indubiis et maxime authenticis verbis Salvatoris, non erit quod quaeras in posterum certam regulam veritatis et sanctitatis. Putabas forte bonam esse orationem quam Dominus Iesus te in evangelio docuit. At nunc oportet ut scias quod Oratio dominica in quibusdam suis partibus non minus ansam criticae praebet quam oratio ad S. Antonium de Padua pro recuperando obiecto deperdito, et quod in rigore suae historicae ac primitivae significationis accepta, subversiva est oeconomiae socialis.

Hucusque existimaveras quod religio nostra, quod Ecclesiae constitutio, quod sacrificium et sacramenta christiana sunt de iure divino, id est de institutione Dei. Sed rursus necesse est ut huic quoque piae credulitati renunties, aut certe mutes omnino notionem iuris divini quam tibi prius efformaveras. Re enim vera, omnia ista sunt a communitate inventa, a communitate volita, a communitate praescripta, a communitate imposita. Cum tamen nihil certe prohibeat quominus communitatem consideres, ut in qua agit et vivit spiritus Christi mystici, si in hoc sensu institutionem humana maiorem invenire lubet, liberum tibi sit, et consolare te in verbis istis.

Hucusque credideras sinceritati catholicorum. Putabas catholicum non aliud corde sentire quam quod ore profitetur, iuxta illud apostoli: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et errabas! Quia dum catholicam fidem sponte profiteris, dum illam veraciter tenere dicis, dum spondes, voves, ac iuras eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum retinere et confiteri, in re ipsa non adhaeres formulae quam ore pronuntias. Nam audi iterum: « Fidelis intentione sua adhaeret veritati plenae et absolutae, quam figurat formula ecclesiastica. Adhaerere autem formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem esset ac adhaerere inevitabilibus imperfectionibus eius, idem ac proclamare eam imperfectibilem et adaequatam, licet inadaequata sit et imperfecta ». Quid ergo? mendax es? periurus es? hypocrita es? Et quidem, quod ad praeteritum attinet, pro excusatione sine dubio habebis quod nondum perveneras ad conscientiam huius hypocrisis tuae. Sed de futuro sollicitum nunc te ostendis. Nihil est tamen quod timeas. Non enim frustra iam edocti fuimus, ubi de formis litterariis Scripturae Sacrae, quod in Oriente mendacium non est mendacium. Extende ergo paulisper doctrinam ab Oriente in Occidentem, saltem quoad specialem materiam fidei, et ab omni scrupulo securus eris.

Hucusque habuisses pro piaculo, consentire doctrinis haereticorum, seu eorum qui in veteri stylo tales dicebantur. Sed nunc vide quo absurdo praeiudicio tenebaris. Nonne eodem iure eodemque titulo quo formula Ecclesiae Romanae Catholicae, formula quoque Lutherana, aut Sociniana, aut Ariana, aut Mahumetana, figurare poterit absolutam illam et ignotam veritatem, cui soli per intentionem semper adhaeres? Ergo parvi admodum refert, cui confessioni nomen dederis. Catholicus es? Protestans fias, si lubet. Quin imo nihil obstabit quominus catholicus sis simul et protestans, quia professioni catholicae in nullo praeiudicabit simultanea professio Lutheranismi, Anglicanismi, Calvinismi, atque ita porro. Et quis demum esse potest, qui intentione sua non adhaerebit soli ignotae veritati quae in futuro est forte revelanda? Ergo communione fidei iam consociamur cum omnibus quae in mundo sunt confessionibus, iamque illucescit aurora illius aevi in quo una erit religio totius humanitatis, abolitis in perpetuum omnibus divisionibus quas invexerat antiqua superstitio.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work