De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis
Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.
Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.
Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior
Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia
Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis
Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum
Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva
Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis
Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.
Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.
Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.
Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem
Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.
Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat
Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis
Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis, id est, asserendo, nullum in eis esse posse valorem obiectivum, utpote nobis penitus incognoscibilem, sed esse tantummodo normas vel excitamenta actionis, quatenus sic nos in agendo habere debeamus, ac si vera ea essent, quae per fidem nostro praesentantur intellectui.
Equidem nihil magis apertum obviumque est, quam valor practicus dogmatum christianae religionis. Nihil usitatius apud SS. Patres, quam ut dicant fidem rectam esse initium bonae vitae; christianos ab infidelibus distingui debere operibus et moribus, eodem modo quo ab eisdem distinguuntur fide; opera super fidem construi, sicut construitur fabrica supra fundamentum. Ait Augustinus, de fide et symbolo, n. 25: « Haec est fides quae paucis verbis tenenda in symbolo novellis christianis datur...,ut credendo subiugentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant ». Ait Leo Magnus, Serm. 37, n. 1: « Memoria rerum ab humani generis Salvatore gestarum magnam nobis confert utilitatem, si quae veneramur credita, suscipiamus imitanda. In dispensationibus enim mysteriorum Christi, et virtutes sunt gratiae, et incitamenta doctrinae, ut quem confitemur fidei spiritu, operum quoque sequamur exemplo ». Ait Gregorius, hom. 26 in Evangelia, n. 9: « Ille etenim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent, Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant ». Et ideo, de fidelibus qui male vivunt, idem Gregorius l. 25 Moral. c. 10 ait: « Insequuntur moribus quod credulitate venerantur. Quibus divino iudicio saepe contingit, ut per hoc quod nequiter vivunt, et illud perdant quod salubriter credunt ». Et infra, l. 28, c. 7: « Sunt qui aeterna quae audiunt, veraciter credunt, et tamen eidem quam tenent fidei, male vivendo contradicunt. » Sed et si omnia eiusdem sensus, eiusdemque doctrinae testimonia oporteret singillatim referre, ne integra quidem arbitror sufficere posse volumina. De Scripturae autem sensu quis dubitare posset? Docet Scriptura, fidem sine operibus mortuam esse in semetipsa; apparuisse gratiam Dei Salvatoris nostri erudientem nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo; eos qui christianam fidem profitentur, debere esse in vi professionis suae, pudicos, prudentes, sobrios, in omni conversatione sanctos, ut non blasphemetur verbum Dei; et alia sexcenta huiusmodi. Et ne his generalioribus contenti esse videamur, ecce tibi quaedam magis determinata. Quid relationis ex. gr. sit inter speciale dogma incarnationis et regulam morum, Scriptura paucis comprehendit dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset..., semetipsum exinanivit formam servi accipiens... Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis1. Et de speciali dogmate resurrectionis Christi eadem Scriptura dicit: Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit,... vana est fides vestra... Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Nolite seduci: corrumpunt bonos mores colloquia mala2. Et de speciali dogmate Eucharistiae dicit: Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, etc... Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus Domini3. Et sic discurrendo per singula, a veritate dogmatis descenditur ad conclusiones quae spectant vitae puritatem, correctionem malae voluntatis, et omnis generis virtutum exercitium. Neque ab ea conditione oportebit eximere ea etiam dogmata quae pure speculativa esse viderentur, utputa altissimum illud mysterium Trinitatis, in quo utique incitamentum habemus ad subiiciendum nos Deo per plenissimum intellectus et voluntatis obsequium, ad inchoandum vitam quae nos manet cum angelis in coelo, ad tendendum totis animae viribus in eam visionem in qua sola aenigma revelabitur, testante apostolo ubi ait: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum4.
Itaque non est ullatenus diffitendum quin dogmata nostra ad dirigendam rectam actionem plurimum valeant, et si nihil aliud sibi vellet novum illud systema quod pragmatismi nomine vocant, veritatem enuntiaret quae de ipsis primis doctrinae christianae elementis est.
Sed istud quoque de primis elementis est, videlicet: eatenus dogmata illa aliquid valere in ordine ad regulam morum, quatenus absolute vera sunt, et ut talia a nobis certissime tenentur, indubitanterque creduntur. Prior esse debet veritas quae ostendit id quod est: veritas de Deo prima causa et fine ultimo, de Deo legislatore, de Deo iudice, de Deo remuneratore: veritas de Filio Dei propter nos homines et propter nostram salutem incarnato, passo, mortuo, et a mortuis redivivo: veritas de Ecclesia ab unico illo humani generis salvatore instituta, et habente in se media ad consecutionem beatitudinis quam sanguis I. C. nobis promeruit, conducentia: veritas de sacramentis, veritas de remissione peccatorum, veritas de aeterna vita iis repromissa qui bona egerint, de aeterna damnatione iis praestituta, qui secus. Et hoc absolutae veritatis fundamento semel praesupposito, regulam actionis ex dogmatibus rationabiliter utique accipio. Hoc fundamento sublato, nonne stultitia est, nonne vesania? « Ad sanctorum martyrum corpora consistimus, aiebat Gregorius5. Numquid isti carnem suam in mortem darent nisi eis certissime constitisset, esse vitam pro qua mori debuissent? » Et universaliter loquendo, quid, quaeso, stultius quam regulam actionis sumere ex ignoto, ex nihilo, ex vacuis formulis de quibus nescitur, scirique non potest, quid eis in realitate respondeat, imo vero, hoc unum scitur, quod realitati consonae non sunt? Atqui hoc facit dogmatismus moralis, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis. Ideo, hunc ipsum valorem practicum destruit simul cum obiectivo, et ruina absoluta, ruina totalis est.
Putant se aliquid dicere cum aiunt, sensum nostrorum dogmatum esse, quod sic in agendo nos habere debemus, ac si vera essent ea quae per fidem praesentantur nostro intellectui: « Deus personalis est, vult dicere: Te habeas erga Deum, sicut te habes erga personam humanam. Similiter: Iesus est resuscitatus, vult dicere: Sis erga Iesum, sicut fuisses erga eum antequam moreretur, sicut erga coaevum te habes. Et similiter etiam, dogma praesentiae realis vult dicere quod oportet te esse respectu hostiae consecratae, in eadem habitudine in qua esses respectu Iesu facti visibilis »6. Revera, versamur in pleno somnambulismo. Nam, ut opinor, pro omni eo qui parumper e somno evigilat, haec propositio, Deus est personalis, sibi vult quod Deus est personalis, id est, subsistens in se, distinctus a mundo et omnibus rebus finitis quae esse participant. Haec propositio, Iesus est resuscitatus, sibi vult quod Iesus resurrexit, id est, e morte rediit ad vitam. Haec propositio, Iesus est realiter praesens in sacramento, sibi vult quod est realiter praesens, id est, quod sub speciebus sacramenti, loco substantiae panis latet ipse Christus, vere et substantialiter. Alioquin, quae logomachia! quae mendax verborum acceptio! praesertim vero, dii immortales, quae absurda religio! Panem video, panem mihi sensus renuntiant, nullum nisi de pane idoneum, imo possibile testimonium est, et tu me cogis ut circa id quod in mea notitia panis est, praetereaque nihil, in ea sim habitudine cultus, adorationis, reverentiae, in qua esse deberem erga Iesum factum visibilem? Iesus est aut fuit homo; id mihi historia testatur. Caeterum, divinitas eius ne sensum quidem habet pro meo intellectu, et tu me cogis ut erga hunc hominem de quo, an supra hominem aliquid sit, non solum nihil scio, sed nec scire possum, me habeam ac si esset Deus? Iesus mortuus est; de hoc rursus nulla possibilis dubitatio. Aliunde vero resurrectio mortuorum, ad intelligibilitatem quod spectat, aequivalet quadraturae circuli, et tu me cogis ut cum hoc mortuo, qui quoad me saltem remansit inter mortuos, tanquam cum vivente converser? Amara est vita praesens, et multis plena doloribus; habet tamen quasdam dulcedines a quibus prohibet austera quaedam, quam vulgo dicunt, legis praescriptio. Ex alia vero parte, vita futura, an sit et qualis sit, in eadem semper agnosticismi sphaera invenitur. Quid igitur faciam miser, qui nollem abdicare praesentia ob vanam spem vel formidinem futurorum? Sed ecce tibi solutionem providet philosophia actionis. Sic age, sic vive, ac si esset vita futura, in qua et bonis praemia, et malis poenae sunt constitutae.
Vides ergo nihilismum ad ultimum limitem in dogmatismo morali perductum. Re enim vera, regulam agendi tam rationabiliter acciperem ex aliqua fabula romanensi, quam ex evangelio. Nec iuvat si dicas quod etsi in dogmate prout in intellectu nostro, nulla sit ratio praxim legitimans, adhuc tamen esse poterit in realitate subiacente, nobis quidem ignota, sed cognita Deo revelanti. Nam, missis nunc aliis considerationibus, de Deo, et praesertim de revelatione Dei dogmatismus moralis nihil plus scit ac de caeteris. « Solet dici quod Deus locutus est. Sed quid in casu significat vocabulum loqui? Certo certius metaphora est, et quaenam est realitas quae sub hac metaphora tegitur? » Nemo scit7. Unde nihil remanet nisi vitalis conatus mentis humanae. Aiunt enim quod nisi velimus religionem absurde transmutare in entitatem logicam seu abstractionem metaphysicam, oportet in ea introducere notionem motus et vitae, ita ut dogma concipiatur tanquam aliquid vivens, cuius omnia principia homini sunt immanentia.
Superest itaque ut ostendamus quale tandem animal sit fides illa vivens. Et hoc praestare curabimus, referendo verba et sententias auctoris qui sibi munus adscivit vulgarizandi quidquid de singularis animantis originibus, incrementis, progressibus, praeteritis futurisque metamorphosibus apud rationalistas saeculi proxime elapsi adinvenit. Id quidem in capitulo quod sequitur.