De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

« Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, nec quidquam profecerat, sed magis deterius se habebat ».

(Marc. v.27).

Dogmatismus moralis generatim dici potest, systema derivare faciens cognitionem veritatis religiosae ex pressione cordis, et inflexione voluntatis moraliter bonae. Retinet, imo propugnat omnia principia systematis immanentiae. Proclamat quoque ruinam absolutae veritatis, id est, adaequationis intellectus et rei, quae in rebus religionis non est possibilis, iuxta praemissa in capitulo praecedenti. Sed intendit reparationi ruinae, instaurando aedificium super fundamentum moralitatis, et restituendo dogmatibus suum verum valorem, qui non tam speculativus et obiectivus est, quam practicus et directivus actionis rectae. Veritas siquidem religiosa, tota quanta est, moralitati subordinatur; moralitas est religionis principium et finis; pro religione valet quidquid a moralitate est, et ad moralitatem facit, etiamsi caetera desint. In moralitate ergo habebitur solida illa basis, quam in ignota et inagnoscibili veritate obiectiva, frustra quaerebat prostratus et iacens dogmatismus intellectualis.

Aliquid analogum invenimus apud Emmanuelem Kant, e cuius officinis novella systemata prodeunt. Radicaliter destruxerat ille omnem scientiam, ponendo velut unicam rationem primorum principiorum, indolem nostrae mentis inclinatae ad sic cogitandum, seu potius, somniandum. Destruxerat cognitionem universi, ponendo leges naturae non esse aliud quam proiectiones ad extra immanentium nostrarum idearum, reduci dispositiones corporeas ad subiectivas impressiones, quin imo, pro subiectivis formis habendas etiam esse duas illas universalissimas mensuras temporis et spatii, sine quibus chimaericus evadit totus ordo materialis. Destruxerat denique in intellectu nostro Deum, auferendo omnem modum probandi eius existentiam, et declarando illegitimam extensionem principii causalitatis ad totum complexum phaenomenorum. Unde, consequenter loquendo, non remanebat lapis super lapidem de aedificio veritatis. Cum autem ipse etiam magister de tanta ruina esset atterritus, tentavit instaurare cum idea moralitatis, id quod in ordine intellectuali ad nihilum redegerat. Et sibi visus est ad intentum scopum pervenire, dicendo: Percipio in mea conscientia ideam officii, simul cum categorico imperio adimplendi illud; ergo admittenda moralis obligatio, cum qua utique connectitur notio libertatis. Rursus, liberae adimpletioni officii videtur respondere consecutio beatitudinis; ergo debet esse beatitudo. Sed beatitudo in praesenti vita non est; ergo esse debet in alia vita, in qua anima manet superstes corpori. Denique, beatitudo futurae vitae non concipitur absque Deo; ergo tenenda quoque existentia Dei. Et hoc modo, e categorico imperativo quod est in conscientia mea, pervenio ad stellatum coelum quod est super caput meum; hoc etiam modo, per rationem practicam restituitur aedificium veritatis, ad quod inaniter adlaboraverat ratio speculativa.

Et similis est reaedificatio quam dogmatismus moralis tentat, post inductum nihilismum veritatis relativae in doctrina seu fide christiana. Nisi quod non accipit notionem moralitatis, ut ex qua, methodo deductiva caeteras inferat veritates. Sed, quod peius est, ponit moralitatem in actu exercitam, id est, voluntatem actu tendentem in bonum, tanquam activum principium quo determinatur et inflectitur intellectus in omnibus ideis religiosis efformandis. Insuper, ideas illas seu religiosa dogmata, eatenus, nec plus nec minus, aliquid valere asserit, quatenus ad moralitatem inserviunt, suppeditando bonae actioni regulam, vel excitamentum, vel quaelibet alia adiumenta. Haec est reaedificatio excogitata per philosophiam quam alio nomine vocant actionis. Et haec ipsa est, quam nos consummationem potius ruinae appellamus. An recte? Iudicium erit ex tribus quae sequuntur propositionibus.

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Quod in primis, dogmatismus moralis frustra quaerit reparationis medium ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae. Et quod immerito prorsus appellat in hoc puncto ad catholicam de fidei assensu doctrinam, ut quamdam sibi conciliet speciem et apparentiam orthodoxiae.

Revera, non sunt duae notiones veritatis: alia valens in iis quae ad religionem spectant, alia in caeteris. Si quis hoc negat, inutilis est cum eo concertatio, quia aut somniat, aut sibi ipsi conscius est quod inverecunde vocat veritatem, id quod non est veritas. « Cui saltem illud manifestum est, ait Augustinus de ver. rel. c. 36, falsitatem esse, qua id putatur esse quod non est, intelligit eam esse veritatem, quae ostendit id quod est ». Ad illam ergo facultatem evidentissime pertinet in quocumque ordine inventio veritatis, ad quam pertinet videre, apprehendere, percipere res quae sunt et ut sunt. Haec autem facultas non est voluntas, quae non videt, quae non percipit, quae non apprehendit, sed appetit et prosequitur bonum, seu verum seu apparens, seu reale seu imaginarium, quod monstrat intellectus. Ideo, postquam destructa est veritas prout in intellectu et ab intellectu percepta, attentare restorationem ex parte voluntatis, tam absonum absurdumque est, ac si caecutienti homini, ducatum caeci in remedium infirmitatis provideres. Non quod negandus sit omnis influxus voluntatis in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis; illius praesertim veritatis quae alte supra mentes nostras est, et tam in se quam in suis practicis consequentiis, pravis naturae corruptae inclinationibus contrariatur. Sed quomodo se habeat voluntas ad intellectum, oportet considerare.

Primo se habet voluntas ut removens prohibens. Nam multa sunt quae iudicium rationis perturbant, et in oculum mentis pituitam ac phlegma immittunt. Sunt effrenatae passiones, sunt perversi affectus, sunt superbiae tumores: sunt etiam contentiones, dissensiones, aemulationes, quae instar ignis in ligno humore saginato, fumum solum evomunt, flamas lucidas habere non possunt. Nec sane dubium quin ad eiusmodi impedimentorum ablationem bona voluntas plurimum influat. — Secundo se habet ut movens intellectum ad quaerendum rationes ex quibus possit veritas apparere, ut applicans aciem mentis ad diligentem earum considerationem ac discussionem, ut impetrans quoque a Deo auxilia in hoc grandi negotio necessaria. Et quia id certe non praestat voluntas, si odio habeat lucem, si timeat venire ad lucem, si magis diligit tenebras quam lucem, propterea inventio veritatis amori ipsius veritatis non immerito ab Augustino adscribitur ubi ait: « Si veritas non totis animi viribus concupiscatur, inveniri nullo pacto potest. At si ita quaeratur ut dignum est, subtrahere se a suis dilectoribus non potest. Hinc est illud quod in ore habere etiam vos soletis: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Nil est occultum quod non revelabitur. Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit, permanetur » .

Tertio demum se habet voluntas ut imperans intellectus assensum, quando intellectus ipse ex perfecta evidentia veritatis non constringitur, et non necessario rapitur per plenam illam obiecti perspicuitatem quae nullum penitus possibili etiam dubio locum relinquit. Sed hic distinctione quam maxime opus est. Nam vel voluntas imperat assensum proportionatum dignitati rationum quae per prius innotuerunt intellectui tanquam legitima mentalis assensus fundamenta, vel imperat disproportionatum, et qui aut ex toto aut ex parte, in proprium beneplacitum sive arbitrium resolvatur. Si primum, bene. Sin autem secundum, quid aliud habebitur nisi irrationabilis cuiusdam opinionis vacuum et inane figmentum? In omni enim iudicio quod ad rectae rationis normam exigatur, voluntas non habet intervenire tamquam loco rationum sese substituens, vel tamquam ponderi earum addens, sed solum ut faciens intellectum assentiri secundum meritum earumdem, ubicumque scilicet non adsunt conditiones in quibus spontanea, necessaria, atque omnino inimpedibilis sequitur mentis adhaesio. Et non oportet in longiori demonstratione nunc immorari, quia haec principia evidentia sunt, haec principia absoluta sunt, haec principia nullam patiuntur exceptionem, nequidem in negotio fidei divinae, ad quam inconsiderate appellant, ut suo dogmatismo quamdam orthodoxiae apparentiam concilient.

Dicunt enim quod non habemus ullam rationem necessitantem credendi divinam Ecclesiae institutionem; quod fides est donum, quod est actus liber; quod si fides resultaret e ratiocinationibus nostris sicut conclusio syllogismi sequitur ex praemissis, nemo non mente captus posset sese a fide unquam subtrahere, etc.. Atque inde subinferunt, nostras credendi rationes non habere per se plus firmitatis quam illas quae liberis opinionibus fundamento sunt; credentis intellectum pro sua parte non esse in meliori conditione quam opinantis; ad voluntatem bonam, ad voluntatem adiutam per gratiam pertinere, ut quod rationum ponderi deest, sua libera determinatione addat vel suppleat; ac per hoc, ipsum dogmatismi moralis generale principium quam maxime consentaneum esse iis quae de fide theologica et salutari tenet ac confitetur doctrina orthodoxa.

Sed contra haec omnia est, quod cum de ratione credendi agitur, sermo esse potest, vel de ratione ipsius fidei secundum se, vel de ratione iudiciorum quae praecedunt fidem ut ad eam praeambula. Et si quidem sermo sit de fidei praeambulis, habemus profecto rationes necessitantes ad iudicandum certissime, quod rationabile, quod debitum, quod obligatorium sit credere divinam Ecclesiae institutionem tanquam a Deo de facto revelatam. Et rationes istae dicuntur motiva credibilitatis, alia absolute, alia relative sufficientia, pro diversa capacitate diversaque conditione intellectuum, omnibus autem modis a beneplacito voluntatis semper independentia. Quanquam utique consequens adhuc non est, nullas ibi partes habiturum esse liberum arbitrium, in cuius potestate semper erit, vel directe vel indirecte avertere mentem a consideratione praemissarum ex quibus necessaria haec oritur conclusio: ergo rationabiliter credibilis, ergo obligatorie credenda catholica revelatio. Nunc vero, si sermo sit de ipso assensu fidei secundum se, ratio eius nil minus est quam auctoritas Dei revelantis. Quae auctoritas omni homini delirio amentiae non abrepto, evidentissime innotescit tanquam dignissimum firmissimae adhaesionis fundamentum, utpote quae constituitur per infinitam sapientiam ac veracitatem illius qui est subsistens Veritas, et cuius attestationes, ex hoc ipso, ex hoc solo quod eius attestationes sunt, sunt quoque ab ordine veri absolute indefectibiles. Et tamen, cum cedere auctoritati in quantum huiusmodi, non sit in spontaneitate intellectus repositum, adhuc necessarius est interventus liberae voluntatis, non quidem ut addat rationi assensus, qua sufficientior omnino esse non potest, sed solum ut determinet exsecutionem seu exercitium actus, prout et in quantum rationabilem illum, et debitum, et obligatorium iudicat intellectus. Neque ergo in fidei praeambulis, neque a fortiori in ipso credendi actu voluntas pro ratione est, vel pro rationis complemento. Et ideo Vaticanum, inconcussam soliditatem rationis credendi assignans, ait: Propter auctoritatem ipsius Dei revelantis qui nec falli nec fallere potest. De rationibus vero per quas innotescit prius divinae revelationis factum, subiungit: Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata. Signa, inquit, certissima. Quibus proinde nullo opus est supplemento ex arbitrio voluntatis.

Nedum igitur dogmatismus moralis munimentum accipiat ex catholica doctrina de ratione et modo assensus fidei christianae, per hanc ipsam doctrinam evacuatur potius, et iam destruitur. Sed et destruitur adhuc magis in eo quod vult fidem sinceram et veram necessario dependere a voluntate moraliter perfecta perfectione amoris seu charitatis. Nam distinguunt inter fidem amoris et fidem timoris, et dicunt quod fides timoris non est fides sincera, quia continet in se desiderium non credendi; quod cum ea et per eam perambulatur in tenebris, quod est fides mortua, et ex consequenti coacta, etc.. In quo quidem, argumentum aliquod sumere sibi videbuntur ex testimonio Iacobi apostoli, ubi de fide daemonum qui credunt et contremiscunt, collata cum fide hominis, quae si opera non habeat, mortua est in semetipsa. Sed contra est primo, quod fides illa daemonum nequaquam a libera voluntate pendet, seu bona seu mala illa sit, sed a sola signorum evidentia, et ideo, nec timoris nec amoris fides dici ullo modo potest, nisi forte fidem timoris libeat vocare eam quae timorem habet pro consequente effectu: quo quidem sensu, consideratio non est amplius ad rem, ut evidenter constat. Sed contra est secundo, quod fides christiani sine operibus, nequaquam comparatur cum fide daemonum quantum ad speciem actus, sed solum quantum ad hoc, quod sicut daemonibus nihil ad salutem prodest omnis illa notitia quam de rebus divinis ex evidentia signorum habent, ita christiano, quamdiu non studet vitam suam conformare fidei suae, fides ipsa prodesse non poterit. Sed contra est tertio, quod fides mali christiani dicitur mortua, non quia coacta, non quia sinceritate carens, sed quia otiosa et in effectum boni operis non transiens. Sed contra est denique quarto, quod omnis doctrina quae facit veram fidem christianam a charitate et statu iustitiae inseparabilem, doctrina haeretica, doctrina protestantica est, iamdudum condemnata in Tridentino Sess. 6, can. 28, et novissime in Vaticano Sess. 3, cap. 3. In Tridentino enim sic habetur: Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti; aut fidem quae remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva; aut eum qui fidem sine charitate habet, non esse christianum, anathema sit. Et in Vaticano: Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando. Iterum ergo frustra appellant ad doctrinam catholicam, in eo praecise puncto in quo dogmati solemniter definito diserte contradicunt.

A primo itaque ad ultimum, falso asseritur quod cognitio fidei suum emendicat valorem a voluntate bona. Falso dicitur quod defectus adaequationis cum veritate obiectiva compensatur in dogmatibus, per id quod de influxu bonae vitae est. Falso supponitur quod in rebus religionis, notiones nostrae tantum valent, nec plus, nec minus, quantum valet vita nostra moralis, quantum finis ad quem tendimus. Falso denique adstruitur nova illa ratio veritatis, quae iam non ostendit id quod est, sed quod influit moralitas. At nunc, operae pretium erit investigare an haec ipsa moralitas, quae toti systemati pro basi et fundamento est, salva in eo, integraque permaneat. De quo quidem sequens assertio sit.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat, videlicet ruinam ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, faciendo notionem moralitatis independentem a notione Dei et legis eius, et construendo regulam honesti super solas immanentes animae vires sive aspirationes.

Hic de moralitate, praeviae quaedam notiones sunt omnino necessariae. Notio moralitatis includit duos conceptus. Includit primo conceptum bonitatis vel malitiae in actibus humanis; includit praeterea conceptum obligationis qua adstringimur ad bonum faciendum, et malum non faciendum. Et semper ac necessario fundatur super notitiam Dei, tum sub ratione ultimi finis nostrae voluntatis, tum sub ratione legislatoris iubentis ut ordo in finem servetur, prohibentis ne perturbetur.

Considera primo moralitatem in quantum includit conceptum bonitatis vel malitiae in actibus humanis. Haec bonitas, haec malitia, undenam accipitur? Generatim loquendo, bonitas vel defectus cuiuslibet operationis accipi debet per respectum ad finem qui activo operationis principio est praestitutus. Nam operatio se habet ut motus potentiae operativae in terminum attingendum. Est igitur bona, si recte dirigitur in illum, est mala et defectuosa si secus. Sicut in operationibus naturae, « quando actus procedit a virtute naturali secundum naturalem inclinationem in finem, tunc servatur rectitudo in actu, quia medium non exit ab extremis, scilicet actus ab ordine activi principii ad finem ». At quando vitium organi vel perturbatio aliqua undecumque proveniens facit deflectere actum ab ordine illo, tunc incidit ratio actus defectuosi et mali. Idem etiam est in operationibus artis, nam tunc servatur rectitudo, quando operatio continetur in linea finis quem ars sibi attingendum praestituit; incidit ratio defectus, quando a dicto fine deviat, quicumque tandem ille sit. « Cum peccatum sit per deviationem ab ordine ad finem, in actu artis contingit dupliciter esse peccatum. Uno modo per deviationem a fine particulari intento ab artifice, et hoc peccatum erit proprium arti, puta si artifex intendens facere bonum opus, faciat malum, vel intendens facere malum, faciat bonum. Alio modo per deviationem a fine communi humanae vitae, et hoc modo dicitur peccare, si intendat facere malum opus, et faciat, per quod alius decipiatur. Sed hoc peccatum non est proprium artificis in quantum artifex, sed in quantum homo est. Unde ex primo peccato culpatur artifex in quantum artifex; sed ex secundo culpatur homo in quantum homo ». Et sic discurrendo per omnia operationum genera, semper invenietur bonitas vel defectus repeti ex habitudine actus ad finem seu terminum qui operativae potentiae praefigitur, secundum quod actus recte in eum finem dirigitur, vel e contra, a debito eiusdem finis ordine deflectit.

Iam igitur videndum est, quodnam sit in moralibus activum operationis principium, quisnam finis seu terminus eidem principio praefixus. Hinc enim, et hinc tantum, accipietur notio actus moralis, boni vel non boni, recti vel non recti. Porro principium actus moralis in quantum huiusmodi, est libera voluntas, ut omnes facile concedent, cum ibi evidenter incipiat genus moris, ubi primo dominium voluntatis invenitur. Voluntas autem est, ad quam manifeste pertinet directio totius humanae vitae, quia ipsa est quae movet omnes alias vires. Habet igitur pro fine et termino ultimo, ipsum humanae vitae finem supremum, qui nullus alius est nisi Deus, sub cuius ordine vita nostra tota quanta constituitur. Praeterea, voluntas natura sua, respicit bonum summum atque absolutum, et licet possit pro suo arbitrio summum bonum exercite collocare in variis rebus, puta in voluptate, in divitiis, in honoribus, etc., tamen unum solum est in quo summi boni ratio vere, et non apparenter tantum, salvatur; quod unum rursus, ipsa est per essentiam bonitas, Deus. Rectitudo igitur et bonitas actus voluntarii seu moralis in quantum huiusmodi, essentialiter consistet in servato ordine qui terminatur ad finem Deum; perversitas et malitia in recessu et deviatione ab ordine qui est in eundem finem Deum; ibi norma, ibi regula, ibi ratio secundum quam concipitur quid bonum sit, quidve malum in moralibus. Secundum hoc namque intelligitur in primis, malum morale esse quidquid contra Deum ipsum immediate committitur, sicut est blasphemare Deum, discredere Deo, cultum denegare Deo, etc. Secundum hoc deinde intelligitur, malum morale esse quidquid est contra ordinatum amorem hominis ad seipsum: tum quia amor boni quod habemus a Deo, manuducit nos ad amandum plus quam nosmetipsos causam illam principem et supremam a qua omnia participamus, et in qua bonum proprium magis continetur quam in nobismetipsis; tum quia, corrupto eo quod praedispositive se habet, stare amplius nequit illud ad quod est necessaria praedispositio et manuductio. Propterea ergo, id quod repugnat ordinatae sui ipsius dilectioni, repugnat etiam subiectioni ad Deum finem ultimum, et ea de causa, inter ea quae moraliter mala sunt, accensetur. Secundum hoc denique intelligitur, malum morale esse quidquid laedit vel destruit bonum convictus seu societatis humanae, quia rursus, corrumpere foedus societatis humanae, nihil aliud est quam auferre necessariam conditionem, vel destruere necessarium medium tendendi in ultimum vitae humanae finem Deum, ac pro tanto vere dicitur esse contra finem ipsum, sin minus immediate, at certe mediate, quantum est ex natura sua.

Tale igitur est principium discernendi ea quae bona vel mala sunt in moralibus, et nullum aliud est aut esse potest. Si finem Deum removeas, vel ab eo solum praescindas, nihil iam ex omnibus ad quae libido humana se extendit, apparere poterit ut deordinatum deordinatione morali, id est, cadente supra actum voluntarium praecise in quantum est voluntarius. Nam secluso fine Deo, iam non remanet nisi finis qui esset vel in aliis creaturis, vel in homine ipso, et neuter aliquid valet in proposito. Non finis qui esset in aliis creaturis: quia sub aliis creaturis qua talibus, a quibus nihil participat, liberum arbitrium non constituitur; quia ad nullam creaturam liberum arbitrium naturalem habet vel habitudinem vel dependentiam, ut ei illa terminus prosequendus cogitetur praestitutus; quia ex consequenti, impossibile est ut actus liberi arbitrii, eo praecise perversus, eo deordinatus exsistat, quo ab alius cuiusvis creaturae ordine, convenientia, exigentia, bono, utilitate exorbitans. Neque etiam finis qui esset in homine ipso, quia tunc, humana voluntas remanendo semper fixa in proprio bono, recte semper et ordinate ageret, ac per hoc, omnis distinctio inter bonum et malum in moralibus evaderet impossibilis, nullum amplius haberet sensum, et ne in cogitationem quidem posset obvenire.

Quod si nunc consideres moralitatem in quantum notioni boni et mali superaddit notionem obligationis faciendi bonum et declinandi a malo, dependentia ideae moralitatis a praesupposita Dei notitia adhuc tibi manifestior apparebit. Nihil enim magis evidens quam quod obligatio conscientiam ligans, hominemque (velit, nolit) insuperabiliter adstringens, importat in suo conceptu subiectionem ad regulam absolutae necessitatis, eamque a superiore aliquo, realiter seu a parte rei vere exsistente, impositam: siquidem subiectio libertatis restrictiva, respectu abstractionis quae nullum esse haberet extra proprii intellectus considerationem, chimaera et fabula est, lusus imaginationis est, vacuum phantasma est, quod eadem facilitate exsufflatur, qua construitur. Et propter hoc dico patere in terminis, quod moralitatis regula, in quantum apprehenditur ut obligatoria, apprehenditur ipso facto tanquam de lege alicuius dominantis descendens. Hunc autem, nullum alium esse posse nisi Deum, obviis plane rationibus manifestum fit, quae iam alias expositae sunt, ubi de notione peccati agebatur, quasque hic iterum in memoriam breviter revocare iuvabit. Etenim primo, cum regula morum homini dominetur, non in quantum est hic vel ille homo, sed in quantum est homo simpliciter, ab eo solo imposita esse potest, cui homo subest secundum quod est naturam humanam participans. Et iste non est nisi Deus, qui solus naturae humanae auctor est et dominus. Praeterea secundo, regula moralitatis non potest in defectibiles voluntates descendere, nisi ab eo cuius intentio nequeat omnino a moralitatis fine deviare, quique per essentiam absolute impeccabilis exsistat, utpote indeclinabiliter atque immobiliter inhaerens supremo bono quod totius ordinis moralis principium est et terminus. Sed rursus iste est Deus solus. Nam, ut dicitur in Compendio theologiae, c. 113: « Sicubi voluntas non potest a fine deficere, manifestum est quod ibi defectus voluntariae actionis esse non potest. Voluntas autem deficere non potest respectu boni quod est ipsius volentis natura. Quaelibet enim res suo modo appetit suum esse perfectum, quod est bonum uniuscuiusque; respectu vero boni exterioris deficere potest, bono sibi connaturali contenta. Cuius igitur volentis natura est ultimus finis, in hoc defectus voluntariae actionis contingere non potest; hoc autem solius Dei est, nam eius bonitas quae est ultimus finis rerum, est sua natura. Aliorum autem volentium natura non est ultimus finis; unde potest in eis defectus voluntariae actionis contingere per hoc quod voluntas remanet fixa in proprio bono, non tendendo ulterius in summum bonum quod est ultimus finis ».

Praeterea tertio, moralis obligatio non est nata descendere nisi ab eo summo superiore, qui non solum in seipso absolute sanctus est, verum etiam necessario vult omnes alias voluntates esse servandi ordinis debitrices. Hoc autem iterum atque iterum in solo Deo verificatur, cui idem est velle seipsum ut ultimum finem omnium rerum, et velle servari in universo ordinem iustitiae, quandoquidem ordo iustitiae et ordo ultimi finis adaequate convertuntur. Denique, si a Deo volumus praescindere, quid, quaeso, remanebit? Remanebit forte aliqua convenientia aesthetica, emolumentum individuale, utilitas socialis, et si quid aliud eiusmodi. Sed haec longe longeque sunt ab obligatione absoluta, quae debet esse superior voluntati hominis, superior cuicumque bono alias consequendo, superior cuicumque dolori eventualiter sustinendo, superior difficultati cuiuscumque conatus pro officii custodia requisiti. Plane autem repugnat ut in homine ipso in se considerato, sit necessitas homine maior. Repugnat ut creatura quaelibet sit indefinita et insuperabilis ratio regulae semper observandae et nunquam praetereundae. Repugnat ut sit norma suprema et finis ultimus, sicut deberet esse ad imponendam talem ac tantam necessitatem.

Sic igitur, a primo ad ultimum, notio moralitatis est notio essentialiter fundata super notionem Dei finis ultimi, cui creatura rationalis se tota est subiecta, et a quo impositam habet legem, praeceptivam quidem eorum quae ad finem ducunt, et pro tanto rectitudinem ordinis servant; prohibitivam vero eorum quae a fine abducunt, et pro tanto ordinem perturbant. Quisquis proinde solvit notionem moralitatis a notione Dei, quisquis moralitati aliam praestituit basim, aliud fundamentum, aliud principium, iste destruit quantum in se est moralitatem, eamque reducit ad meram quamdam inclinationem humanam, in eadem linea eodemque gradu inventam ac inclinationes caeteras, quae procul dubio subsunt libero arbitrio, nedum ei legem recte agendi dictent, et irremovibilem normam ordinatae operationis praestituant.

Nunc autem dogmatismus moralis non fundat notionem moralitatis super notionem Dei, creatoris, domini, legislatoris, et ultimi finis nostri; sed magis e converso, vult notionem Dei esse foetum et procreationem moralitatis. Prior est voluntas moralitate instructa; posterior est notitia Dei, ad quam mens flectitur sub pressione cordis. Relinquitur ergo moralitas quoad nos a Deo independens, moralitas emergens e solis immanentibus animae viribus vel aspirationibus, moralitas denique interclusa et undequaque circumscripta Kantiano illo imperativo categorico, quod ad trutinam rationis revocatum, invenitur inane, insubsistens in se, contradictoriis constans notis, et pro tanto contemnendum.

Sentis equidem in temetipso inclinationes ad servandam iustitiam, temperantiam, castitatem, sed sentis etiam alias, et ex toto oppositas. Sentis inclinationes ad benefaciendum aliis, ad diligendum parentes, filios, fratres, proximos; sed in animalibus quoque similes observare est propensiones, et quandoque quidem valde teneri ac delicati affectus, sicut narrat Basilius l. 8 Hexaem., de ciconiis quae parentes suos aetate confectos fovent plumis, alimentis recreant, et in volatu supportant. Hucusque ergo nihil plus quam instinctus quidam, inter tot alios quibus complexa nostra natura abundat. Sed cum tibi videris audire vocem conscientiae quae categorice imperat, ut has prae aliis inclinationes tanquam obligatorias regulas sequaris, ludibrium es vanae sentimentalitati. Dico autem vanae sentimentalitati, quamdiu tuum hominem immanentistam pro virili sustines; quamdiu hominem illum realem quem expulisti furca, quique confuse saltem sese conscit sub lege Dei constitutum, eadem semper furca longius semper pellis, et redire non sinis. Imperat conscientia? Sed nullus comparet, in cuius nomine imperet vel imperare possit. Categorice imperat? Sed nulla est assignabilis necessitas cui categorica illa iniunctio proportionetur. Nam si honorem et dignitatem propriae personae in medium adducas, quaero de qua personae dignitate, de quo honore loquaris. An de honore quo gaudeas apud alios? Sed in hoc potest esse ratio cohibens manum, aut verius, actionem quae in caeterorum hominum notitiam veniat; quoad forum vero et praescriptum conscientiae, nihil praetereaque nihil. An de honore quo gaudeas apud temetipsum? Sed contra primo, quia eiusmodi honor proprio uniuscuiusque beneplacito subiacet. Quomodo ergo non iustos limites excedens, iniunctio illa, etiam adversus ea quae ardentius concupiscis, tam insolenter insurgens? Sed contra secundo, quia adeo larga et varia esse solet apud homines aestimatio honoris et dignitatis, ut de eo quod tuus requirit honor, praesertim in solis oculis tuae conscientiae individualis, iure meritoque independentem iudicem et arbitrum te constituas. Sed contra tertio, quia praescindendo semper a fine superiore et ordine quo ad illum religaris, honorem et dignitatem in nullo alio melius et rectius collocabis, quam in non abdicando libertatem qua te natura donavit, teque tuarum determinationum dominum fecit. Si quid autem in contrarium occurrerit, terriculamentum erit, praeiudicium erit, subiectiva impressio erit, quam frigida ratio ad criticum examen revocans, vanam atque inanem pronuntiabit.

Sic igitur, moralitas ad quam recurrit dogmatismus moralis, moralitas revera non est, sed radicalis negatio omnis moralitatis. Nec obstat quod intendant forte moralitatem qualem vulgo, plus minusve confuse, omnes eam concipiunt. Haec enim est perpetua contradictio in quam infallibiliter incidunt quicumque pervertunt primas illas notiones, quae in ratione nostra tanquam incorruptibilis fundus reponuntur. Semper consociant notionem veram cum notione sophisticata, et sophisticatam vestiunt attributis ac proprietatibus quas inveniunt in vera. Sed de moralitate nunc loquimur, qualem illam systema adstruit. Systema scilicet, in quo homo debet omnia haurire ex intimo suo fundo vitalique potentialitate, ne indebitus limes apponatur legitimae eius autonomiae, proprioque autochtonae expansionis modo. Systema praestituens voluntatem bonam, cui caecus instinctus pro criterio boni est, et imaginaria lex pro regula dirigente. Systema demum non modo dissolvens vinculum dependentiae moralitatis a Deo, sed imo ipsam Dei notitiam et omne aliud dogma religiosum pullulare faciens sub incubatione cordis, cuius suggestioni' obedit intellectus, ut in ultima analysi sit pure ac simpliciter, pro ratione voluntas. Et non vides ibi accumulatam ruinam ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, ut sit plena destructio? Est tamen et aliud quo adhuc evidentius destructionis consummatio ostenditur, de quo, ultimo loco, nonnihil iam dicendum est.

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis, id est, asserendo, nullum in eis esse posse valorem obiectivum, utpote nobis penitus incognoscibilem, sed esse tantummodo normas vel excitamenta actionis, quatenus sic nos in agendo habere debeamus, ac si vera ea essent, quae per fidem nostro praesentantur intellectui.

Equidem nihil magis apertum obviumque est, quam valor practicus dogmatum christianae religionis. Nihil usitatius apud SS. Patres, quam ut dicant fidem rectam esse initium bonae vitae; christianos ab infidelibus distingui debere operibus et moribus, eodem modo quo ab eisdem distinguuntur fide; opera super fidem construi, sicut construitur fabrica supra fundamentum. Ait Augustinus, de fide et symbolo, n. 25: « Haec est fides quae paucis verbis tenenda in symbolo novellis christianis datur...,ut credendo subiugentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant ». Ait Leo Magnus, Serm. 37, n. 1: « Memoria rerum ab humani generis Salvatore gestarum magnam nobis confert utilitatem, si quae veneramur credita, suscipiamus imitanda. In dispensationibus enim mysteriorum Christi, et virtutes sunt gratiae, et incitamenta doctrinae, ut quem confitemur fidei spiritu, operum quoque sequamur exemplo ». Ait Gregorius, hom. 26 in Evangelia, n. 9: « Ille etenim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent, Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant ». Et ideo, de fidelibus qui male vivunt, idem Gregorius l. 25 Moral. c. 10 ait: « Insequuntur moribus quod credulitate venerantur. Quibus divino iudicio saepe contingit, ut per hoc quod nequiter vivunt, et illud perdant quod salubriter credunt ». Et infra, l. 28, c. 7: « Sunt qui aeterna quae audiunt, veraciter credunt, et tamen eidem quam tenent fidei, male vivendo contradicunt. » Sed et si omnia eiusdem sensus, eiusdemque doctrinae testimonia oporteret singillatim referre, ne integra quidem arbitror sufficere posse volumina. De Scripturae autem sensu quis dubitare posset? Docet Scriptura, fidem sine operibus mortuam esse in semetipsa; apparuisse gratiam Dei Salvatoris nostri erudientem nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo; eos qui christianam fidem profitentur, debere esse in vi professionis suae, pudicos, prudentes, sobrios, in omni conversatione sanctos, ut non blasphemetur verbum Dei; et alia sexcenta huiusmodi. Et ne his generalioribus contenti esse videamur, ecce tibi quaedam magis determinata. Quid relationis ex. gr. sit inter speciale dogma incarnationis et regulam morum, Scriptura paucis comprehendit dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset..., semetipsum exinanivit formam servi accipiens... Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et de speciali dogmate resurrectionis Christi eadem Scriptura dicit: Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit,... vana est fides vestra... Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Nolite seduci: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et de speciali dogmate Eucharistiae dicit: Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, etc... Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus Domini. Et sic discurrendo per singula, a veritate dogmatis descenditur ad conclusiones quae spectant vitae puritatem, correctionem malae voluntatis, et omnis generis virtutum exercitium. Neque ab ea conditione oportebit eximere ea etiam dogmata quae pure speculativa esse viderentur, utputa altissimum illud mysterium Trinitatis, in quo utique incitamentum habemus ad subiiciendum nos Deo per plenissimum intellectus et voluntatis obsequium, ad inchoandum vitam quae nos manet cum angelis in coelo, ad tendendum totis animae viribus in eam visionem in qua sola aenigma revelabitur, testante apostolo ubi ait: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

Itaque non est ullatenus diffitendum quin dogmata nostra ad dirigendam rectam actionem plurimum valeant, et si nihil aliud sibi vellet novum illud systema quod pragmatismi nomine vocant, veritatem enuntiaret quae de ipsis primis doctrinae christianae elementis est.

Sed istud quoque de primis elementis est, videlicet: eatenus dogmata illa aliquid valere in ordine ad regulam morum, quatenus absolute vera sunt, et ut talia a nobis certissime tenentur, indubitanterque creduntur. Prior esse debet veritas quae ostendit id quod est: veritas de Deo prima causa et fine ultimo, de Deo legislatore, de Deo iudice, de Deo remuneratore: veritas de Filio Dei propter nos homines et propter nostram salutem incarnato, passo, mortuo, et a mortuis redivivo: veritas de Ecclesia ab unico illo humani generis salvatore instituta, et habente in se media ad consecutionem beatitudinis quam sanguis I. C. nobis promeruit, conducentia: veritas de sacramentis, veritas de remissione peccatorum, veritas de aeterna vita iis repromissa qui bona egerint, de aeterna damnatione iis praestituta, qui secus. Et hoc absolutae veritatis fundamento semel praesupposito, regulam actionis ex dogmatibus rationabiliter utique accipio. Hoc fundamento sublato, nonne stultitia est, nonne vesania? « Ad sanctorum martyrum corpora consistimus, aiebat Gregorius. Numquid isti carnem suam in mortem darent nisi eis certissime constitisset, esse vitam pro qua mori debuissent? » Et universaliter loquendo, quid, quaeso, stultius quam regulam actionis sumere ex ignoto, ex nihilo, ex vacuis formulis de quibus nescitur, scirique non potest, quid eis in realitate respondeat, imo vero, hoc unum scitur, quod realitati consonae non sunt? Atqui hoc facit dogmatismus moralis, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis. Ideo, hunc ipsum valorem practicum destruit simul cum obiectivo, et ruina absoluta, ruina totalis est.

Putant se aliquid dicere cum aiunt, sensum nostrorum dogmatum esse, quod sic in agendo nos habere debemus, ac si vera essent ea quae per fidem praesentantur nostro intellectui: « Deus personalis est, vult dicere: Te habeas erga Deum, sicut te habes erga personam humanam. Similiter: Iesus est resuscitatus, vult dicere: Sis erga Iesum, sicut fuisses erga eum antequam moreretur, sicut erga coaevum te habes. Et similiter etiam, dogma praesentiae realis vult dicere quod oportet te esse respectu hostiae consecratae, in eadem habitudine in qua esses respectu Iesu facti visibilis ». Revera, versamur in pleno somnambulismo. Nam, ut opinor, pro omni eo qui parumper e somno evigilat, haec propositio, Deus est personalis, sibi vult quod Deus est personalis, id est, subsistens in se, distinctus a mundo et omnibus rebus finitis quae esse participant. Haec propositio, Iesus est resuscitatus, sibi vult quod Iesus resurrexit, id est, e morte rediit ad vitam. Haec propositio, Iesus est realiter praesens in sacramento, sibi vult quod est realiter praesens, id est, quod sub speciebus sacramenti, loco substantiae panis latet ipse Christus, vere et substantialiter. Alioquin, quae logomachia! quae mendax verborum acceptio! praesertim vero, dii immortales, quae absurda religio! Panem video, panem mihi sensus renuntiant, nullum nisi de pane idoneum, imo possibile testimonium est, et tu me cogis ut circa id quod in mea notitia panis est, praetereaque nihil, in ea sim habitudine cultus, adorationis, reverentiae, in qua esse deberem erga Iesum factum visibilem? Iesus est aut fuit homo; id mihi historia testatur. Caeterum, divinitas eius ne sensum quidem habet pro meo intellectu, et tu me cogis ut erga hunc hominem de quo, an supra hominem aliquid sit, non solum nihil scio, sed nec scire possum, me habeam ac si esset Deus? Iesus mortuus est; de hoc rursus nulla possibilis dubitatio. Aliunde vero resurrectio mortuorum, ad intelligibilitatem quod spectat, aequivalet quadraturae circuli, et tu me cogis ut cum hoc mortuo, qui quoad me saltem remansit inter mortuos, tanquam cum vivente converser? Amara est vita praesens, et multis plena doloribus; habet tamen quasdam dulcedines a quibus prohibet austera quaedam, quam vulgo dicunt, legis praescriptio. Ex alia vero parte, vita futura, an sit et qualis sit, in eadem semper agnosticismi sphaera invenitur. Quid igitur faciam miser, qui nollem abdicare praesentia ob vanam spem vel formidinem futurorum? Sed ecce tibi solutionem providet philosophia actionis. Sic age, sic vive, ac si esset vita futura, in qua et bonis praemia, et malis poenae sunt constitutae.

Vides ergo nihilismum ad ultimum limitem in dogmatismo morali perductum. Re enim vera, regulam agendi tam rationabiliter acciperem ex aliqua fabula romanensi, quam ex evangelio. Nec iuvat si dicas quod etsi in dogmate prout in intellectu nostro, nulla sit ratio praxim legitimans, adhuc tamen esse poterit in realitate subiacente, nobis quidem ignota, sed cognita Deo revelanti. Nam, missis nunc aliis considerationibus, de Deo, et praesertim de revelatione Dei dogmatismus moralis nihil plus scit ac de caeteris. « Solet dici quod Deus locutus est. Sed quid in casu significat vocabulum loqui? Certo certius metaphora est, et quaenam est realitas quae sub hac metaphora tegitur? » Nemo scit. Unde nihil remanet nisi vitalis conatus mentis humanae. Aiunt enim quod nisi velimus religionem absurde transmutare in entitatem logicam seu abstractionem metaphysicam, oportet in ea introducere notionem motus et vitae, ita ut dogma concipiatur tanquam aliquid vivens, cuius omnia principia homini sunt immanentia.

Superest itaque ut ostendamus quale tandem animal sit fides illa vivens. Et hoc praestare curabimus, referendo verba et sententias auctoris qui sibi munus adscivit vulgarizandi quidquid de singularis animantis originibus, incrementis, progressibus, praeteritis futurisque metamorphosibus apud rationalistas saeculi proxime elapsi adinvenit. Id quidem in capitulo quod sequitur.

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work