De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Investigatio divinorum, non praemissis debitis disciplinis, omnium malorum est causa.

De methodo historica magna utique quaestio apud modernistas, sed non par quoad omnia, non uniforme iudicium. Distinctione enim opus esse intelligunt, cum alia causa sit de praeambulis theologiae, ubi fidei fundamenta demonstrantur, (sitne, vel non, admittenda christiana revelatio); alia vero de theologia ipsa, ubi post agnitam revelationis et fontium eius exsistentiam, intima ratio revelatorum dogmatum inquiritur, (quis sensus sit, quae interpretatio, quae vera intelligentia verbi, quod e coelo a Deo descendens, in divinae traditionis vel inspiratae scripturae instrumento continetur). Et distinctio quidem obvia, elementaris, evidentior quam ut expositione indigeat. Nunc autem considera ubinam, iudicio novorum theologorum, locum habeat methodus historica, ubinam non habeat. Locum non habet in praeambulis, locum non habet quando adhuc statur in vestibulo, locum non habet cum iudicandum est de revelationis facto, an sit doctrina ista quae christiana vocatur, originem e coelo ducens, vel ab homine. Ratio, quia mens moderna non amplius capit externa revelationis argumenta, miracula scilicet et prophetias, quae per talem methodum historicam in medium adducuntur; ideoque, substituenda methodus immanentiae, consistens in demonstrando veritatem religiosam, seu credibilitatem fidei christianae, ex solis aspirationibus, exigentiis, et energiis quae animae humanae propriae sunt. Crederes igitur, actum esse de historia et criteriis historiae propriis in sacra disciplina, qua late patet ambitus eius. At non ita est. Nam haec eadem methodus historica, quae exsulare iubetur a vestibulo, suum iam locum inveniet (o mirum!), in intimo sanctuario; et quae in re apologetica veluti antiquata explodebatur, nunc in re proprie theologica tanquam methodus per excellentiam acclamatur. Ratio, quia quidquid praeter historiam est, a priori est, in aere est, positivo coaevorum hominum ingenio respondens non est. Pertinet igitur ad scholam historico-theologicam, fessis inclinatisque religionis rebus consulere, et vetustate fatiscens theologiae aedificium nova molitione, subductis antiquis fundamentis, instaurare.

Sed quid, quaeso, haec attestantur, nisi omnimodam confusionem idearum in qua versamur, plenumque chaos e quo exoriuntur, et ad quod ducunt novella systemata? Methodum enim historicam praecise reiiciunt, ubi valet. Praecise adhibent, ubi non valet. Id quidem paucis declarandum in iis quae sequuntur propositionibus.

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum, videlicet: an sit christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut talis credibilis et credenda.

Methodus historica generatim consistit in duobus. Primo in hoc quod versatur circa textus, vel monumenta, vel facta externa.

Secundo in hoc quod solis utitur criteriis experimentalibus, quae naturali humanae rationis facultati usui esse possunt. Utroque autem modo, statim et vel prima fronte apparebit conveniens demonstrationi de qua agitur in fidei praeambulis. Conveniens quidem, qua parte principium sui processus sumit a factis externis. Nam, « ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, inquit Vaticanum, Sess. 3, cap. 3, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis, externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias ». Conveniens quoque, qua parte iis solis criteriis utitur, quae ex naturalis experientiae ordine assumuntur. Nondum enim supponitur cognita revelatio. Quin imo, ipsa revelationis existentia, totius inquisitionis obiectum est, et ideo, ne peccatum peccemus ineptae vitiosaeque circulationis, oportet ponere a parte quascumque regulas seu normas de revelatione ipsa descendentes, ut solius rectae rationis dictamini aestimatio et crisis factorum quae assumuntur in argumenta, committatur. Habes igitur in dicta methodo historica omnes conditiones in praesenti requisitas. Neque hoc tantum. Sed, quod magis est, habes in ea sola, processum rationabilem, ducentem ad solidam propositae demonstrationis conclusionem. Etenim, revelatio est factum; est factum liberrimum ex parte Dei; est factum supernaturale, id est, nulla prorsus naturae exigentia postulatum; est denique factum quod non potest a nobis directe in se cognosci. Ubi ergo, putas, argumentum demonstrans eiusmodi factum? Fuisse verbi gratia, vere a Deo dictum, id quod dictum est a Iesu Christo qui a caeteris hominibus in habitu externo profecto non differebat? Vere a Deo dictum, id quod ab apostolis est praedicatum, id quod ab eis acceptum de ore in os ad nos usque per Ecclesiam transmissum est? Cogita et recogita. Nisi absurdum apriorismum in principium erigere velis, factum divinum in se non noscibile demonstrari debet per alia facta divina in se noscibilia: quae nimirum valorem signorum quoad nos habere queant, utpote proposita experientiae et aestimationi nostrae, tam in sua transcendentalitate supra naturae vires, quam in sua habitudine ad revelationem christianam, si vere divina sit, sigillandam atque authenticandam. Et haec quidem facta multiplicis generis esse poterunt ac revera erunt. Factum prophetiarum eventu completarum; facta illa physica quae simpliciter et sine addito miracula dicuntur; facta item alia quam plurima, supra omnes quas historia reperit leges miro modo eminentia, cuiusmodi ea sunt quae a Vaticano, loco citato circa finem referuntur: admirabilis Ecclesiae propagatio, eximia sanctitas et inexhausta in omnibus bonis fecunditas, catholica unitas, invicta stabilitas, aliaque similia. Nam haec etiam in ordine factorum continentur; haec etiam ex historicis criteriis ut divina innotescunt, et ideo idonea sunt ei de qua nunc agitur demonstrationi: quamquam principale eius fundamentum sumi utique debeat ex miraculis et prophetiis, eo quod evidentiora illa signa sint quoad nos, et communi omnium intelligentiae magis accommodata. Talis igitur processus fuit hactenus semper adhibitus, incipiendo ab ipso Christo Domino et apostolis eius, sicut tota ab initio ad finem evangelica narratio testatur: contestante Deo, inquit Heb. II-4, signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus.

At nunc processus ille, nescio quo vitio laborans inventus est, et nova methodus substituitur, principium demonstrationis sumens, non iam ex factis externis, sed ex solo subiectivo animae statu: pro quanto scilicet, dogmata christiana ab illo statu postulantur, eique ita iustantur, ut anima possit illa praeintueri in semetipsa, aut saltem sponte sua intrare in ea, propriaque energia ea sibi assimilare statim ac proponuntur, dummodo morali honestate sese rectificare atque purificare satagat. Nam progressus nostrae voluntatis cogit nos fateri insufficientiam nostram, ducit nos ad sentiendum indigentiam cuiusdam superadditionis, nobisque dat unde ordinem supernaturalem inspiciamus, agnoscamus, ac demum recipiamus. Porro haec sola est methodus legitima, quia omne dogma probatum ab extrinseco, indebitum ponit limitem iuribus rationis, et aufert necessariam eius autonomiam, quae vult ut veritatem acquiramus ex iis solis quae nobis immanentia sunt. De caetero non est cur de hoc ipso principio sollicitus sis. Satis enim est ut scias quod generale immanentiae principium est acquisitio definitiva philosophiae modernae. Insuper: « Quisquis recusat admittere hoc principium, iam non numeratur inter philosophos. Quisquis non pervenit ad eius intelligentiam, eo ipso demonstrat se non habere sensum philosophicum ». Et adhuc dubitas? Si cui tamen non sufficiant rhetoricae illae declamationes in quibus tota de integro consistit demonstratio, ille forsitan mirabitur imaginariam basim systematis, phantasticam constructionem, plenamque vacuo vacuitatem. Et si quidem de novella theoria iudicium ferendum esset e conspectu proprie theologico, prorsus condemnanda appareret tanquam corruptiva fundamentalis notionis entis supernaturalis, imo et destructiva omnis fidei cuius motivum sit Dei revelantis auctoritas, uti alias notatum est. His tamen interim omissis, paulisper nunc considera, quam sit vana quoad fundamentum quod praesupponit, quam inepta quoad factum quod assumit, quam risu praesertim digna quoad praetentionem quam prae se fert, eliminandi aut certe superandi soliditatem apologiae traditionalis ex miraculis aliisque externis revelationis argumentis.

Vana, inquam, quoad fundamentum quod sibi praestituit. Nihil enim scire volens de argumentis quibus Deus unus et verus, creator et Dominus noster, per ea quae facta sunt tanquam per effectus cognoscitur; claudens oculos super omnia gesta Dei in mundo, super vitam, praedicationem et opera Iesu Christi, super praeparationem et consectaria adventus eius, super alia quaecumque facta obiectiva quibus ab initio usque nunc testimonia divina credibilia facta sunt nimis: totum complexum veritatis religiosae, etiam revelatae, ipsa quoque comprehensa Dei existentia, eruere contendit ex sola inspectione insufficientiae, indigentiae, inquietudinis, et aspirationum animae humanae. Crederes revera audire philosophantes somnambulos. Quale enim, quaeso, genus argumenti, qualis iste ratiocinandi processus: indigens ego sum, ergo vere a parte rei est id quo indigeo, vel mihi videor indigere? Diceret quispiam solo dictamine sensus communis ductus: Erit in desiderio, erit in aspiratione, erit etiam, et saepissime, in phantastica illa obiectivitate cuius causa et principium ipsa anima est, tam facile creans et ad existentiam vocans desiderata sua. Illae enim sunt, quae animae illusiones vocantur: « Quantae sint autem illusiones animae, inquit Augustinus, si voluero dicere, tempus quando sufficit? Cuius enim anima, ista non patitur? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra completa est illusionibus ». Verumtamen ab imaginata illa obiectivitate ad obiectivitatem obiectivam tanta distantia est, quanta inter realitatem et somnium. Denique, desiderium, aspiratio, et si quid aliud eiusmodi, per se nihil aliud ostendit quam indigentiam; indigentia nihil aliud quam vacuitatem; vacuitas autem, quod sciam, nusquam demonstrare poterit, realiter existere id per quod impleatur. Haec sane manifesta et videntur et sunt, quidquid dicat sensus ille philosophicus quo nos per summum infortunium destituimur. Quod si forte his opponas, eos omnes qui ante nos de anima et beatitudine et fine hominis diserte sapienterque scripserunt, multas solidissimasque deduxisse conclusiones ex desiderio naturae, quod non potest esse illusorium, aut inane remanere: animadverte, quaeso, diligenter, quod conditiones argumenti eorum longe longeque sunt a fundamento methodi immanentiae. Considerant enim illi naturam ut est opus Dei sapientissimi creatoris et provisoris; Dei, inquam, rerum omnium principii et finis, quem omnino cognoscunt aliunde quam ex aspirationibus suis: ex facto scilicet existentiae mundanorum effectuum qui in se non habent rationem sufficientem sui esse, sui ordinis, suaeque evolutionis. Tunc ergo desiderium naturae non accipitur tanquam nudum et simplex desiderium, sed tanquam desiderium in natura radicatum ab auctore Deo, cuius sapientiae manifeste repugnat ut creaturae suae proportionem et exigentiam et tendentiam indiderit, quae non possit adimpleri. Tunc aspiratio naturalis formaliter sumitur ut inclinatio rei in finem suum naturalem, qui est ex directione instituentis naturam. Tunc quoque, ex appetitu animae efficax formari potest argumentum, quanquam non ex quolibet appetitu, sed ex solo appetitu, ut aiunt, innato, vel etiam elicito non excedente terminos innati. Verum enim vero, ex quo me concludis in aspirationibus, qua immanentes (ut dicis) aspirationes sunt; ex quo e profundo aspirationum totum religiosae veritatis aedificium vis emergere; ex quo contendis exsistere Deum, exsistere revelationem, exsistere ordinem superiorem, quatenus, nec plus nec minus, haec omnia respondent praedictis cordis aspirationibus: rideo intus apud memetipsum, et vanum, illusorium, phantasticum, inane, somnio simile dico fundamentum.

Sed haec, si placet, omittamus. Fundamentum paulisper admittamus, demusque maiorem totius processus praemissam: necessariam esse connexionem inter aspirationes animae praecisive ut tales, et concretam existentiam rerum quae per eas postulantur. Iam veniamus ad factum quod nova methodus apologetica loco minoris ponit, nimirum: aspirationes cordis revera requirere, exigere, postulare revelationem. Nam ibi forsitan, iterum somnium, iterumque lusus imaginationis. Certe, factum huiusmodi longe est ab omni experientia positiva. Illud negant primo omnes rationalistae. Negant secundo omnes ad unum catholici theologi. Negat tertio Concilium Vaticanum, expresse statuens ac definiens revelationem eatenus tantum fuisse absolute necessariam, quatenus placuit Deo ex infinita bonitate sua indebitum beneficium homini conferre, ordinando eum ad participanda bona divina quae humanae mentis intelligentiam omnino superant, siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Sed, quod magis est, qui primi omnium negare deberent, ipsi sunt immanentistae, cum nulla eis sit legitima veritatis acquisitio, praeter eam quae est ex proprio animae fundo. Nihil quippe cogitatur magis extraneum fundo animae humanae quam revelatio, et statim quaeritur quale tandem chimaerae genus anima sit, si nullam recipere potest veritatem nisi autochtonam, et simul nullo alio magis indiget quam instructione et doctrina ab exteriori, id est a Deo revelatore, praeter et supra omnes naturae leges sibi adveniente.

Quid nunc, si ad concretam applicationem descendamus! Nam revelatio quam postulari dicunt per aspirationes cordis, non est revelatio in genere, sed haec in individuo signata revelatio, quae fides catholica appellatur. « Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, sed Patris et Filius et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas... Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, et tamen non tres dii, sed unus est Deus... Pater a nullo factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo, non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens... Est quoque fides recta, ut credamus et confiteamur quia D. N. I. C. Dei Filius, Deus et homo est... Qui licet Deus et homo, non duo tamen, sed unus est Christus; unus, non confusione substantiae, sed unitate personae... Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris... Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit ». Nunc ergo, inquire et considera. Vide tu, quid commune esse possit inter catholicam hanc fidem et aspirationes, exigentias, ac postulata quae latent in profundo animae humanae. Si vides, bene est; ego quidem videre non valeo. At dices, non ex hac parte sumendam esse fidem christianam, cum iudicium ferendum est de correspondentia eius cum aspirationibus cordis: non ex parte theoretica, sed magis morali, quae sensum practicum afficit. Sit igitur ut volueris. Sed hoc etiam modo, dico tam efficax tamque rigorosum fore argumentum quo Turca quispiam credibilitatem demonstraret revelationis allatae per suum prophetam Mahumetem. Nam et Mahumes attulit revelationem mundo, et habuit colloquium cum Gabriele archangelo, secundum quod reperitur scriptum in Alcorano, sicut scriptum invenimus in Evangelio, I. C. descendisse de coelo ut perferret ad nos verba eius qui misit illum. Porro, si penes exigentias et tendentias cordis iudicium sit, quot sunt quibus, dum consulunt aspirationes suas, verior videbitur revelatio Mahumetis quam revelatio Christi! Nec valet si respondeas, aspirationes quibus respondet paradisus Mahumetis, non esse bonas, adeoque non demonstrare veritatem suorum postulatorum. Nam caeteris nunc praetermissis, quis te docuit hanc distinctionem inter aspirationes bonas et non bonas? Et ego quidem, quamdiu hominem realem non exuo, quamdiu naturam meam apprehendo prout constitutam sub ordine primae causae, primi principii, et ultimi finis rerum omnium, tamdiu per respectum ad supremum hunc voluntatis meae finem iudicare possum et iudico de bonitate vel pravitate aspirationum mearum. Sed rursus, semel ac me claudis in aspirationibus meis tanquam in primo principio ex quo omnis veritas educenda est et comparanda, iam nescio quid sint bonae vel non bonae aspirationes. Nihil aliud novi quam aspirationes veras et reales. Invenio autem in me aspirationes quae postulant paradisum Mahumetis, alias quae postulant paradisum Christi, et concludo tam veram esse revelationem Alcorani, quam vera est revelatio Evangelii, tam receptibilem unam quam receptibilis est et altera. Vides inane systema, insubsistens, ducens ad contradictoria?

Est et aliquid peius, dum in tantum de sua soliditate confidit, ut persuasum habeat evanescere iam in splendore sui luminis apologiam traditionalem cum miraculis et aliis externis revelationis argumentis, de quibus affirmare non dubitat, quod mentalitati modernae amplius non accommodantur, et pro coaevis hominibus vim demonstrativam amiserunt. In hoc enim cumulus apponitur phantasticis iudiciis quibus totum de integro systema constat. Crederes eos immanentiae adeo studiosos, ut de iis quae foris aguntur nihil penitus sciant, nihilque unquam audiverint de novis ac splendidis signis quibus placuit Deo hac ipsa nostra aetate in lumine solis et summae publicitatis teatro, credibilitatem fidei catholicae confirmare. Ad horum ergo factorum historiam, in qua ridiculae assertionis plena confutatio est, remittemus eos. Equidem verissimum est quod modernus incredulitatis spiritus resistit miraculis, et impossibilia tentat ne admittat realitatem miraculorum, et voluntarie claudit oculos ne irrecusabili miraculorum testimonio confundatur. Sed, praeterquam quod, proh dii immortales! non ibi est aliqua moderna novitas, nisi forte aeram modernam a tempore scribarum et pharisaeorum incipere velis, conclusio esset e diametro opposita ei quam eruere volunt. Inimici enim revelationis conantur contra solidas eius demonstrationes; at contra levem et nebulosam immanentiae apologiam quis arma converteret et vires? De ea rident et ridebunt semper, et diabolus cum eis.

Sic igitur apparet quam absurde a fundamentali quam vocant theologia, methodus historica expellatur. Sed iam venit quaestio, utrum immerito a vestibulo pulsa, iure admittatur in intimo scientiae sacrae sanctuario. Pro cuius solutione sequens sit propositio.

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva, quando post fidei praeambula, de revelatione christiana iam non quaeritur an sit, sed quaeritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus continentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superiores illae regulae non existerent, habet in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo magis artificiose dissimulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam.

Generalis ratio huius assertionis adeo evidens est, ut opus non sit longa declaratione. Etenim, in quocumque exegesis ordine, primum et maxime necessarium interpretationis criterium semper sumi debet ex iis quae propria sunt auctori vel scholae, de cuius doctrinis inquiritur. Id certe vel vulgaris et bonus sensus communis dictat; id demonstrat ratio admodum obvia. Nam quid, quaeso, diceres de eo qui aggrederetur commentarium librorum Aristotelis, vel expositionem placitorum scholae peripateticae, nihil curando de terminologia Aristoteli propria, nihil de regulis, nihil de methodo, nihil de principiis quae scholam eius regunt? Cum igitur ad interpretationem accedis, sive librorum qui auctorem habent Deum revelantem, sive operum quae etsi a Deo non inspirata, adhuc tamen sunt, si dicere liceat, de schola a Deo fundata atque instituta pro custodia et propagatione doctrinae revelatae: prae primis attendendae tibi erunt normae omnes de revelatione ipsa descendentes, specialesque regulae quas revelatio, vel natura sua infert, vel de facto assignavit. Istae autem dicuntur criteria theologica. Sed methodus historica ea praecise est, quae eiusmodi criteria ignorat, et illis solis exclusive utitur, quae a profano usu, et consueto rerum humanarum cursu accipiuntur. Quomodo ergo sufficiens et proportionata ei de qua nunc agitur inquisitioni? Imo vero, quomodo non conducens in positivos gravissimosque, ad verum multorum textuum sensum quod spectat, errores? Id iam nonnullis exemplis illustremus.

Legis exempli gratia apud Matthaeum, quod antequam Ioseph et Maria convenerint, inventa est Maria in utero habens de Spiritu Sancto; legis quod Ioseph non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum; tibi etiam pluries occurrit mentio fratrum et sororum Iesu. Et tu in methodo historica clausus, facile concludes, uterinos fratres et sorores hic intelligi; primogenitum dici, non solum ante quem nullus, sed etiam post quem alii; sensum denique evangelistae esse, quod Maria fuit aliquando a Ioseph cognita, quod habuit filios et filias, et quod ex consequenti amisit virginitatem. Erras, imo in formalem haeresim incidis. Si superioribus fidei criteriis attendisses, hunc sensum certissime exclusisses. Intellexisses evangelistam removisse conventum, quousque poterat in cogitationem venire; intellexisses eum reliquisse tanquam indubitabile et velut extra omnem possibilem suspicionem positum, quod post talem ac tantam de Spiritu Sancto conceptionem, sacrarium divinitatis permanserit inviolatum; intellexisses demum, eodem sensu dici: non cognoscebat eam donec, etc., quo sensu dicerem: iste poenitentiam non egit donec mortuus est, quia cum de poenitentia agitur, de solo tempore vitae praesentis quaestio esse potest, et qui aliquem non poenituisse affirmat quamdiu hic vixit, in aeternum removet ab eo poenitentiam.

Legis apud Lucam quod Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et quia non aliter id de Iesu edicitur ac de quovis puero bene morigerato, concludis sensum evangelistae esse, quod Iesus crescebat intrinsecus in virtute, quod sensim sine sensu acquirebat conscientiam sui, quod more caeterorum fiebat de ignorante sapiens. Erras. Certe testatur ibi Lucas, historici partes agens, factum externum, sensibile, experimentale, visum ab iis apud quos adoleverat Iesus; factum scilicet cuiusdam progressus in exterioribus actionibus observati, secundum quod in eis, sive essent de officiis ad Deum, sive de officiis ad homines, magis magisque cum evolutione annorum manifestabatur sapientia et gratia. Et siquidem de sensu evangelistae ac de facto ab eo attestato iudicandum foret secundum communes regulas, legitimus profecto transitus esset, legitima illatio ad progressum interiorem, utpote qui in consueto rerum cursu connectitur cum phaenomeno exteriori tamquam causa cum effectu. At vero, quominus iudicium nunc feras iuxta communem hanc et ordinariam normam, aliquid vetat. Quoad factum, vetat revelatum principium unde edocemur actiones adolescentis Christi non fuisse ex crescente sapientia et virtute, sed fuisse tantum crescentes manifestationes sapientiae et virtutis qua plenus ab initio erat. Quoad sensum vero evangelistae, vetat certissima fides de inspiratione evangelii, a qua quidem abstrahere aliquando licet, contra quam aliquid sentire nunquam licet.

Legis apud Marcum quod Iesus veniens in Nazareth, non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, et inde concludis scriptorem in ea fuisse persuasione, quod limitabatur potestas miraculorum in Christo, et quod revera defectus potentiae in causa fuit cur pluribus infirmis sanationis beneficium non sit elargitus. Iterum erras. Suppositis enim regulis fidei sine quibus libri Dei rectam interpretationem non habent: « Dicendum quod hoc quod dicitur: non poterat ibi virtutem ullam facere, non est referendum ad potentiam absolutam, sed ad id quod potest fieri congruenter ». Non quod, inquit Hieronymus, illis incredulis facere non potuerit virtutes multas, sed quod, ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret. Secundum quem modum dicitur Genes. XVIII-17: Num celare potero Abraham quae gesturus sum? Et XIX-22: Non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. — Rursus apud Matthaeum legis quod Christus miratus est audiens loquentem centurionem, et quia apud nos admiratio contingere solet ex hoc quod aliquid evenit contra nostram exspectationem, eamdem admirationis causam in Christum transfers, et ex consequenti, communis nostri defectus seu ignorantiae participem eum affirmas. Sic tu solo humano sensu ductus; sed aliam explicationem altiora criteria suppeditabunt: « Dicendum quod admiratio proprie est de aliquo novo et insolito. In Christo autem non poterat esse aliquid novum et insolitum quantum ad scientiam qua cognoscebat res in Verbo, neque etiam quantum ad scientiam qua cognoscebat res per species inditas. Potuit tamen aliquid esse ipsi novum et insolitum secundum scientiam experimentalem, secundum quam ei poterant quotidie aliqua nova occurrere. Et ideo si loquamur de ipso quantum ad scientiam beatam vel etiam infusam, non fuit in Christo admiratio. Si autem loquamur de eo, quantum ad scientiam experimentalem, sic admiratio in eo esse potuit, et assumpsit hunc affectum ad nostram instructionem, ut scilicet doceat esse mirandum quod etiam ipse mirabatur ».

Difficultatem experiris in conciliandis inter se evangelistis quoad ordinem et circumstantias apparitionum Christi ad mulieres post resurrectionem, et tuae methodo innixus, quae semper ad verosimiliores vel faciliores hypotheses recurrit, opinaris lapsos esse in hoc puncto evangelistas, vel omnes, vel aliquos. Probabile id quidem forsitan esset si de libris humanis ageretur; non est probabile, sed certissime excludendum si de divinis. — Comparas evangelium Ioannis cum synopticis, et collatione facta, iudicas quod si locutus est Christus ut apud Ioannem, non potuit loqui ut apud synopticos, aut vice versa, si locutus est ut apud synopticos, non potuit loqui ut apud Ioannem. Coniectura est, valde debilis, cui omnem, si quam haberet, probabilitatem adimit certissima doctrina fidei proponentis quatuor omnino libros unius eiusdemque sancti Iesu Christi evangelii. Et sic porro in aliis multis, nam dies pene deficeret in omnibus similibus casibus enumerandis.

Quod si nunc opponas ad tuae methodi defensionem, evangelia esse etiam documenta vere historica, quae ut talia, nec plus nec minus, accipienda sunt in fidei praeambulis per ordinem ad iudicium credibilitatis, quando regulae et criteria quae ex fide derivant, in usum nondum veniunt, nec venire possunt, ne, quod absit, vitiosus circulus manifeste incurratur: respondebo id esse verissimum, sed statim addendum esse quod in hac inadaequata evangelii acceptione, adaequatum et completum de rebus evangelicis iudicium possibile omnino non est. Accipies igitur facta externa, visibilia, ordinis experimentalis, quae in evangelio sunt attestata; sed quoad intimam rationem eorum, revocabis in memoriam quod ex solis communibus criteriis saepe devenies ad conclusiones hypothetice tantum veras; hypothetice, inquam, id est secundum solum ordinem communiter contingentium, quem ordinem ibi locum non habuisse, superius fidei lumen postea te docebit. Accipies etiam substantiam narrationis historicae, quae est evidentissime eadem, sibique maxime constans in omnibus libris nostris, et talis quae omni homini sincero solidissimum de miraculis aliisque signis persuasionis fundamentum exhibeat. Sed quoad narrationis modum et accidentalitates, meminisse oportebit quod consueta critices historicae methodus ducere te poterit ad multas coniecturas magis minusve verosimiles, quae tamen nihil plus erunt quam coniecturae, quoadusque falsas eas forte ostendat transcendens tuam artem fides inspirationis. Habebis itaque saepissime unde suspendas iudicium, et dicas quod e solo conspectu scientiae historicae non constat omne id quod de factis sacrae historiae, vel de absoluta eius infallibilitate, sacra doctrina tenet et tradit. In omni autem modo, ratio tractandi et interpretandi evangelium cum eadem illa libertate et independentia quae in profanis historiae documentis admittitur, falsa, vitiosa, et ad errorem ducens methodus est.

Porro idem nunc, proportione servata, vitium occurrit quoad interpretationem traditionis, dum scilicet traditionem accipiunt quasi in communi facto historico esset reposita, hoc est in facto transmissionis qualiscumque doctrinae secundum solas humanorum ingeniorum vires et industrias; adeoque relinquunt penitus a parte superiora criteria quae in casu necessaria essent ad legitimum iudicium ferendum de sensu veterum Patrum in multis locis quae nobis obscura sunt, et absolute loquendo, diversis interpretationibus ansam praebere possent; inter quas critici pro suo pruritu libere et independenter opinandi, semper eligunt illas quae in partem heterodoxam inclinant, ut deveniant ad desideratam conclusionem: alium fuisse sensum primaevae ecclesiae, a sensu qui in posteriori aevo praevaluit. Et si quidem solo spiritu humano traditio duceretur, tunc nihil profecto a priori obstaret quominus admitteretur possibilitas mutationis factae in sensu et intelligentia dogmatum. Tunc non esset necesse sumere ex claris explicationibus posteriorum Patrum, tutam certamque normam interpretandi obscuriores expositiones antiquiorum. Tunc liceret committere successores cum antecessoribus. Tunc dicere forsitan posses, magnos illos quarti et quinti saeculi doctores aut decipere aut decipi, quando a sensu et sententia maiorum se per omnia pendere, tam asseveranter, tamque instanter profitentur. Augustinum non intellexisse auctores de quibus scribebat in exordio librorum de Trinitate: Omnes quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate quae Deus est, divinorum librorum catholici tractatores, hoc intendunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii, sed unus Deus. Scriptores denique primi aevi, sub summo ac supremo Deo, in Filio et Spiritu Sancto inferiores deos seu demiurgos agnovisse, ac per hoc, novum paganismum sola accidentali forma ab antiquo diversum introduxisse. Haec, inquam, dicere forsitan posses; quae etsi sat dura videantur, adhuc tamen receptibiles forent conclusiones pro ea disciplina quae in coniecturis et hypothesibus ut plurimum conquiescere solet. Nunc autem ibi, non secus ac in Scriptura, elementum humano maius agnoscendum est; et quod modo in causa erat cur historica methodus et crisis dici debeat plane insufficiens ad interpretandum evangelium, in causa pariter erit cur impar dicatur ad interpretanda monumenta sacrae traditionis.

Nota autem bene, non somniari nos, quod si qua inveniantur certo demonstrata secundum legitima criteria disciplinae historicae, illa eadem poterunt quandoque ostendi falsa secundum superiora fidei principia, et propria theologiae criteria. Absit; non est sensus praemissorum. Sed solum dicimus quod usitatae in arte critica regulae saepissime ducunt ad iudicia mere probabilia, ad coniecturas plus minusve verosimiles, ne dicam penitus imaginarias. Nunc autem, id quod e solo conspectu criticae historicae, coniecturale vel etiam probabile esse posset, probabile amplius non est, si opponatur veritati quae per aliam viam certissime innotescit. Imo est haereticum vel erroneum, et sub liceitate opinandi amplius non cadit, si contradicat iis quae vel fides docet, vel criteria theologica demonstrant. Proinde, si sub specie praecisionis a superioribus regulis, documenta Sacrae Scripturae vel Traditionis tractare attentas cum eadem libertate et independentia, quae in profanis conceditur, non solum non vitabis haereticam pravitatem, sed adiicies etiam crimen artificiosissimae fallaciae. Scribebat auctor libelli L'Evangile et l'Eglise, in introductione sui operis: « In hoc libello propositum intentionis est, omnia considerare e solo conspectu historiae; non autem conficere apologiam catholicismi et dogmatis traditionalis. Si hoc fuisset intentionis propositum, praesens opusculum praesertim quod attinet ad divinitatem Christi et auctoritatem Ecclesiae, esset valde defectuosum atque incompletum... Non intendimus hic demonstrare, neque veritatem Evangelii, neque veritatem christianismi catholici, sed solum definire habitudinem qua Evangelium et Ecclesia catholica in historia uniuntur. Lector bonae fidei in hoc non falletur ». Vix dici potest, quot incautos dolosa haec professio deceperit. Nonne, aiebant, aliud est praescindere, aliud negare? nonne apud omnes receptum est axioma dicens: abstrahentium non est mendacium? nonne alius est conspectus historici, alius theologi? Profecto. Et perveniens ad finem libri, vides omnia dogmata fidei christianae, unum post alterum destructa; vides ea prorsus abiuranda, nisi forte contrarium eius quod admittitur et approbatur ab historico, ponit simul ut certissimum recipi a fideli. Propterea dico: methodum historicam eousque perductam ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habere in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo ad destructionem omnium revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam.

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work