De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis
Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.
Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.
Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior
Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia
Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
Et tota disquisitio ad duas observationes reducetur. Prima et praeambula erit, quod loca illa Patrum quae nunc in considerationem veniunt, in sensu plane orthodoxo possunt intelligi. Altera et principalis, quod non solum possunt, sed debent in isto sensu accipi, praescindendo etiam a disertis auctorum professionibus, si vel sola ratio habeatur criteriorum quae propria sunt catholicae traditioni.
- Et quod ad primum attinet, non vacat ad singulorum discussionem descendere, sed satis erit afferre exemplum de iis quae sunt difficilliora, quaeque meliorem calumniae ansam praebere possent; illa dico superius relata de mysterio Trinitatis veterum testimonia, ex quibus critici persuadere volunt, eosdem veteres ignorasse consubstantialitatem personarum, et praeter summum ac supremum Deum, duos alios inferiores Deos, secundum paganorum dogma, agnovisse! In qua quidem sua exegesi causas deceptionis forte habuerunt in neglectu principiorum scholasticae theologiae.
Certe consubstantialitas non solum non repugnat ordini originis personarum inter se, sed imo, ita cum eo necessario cohaeret, ut si semel cogitarentur plures in divinis improcessibiles, eo ipso evaderet evidenter absurdum dogma unius Dei in personis tribus. De qua re vide tractatum de Trinitate, thes. 9 et 31, cum prolegomeno ad Q. 28. Propterea evangelium hunc ipsum originis ordinem tam instanter tamque studiose inculcat, adhibitis etiam formulis quae carnali intelligentiae videri possent in detrimentum aequalitatis, sicut cum de Filio dicitur quod non potest a se facere quidquam, et de Spiritu Sancto quod non loquetur a semetipso, quod quaecumque audiet loquetur, et alia huiusmodi. Dogma igitur Trinitatis ponit unum improcessibilem a quo Filius, a quo simul cum Filio tanquam ab uno principio Spiritus Sanctus. Sic enim et non aliter, divinae personae distinguuntur inter se solis relationibus originis, minime vero aliquo absoluto, hoc est essentia seu substantia quae cum virtute operativa et operatione ipsa tam ad intra quam ad extra, unum est atque idem. Sic etiam eadem est operatio Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed est in Patre, cum relatione communicantis, est in Filio cum relatione accipientis a Patre, est in Spiritu Sancto cum relatione accipientis ab utroque. Nunc ergo videndum est utrum ibi habeant locum incriminatae locutiones de Patre cui ad omnia ministrant Filius et Spiritus Sanctus, (Iren. l. 4, c. 7. Iustin. in Tryph. n. 61); de Patre qui mandat, de Filio qui obedit, (Hippol. ubi supra); de Patre qui facit, de Filio per quem fit, vel de Patre qui est tota substantia, de Filio qui est derivatio totius et portio, (Tertull. in apolog. c 21, et c. Praxeam c. 9). Et quod in huiusmodi esse non possit verborum proprietas, nulla sane quaestio erit inter nos. Sed et nos etiam quandoque ea de Deo dicimus, quae maiorem proprietatem terminorum prae se non ferunt. Dicimus enim quod Deum poenitet, et quod Deus irascitur; nec veremur attribuere Deo manus et brachia et oculos. Numquid propterea corporeum facimus Deum? Numquid mutabilem in consiliis suis, numquid humanis passionibus obnoxium? Absit, quia si ab iis locutionibus dematur quidquid humani est, nihil iam aliud per manus et brachia significatum relinquetur, nisi virtus et potentia; nihil aliud per iram, quam voluntas efficax puniendi peccata; nihil aliud per poenitentiam, nisi mutatio, non consilii, sed rerum quae consilio subsunt. Idem dic in praesenti. In ministrante enim respectu eius cui ministrat, in obediente respectu eius cui obedit, in instrumento denique respectu eius cuius instrumentum est, duo considerantur: primo, quod ab illo cui ministrat, cui obedit, cuius instrumentum est, derivatam habet vel virtutem operativam vel voluntatem operandi; secundo, quod eam habet diversam ab ea quae est in principali operante, participatam scilicet, dependentem, et subiectam. Deme nunc ab huiusmodi vocabulis, si forte ad divina transferantur, omne id quod dependentiae imperfectionem sonat, et nihil aliud significatum supererit nisi solus ordo originis, secundum quem, ut paulo ante dictum, operatio in Filio, etsi eadem ac operatio Patris, est tamen in eo cum relatione accipientis a Patre, sicut est in Spiritu Sancto cum relatione accipientis ab utroque. Et dices modos loquendi Irenaei, Iustini, Hippolyti, (imo etiam Tertulliani, cuius stylus semper hyperbolicus est, et exaggerato realismo laborans): dices, inquam, istos loquendi modos non compati sensum orthodoxum, praesertim quando nondum erant qui his abuterentur Ariani, et communia apud christianos de divinitate principia grossitiem carnalis intelligentiae per se satis excludebant?1.
Praeterea, consubstantialitas optime stat cum appropriatione, per quam aliquod essentiale attributum, licet secundum rem tribus personis commune, consideratur tamen quasi uni prae caeteris conveniret. Quae quidem appropriatio usitata tum in Scripturis, tum in omnibus fidei symbolis, tum apud omnes Patres, doctores, ac theologos, adeo manifeste pertinet ad catholicam2 de Trinitate tractationem, ut mirum sit si a criticis nostris possit vel ignorari vel reiici. « Dicendum, inquit S. Thomas, quod ad manifestationem fidei conveniens fuit essentialia attributa personis appropriari. Licet enim trinitas personarum demonstratione probari non possit, convenit tamen ut per aliqua magis manifesta declaretur. Essentialia vero attributa sunt nobis magis nota secundum rationem quam propria personarum, quia ex creaturis ex quibus cognitionem accipimus, possumus per certitudinem devenire in cognitionem essentialium attributorum, non autem in cognitionem personalium proprietatum. Sicut igitur similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa utimur ad manifestationem divinarum personarum, ita et essentialibus attributis. Et haec manifestatio personarum per essentialia attributa appropriatio nominatur ». Nec sane arbitraria res esse potest, sed quae fundamentum habens potissimum in quadam peculiari convenientia inter essentiale attributum et personae proprietatem, optimam enodationem suppeditet multis difficultatibus quae occurrunt in praesenti.
Sane vero, usitatissima est appropriatio potentiae, sapientiae, et bonitatis, eaque notior quam ut indigeat multis declarari. Nam potentia habet rationem principii, et appropriatur Patri qui est principium in personis divinis. Sapientia, exemplaritas, idea, ars, splendet in conceptione intellectus, et appropriatur Filio qui procedit ut verbum. Bonitas autem est ratio et obiectum amoris, et appropriatur Spiritui Sancto qui procedit ut amor. Sicut ergo veteres attribuebant Patri opus creationis primae, de qua dicitur in Genesi: In principio creavit Deus coelum et terram; terra autem erat inanis et vacua, et spiritus Dei ferebatur super aquas, quia in hoc opere elucet omnipotentia de nihilo absoluto educens mundum: ita et Filio tanquam Verbo Patris attribuebant opus creationis secundae, hoc est formationis, distinctionis, et ornatus rerum, quia opus istud, opus sapientiae est. Insuper, processio Verbi a Patre per ordinem ad mundum ornandum, considerabatur ab eis quasi quaedam ipsius Verbi ab aeterno concepti emissio in lucem, seu partus ad extra. Hoc sensu Athenagoras dixit Verbum prodiisse ut omnium materialium rerum quae instar informis materiae et inertis terrae erant, idea et actus foret. Et Hippolytus dixit quod Pater creans mundum generabat Verbum, faciens ipsum aspectabile et visibile, cum prius esset inaspectabile et invisibile. Sicut enim architectus habens in sua mente ideam aedificii quam nemo prius videbat, facit illam visibilem quando ex informibus materiis incipit formare aedificium: sic Pater proferebat ad extra Verbum suum ab aeterno genitum, cum dicebat: fiat lux, fiat firmamentum, et caetera quae in Genesi commemorantur. Et sicut ars opificis quodammodo foras prodit ut sese imprimat atque figuret in artefacto, fiatque actus eius et forma: sic in opere ornatus mundi prodibat increata illa ars Verbo appropriata, de qua Prov. VIII-27: Quando praeparabat coelos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens. Unde a primo ad ultimum, secunda haec ac temporalis generatio Verbi de qua tantam quaestionem movent critici, non est in mente veterum, nisi manifestatio Dei in creatione rerum, quoad increatam illam ideam seu rationem intellectam universi, quae Verbo propter modum processionis specialiter appropriatur. Quam quidem manifestationem nihil novi addere Verbo, sed mutationem ponere ex parte solius creaturae, ei soli dubium esse poterit, cui prima naturalis etiam theologiae principia adhuc essent ignota, imo vero, cui nequidem perspicuum foret quod interior idea architecti nequaquam in seipsa mutatur, quando per exsecutionem operis, ad extra parturitur3. Quomodo ergo locutiones antiquorum de Verbo e Patre ad opificium mundi foras procedente, cuiquam videri possent ad sensum orthodoxum irreductibiles?
Sed quid nunc dicemus de omnibus Iustini locis in quibus theophaniae veteris testamenti attribuuntur Filio, eo quod « nemo non omnino mente captus auctorem universorum et parentem, relictis omnibus supercoelestibus, in parva terrae particula visum dicere audeat? » Quae etiam ratio adhuc expressius exponitur infra, in eodem dialogo cum Tryphone (n. 127), cum dicitur: « Non existimetis ipsum ingenitum Deum descendisse aut aliquo ex loco ascendisse. Neque enim ille non enarrabilis Pater et Dominus universorum in aliquem locum venit, neque ambulat, neque dormit, sed in regione sua, quaecumque tandem illa est, manet, acutum cernens et acutum audiens, non oculis quidem, nec auribus, sed virtute non enarrabili, ac omnia videt, et omnia cognoscit, nec quisquam nostrum eum latet, nec movetur, nec loco comprehendi potest, imo ne toto quidem mundo, quippe qui erat etiam antequam mundus fieret. Quomodo igitur ille aut quemquam alloquatur, aut cuiquam appareat, aut in angustissima terrae parte conspiciatur? » Hic saltem, inquies, oportebit dare manus victas, ut vel inviti confiteamur Iustinum agnovisse in Patre et Filio naturam plane dissimilem. Imo vero, aio, adeo dissimilem, ut veniret conclusio quam tu ipse refugies, nempe naturam Filii fuisse in mente Iustini corpoream et animalem, in qua scilicet potuisset ascendere, descendere, ambulare, dormire, et caetera praestare quae de Patre negantur. Et quid, quaeso, magis inadmissibile? Quomodo Filium Iustinus Deum ante saecula genitum, et in tempore de Virgine incarnatum ubique praedicaret? Quomodo intelligeret magnificentissima illa Scripturae verba: Ego sum qui sum, Dominus virtutum, Dominus fortis et potens, Dominus regnavit, et alia eiusmodi quae tam saepe, et in Apologia prima, et in hoc ipso Dialogo, ad Christum referri contendit? Sed ne obliviscaris, quaeso, quod disputat Iustinus cum Iudaeo, et dum Iudaeo persuadere vult theophanias veteris testamenti non esse referendas ad unicam illam personam divinam quam Iudaei admittebant, primo destruere intendit absurdam et carnalem circa ipsas theophanias Iudaeorum opinionem: Quemadmodum, inquit n. 114, magistris vestris placet, qui manus et pedes et digitos et animam habere instar animalis compositi existimant parentem universorum et ingenitum Deum, et idcirco visum esse Abrahamo et Iacob ipsum Patrem docent. Et contra hanc iudaicam et crassam imaginationem militant omnia quae superius relata sunt. Intendit ergo quod non sic accipiendae sunt theophaniae, quasi Deus in sua propria substantia visus fuisset, sed secundum quod per operationem divinam formabantur species visibiles et voces audibiles. Nunc autem operationem hanc simul cum repraesentativis speciebus attribuit Iustinus personae distinctae a persona Patris: illi nimirum personae quae in operando se habet ut ministra Patris; illi personae quae aliquando incarnanda, iam tum assumebat partes annuntiandi hominibus voluntates Patris; illi personae cui convenire poterant nomina angeli et missi, quae in veteris Scripturae theophaniis continuo occurrunt; illi personae de qua ab initio disputationis (n. 56) dixerat: « Enitar vobis, quandoquidem Scripturas intelligitis, ea quae dico persuadere, nimirum alium esse et dici sub creatore universorum, Deum et Dominum, qui et angelus vocatur, quia nuntiat hominibus quaecumque illis nuntiare vult universorum Creator, super quem non est Deus »4. Illi denique personae de qua in fine (n. 127) concludit: « Nec Abraham igitur, nec Isaac, nec Iacob, nec quisquam ex hominibus illum omnium omnino Patrem et Dominum non enarrabilem vidit, sed eum qui secundum ipsius voluntatem et Deus est ipsius Filius, et angelus ex eo quod ministret ipsius voluntati, quem et hominem nasci ex virgine voluit, qui et ignis aliquando fuit in colloquio cum Moyse ex rubo ». Nec in his molestum tibi sit, quod Filium Iustinus Patri submittat. Non enim eum tamquam servum creatori submittit, sed tanquam filium fonti divinitatis, ut secundum nostrum concipiendi modum, (balbutiendo enim ut possumus, excelsa Dei resonamus), originis ordo exprimatur5. Neque etiam Iustino crimini vertas, quod eumdem Filium dixerit secundum voluntatem Patris vel voluntate Patris de Patre genitum esse. Nam praeterquam quod id recte intelligitur eo sensu quem in prima parte, Q. 41, a. 2, exponit S. Tomas6, ne scilicet in hac Filii ex substantia Patris generatione imaginetur quis necessitatem dominantem Patri, et ei invito impositam, quemadmodum de suo secundo principio ac commentitio Deo fingebant Marcionitae: ipse se explicat Iustinus in eodem dialogo cum Tryphone, n. 128 dicens: « Illam autem virtutem, quam et Deum sermo propheticus, et angelum vocat, non solo nomine, ut lucem solis, numerari, sed et numero aliud quid esse, (intellige, aliquid subsistens distinctum), etiam supra breviter disserui, cum virtutem illam ex Patre genitam dicerem, virtute et voluntate ipsius, non vero per abscissionem, quasi Patris substantia divideretur, quemadmodum caetera omnia quae dividuntur et scinduntur, non eadem sunt ac antequam scinderentur; ac exempli causa sumpsi ignes quos ex alio igne accendi videmus, non imminuto illo ex quo multi accendi possunt, sed eodem manente. » Ubi vides opponi generationem Filii voluntate Patris, generationi quae apud nos est per decisionem substantiae, id est, spiritualem materiali. Quo etiam vergit similitudo ignis ultimo adducta, in qua quodammodo praeit Iustinus definitioni Nicaenae: « Deum de Deo, lumen de lumine ».
Habemus itaque in his omnibus explicationes obscuras, conceptiones non satis praecisas, denique locutiones improprias, quae si exortae arianae impietatis tempus non praecessissent, suspectae videri possent. At, quae interpretationem orthodoxam ex aequo et bono non recipiant, certe non habemus. Et similiter dicendum in aliorum dogmatum materiis. Vide ad exemplum, epistolam Cyrilli Alexandrini ad Ioannem Antiochenum, in qua refellit suorum adversariorum calumnias de eo quod senserit, concretionem vel confusionem vel commixtionem Verbi Dei cum carne factam fuisse, passibilem esse divinitatem, etc.7. Vide etiam Augustinum, l. de praedest. SS. n. 27, ubi circa traditionem dogmatis gratiae usque ad Pelagium, optima observatio est.
- Quae igitur cum ita sint, quaerendum nunc superest, utrum eadem illa difficiliora Patrum testimonia, non iam possint tantum, verum etiam debeant in eo quem diximus, catholico sensu intelligi. Nec a longe petenda responsio, quia satis est conclusio praemissorum in cap 1. In iis enim quae ipsam fidei summam constituunt, praesentis Ecclesiae sensus certissimo argumento est sensus Ecclesiae primitivae, ut supra probatum est. Insuper, ab eo sensu deflectere de facto non potuerunt Patres illi omnes, quorum auctoritas semper recepta fuit, et usque nunc recipitur. Oportet igitur ut si qua in dictis eorum invenias, quae cum tanta cautela non dicantur, quanta a modernis servatur, inhaerendo tamen criteriis quae propria sunt interpretationi sacrae traditionis et monumentorum eius, in eo orthodoxo sensu illa indubitanter accipias, in quo possunt intelligi, quidquid sit de probabilitatibus quae e conspectu nudae et simplicis criticae scientificae, in contrarium occurrere adhuc tibi viderentur.
Et haec erat solidissima argumentandi ratio Augustini quoad Chrysostomum, cuius auctoritas contra dogmata peccati originalis a Iuliano afferebatur. Observabat enim Augustinus, impossibile fuisse ut Chrysostomus aliter crediderit ac alii quorum consensum iam ostenderat, utique in ea re quae non admittebat sententiarum diversitatem, sed erat de ipsis religionis fundamentis. Nam si vere aliter sensisset in tam magna causa, ubi christianae religionis summa consistit, non tantam obtinuisset et conservasset in Ecclesia auctoritatem. Et ideo, ex hoc quod integra manserat eius auctoritas, signum habebatur quod catholicus fuerat sensus eius. « Itane, inquit l. 1 c. Iul. n. 22, ista verba sancti Ioannis episcopi audes tanquam e contrario tot taliumque sententiis collegarum eius opponere, eumque ab illorum concordissima societate seiungere, et eis adversarium constituere? Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Ioannes de baptismo parvulorum, eorumque a paterno chirographo liberatione per Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. Hoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta... Comparans ergo (parvulos) Ioannes maioribus, quorum propria peccata dimittuntur in baptismo, dixit illos non habere peccata; non sicut verba eius ipse posuisti, non coinquinatos esse peccato, dum vis utique intelligi, non eos peccato primi hominis inquinatos... Ego ipsa verba graeca quae a Ioanne dicta sunt ponam: Διὰ τοῦτο καὶ τὰ παιδία βαπτίζομεν, καὶ τοι ἁμαρτήματα οὐκ ἔχοντα. Quod est latine: Ideo et infantes baptizamus, quamvis peccata non habentes. Vides certe non ab eo dictum esse, parvulos non coinquinatos esse peccato, sed non habere peccata: intellige propria, et nulla contentio est. At, inquies, cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se aliter intelligi arbitrabatur, tali quaestione nullius pulsabatur, vobis nondum litigantibus securius loquebatur? »
Ubi vides Augustinum non inhaerere regulis criticae textualis, sicut dicunt nostri moderni, sed principiis altioribus quae regere debent omnem legitimam exegesim patristicam. Iis dico principiis quorum reiectio vel neglectus constituit principale vitium criticae de qua in sequenti capitulo nonnulla iam veniunt observanda.