De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva, quando post fidei praeambula, de revelatione christiana iam non quaeritur an sit, sed quaeritur quis sensus sit, quaeve interpretatio eorum quae in eius fontibus continentur. Et quod eadem methodus, si eousque perducatur ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superiores illae regulae non existerent, habet in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo magis artificiose dissimulatam, eoque graviorem, quo ad omnem negationem revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam.

Generalis ratio huius assertionis adeo evidens est, ut opus non sit longa declaratione. Etenim, in quocumque exegesis ordine, primum et maxime necessarium interpretationis criterium semper sumi debet ex iis quae propria sunt auctori vel scholae, de cuius doctrinis inquiritur. Id certe vel vulgaris et bonus sensus communis dictat; id demonstrat ratio admodum obvia. Nam quid, quaeso, diceres de eo qui aggrederetur commentarium librorum Aristotelis, vel expositionem placitorum scholae peripateticae, nihil curando de terminologia Aristoteli propria, nihil de regulis, nihil de methodo, nihil de principiis quae scholam eius regunt? Cum igitur ad interpretationem accedis, sive librorum qui auctorem habent Deum revelantem, sive operum quae etsi a Deo non inspirata, adhuc tamen sunt, si dicere liceat, de schola a Deo fundata atque instituta pro custodia et propagatione doctrinae revelatae: prae primis attendendae tibi erunt normae omnes de revelatione ipsa descendentes, specialesque regulae quas revelatio, vel natura sua infert, vel de facto assignavit. Istae autem dicuntur criteria theologica. Sed methodus historica ea praecise est, quae eiusmodi criteria ignorat, et illis solis exclusive utitur, quae a profano usu, et consueto rerum humanarum cursu accipiuntur. Quomodo ergo sufficiens et proportionata ei de qua nunc agitur inquisitioni? Imo vero, quomodo non conducens in positivos gravissimosque, ad verum multorum textuum sensum quod spectat, errores? Id iam nonnullis exemplis illustremus.

Legis exempli gratia apud Matthaeum, quod antequam Ioseph et Maria convenerint, inventa est Maria in utero habens de Spiritu Sancto; legis quod Ioseph non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum; tibi etiam pluries occurrit mentio fratrum et sororum Iesu. Et tu in methodo historica clausus, facile concludes, uterinos fratres et sorores hic intelligi; primogenitum dici, non solum ante quem nullus, sed etiam post quem alii; sensum denique evangelistae esse, quod Maria fuit aliquando a Ioseph cognita, quod habuit filios et filias, et quod ex consequenti amisit virginitatem. Erras, imo in formalem haeresim incidis. Si superioribus fidei criteriis attendisses, hunc sensum certissime exclusisses. Intellexisses evangelistam removisse conventum, quousque poterat in cogitationem venire; intellexisses eum reliquisse tanquam indubitabile et velut extra omnem possibilem suspicionem positum, quod post talem ac tantam de Spiritu Sancto conceptionem, sacrarium divinitatis permanserit inviolatum; intellexisses demum, eodem sensu dici: non cognoscebat eam donec, etc., quo sensu dicerem: iste poenitentiam non egit donec mortuus est, quia cum de poenitentia agitur, de solo tempore vitae praesentis quaestio esse potest, et qui aliquem non poenituisse affirmat quamdiu hic vixit, in aeternum removet ab eo poenitentiam.

Legis apud Lucam quod Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et quia non aliter id de Iesu edicitur ac de quovis puero bene morigerato, concludis sensum evangelistae esse, quod Iesus crescebat intrinsecus in virtute, quod sensim sine sensu acquirebat conscientiam sui, quod more caeterorum fiebat de ignorante sapiens. Erras. Certe testatur ibi Lucas, historici partes agens, factum externum, sensibile, experimentale, visum ab iis apud quos adoleverat Iesus; factum scilicet cuiusdam progressus in exterioribus actionibus observati, secundum quod in eis, sive essent de officiis ad Deum, sive de officiis ad homines, magis magisque cum evolutione annorum manifestabatur sapientia et gratia. Et siquidem de sensu evangelistae ac de facto ab eo attestato iudicandum foret secundum communes regulas, legitimus profecto transitus esset, legitima illatio ad progressum interiorem, utpote qui in consueto rerum cursu connectitur cum phaenomeno exteriori tamquam causa cum effectu. At vero, quominus iudicium nunc feras iuxta communem hanc et ordinariam normam, aliquid vetat. Quoad factum, vetat revelatum principium unde edocemur actiones adolescentis Christi non fuisse ex crescente sapientia et virtute, sed fuisse tantum crescentes manifestationes sapientiae et virtutis qua plenus ab initio erat. Quoad sensum vero evangelistae, vetat certissima fides de inspiratione evangelii, a qua quidem abstrahere aliquando licet, contra quam aliquid sentire nunquam licet.

Legis apud Marcum quod Iesus veniens in Nazareth, non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, et inde concludis scriptorem in ea fuisse persuasione, quod limitabatur potestas miraculorum in Christo, et quod revera defectus potentiae in causa fuit cur pluribus infirmis sanationis beneficium non sit elargitus. Iterum erras. Suppositis enim regulis fidei sine quibus libri Dei rectam interpretationem non habent: « Dicendum quod hoc quod dicitur: non poterat ibi virtutem ullam facere, non est referendum ad potentiam absolutam, sed ad id quod potest fieri congruenter ». Non quod, inquit Hieronymus, illis incredulis facere non potuerit virtutes multas, sed quod, ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret. Secundum quem modum dicitur Genes. XVIII-17: Num celare potero Abraham quae gesturus sum? Et XIX-22: Non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. — Rursus apud Matthaeum legis quod Christus miratus est audiens loquentem centurionem, et quia apud nos admiratio contingere solet ex hoc quod aliquid evenit contra nostram exspectationem, eamdem admirationis causam in Christum transfers, et ex consequenti, communis nostri defectus seu ignorantiae participem eum affirmas. Sic tu solo humano sensu ductus; sed aliam explicationem altiora criteria suppeditabunt: « Dicendum quod admiratio proprie est de aliquo novo et insolito. In Christo autem non poterat esse aliquid novum et insolitum quantum ad scientiam qua cognoscebat res in Verbo, neque etiam quantum ad scientiam qua cognoscebat res per species inditas. Potuit tamen aliquid esse ipsi novum et insolitum secundum scientiam experimentalem, secundum quam ei poterant quotidie aliqua nova occurrere. Et ideo si loquamur de ipso quantum ad scientiam beatam vel etiam infusam, non fuit in Christo admiratio. Si autem loquamur de eo, quantum ad scientiam experimentalem, sic admiratio in eo esse potuit, et assumpsit hunc affectum ad nostram instructionem, ut scilicet doceat esse mirandum quod etiam ipse mirabatur ».

Difficultatem experiris in conciliandis inter se evangelistis quoad ordinem et circumstantias apparitionum Christi ad mulieres post resurrectionem, et tuae methodo innixus, quae semper ad verosimiliores vel faciliores hypotheses recurrit, opinaris lapsos esse in hoc puncto evangelistas, vel omnes, vel aliquos. Probabile id quidem forsitan esset si de libris humanis ageretur; non est probabile, sed certissime excludendum si de divinis. — Comparas evangelium Ioannis cum synopticis, et collatione facta, iudicas quod si locutus est Christus ut apud Ioannem, non potuit loqui ut apud synopticos, aut vice versa, si locutus est ut apud synopticos, non potuit loqui ut apud Ioannem. Coniectura est, valde debilis, cui omnem, si quam haberet, probabilitatem adimit certissima doctrina fidei proponentis quatuor omnino libros unius eiusdemque sancti Iesu Christi evangelii. Et sic porro in aliis multis, nam dies pene deficeret in omnibus similibus casibus enumerandis.

Quod si nunc opponas ad tuae methodi defensionem, evangelia esse etiam documenta vere historica, quae ut talia, nec plus nec minus, accipienda sunt in fidei praeambulis per ordinem ad iudicium credibilitatis, quando regulae et criteria quae ex fide derivant, in usum nondum veniunt, nec venire possunt, ne, quod absit, vitiosus circulus manifeste incurratur: respondebo id esse verissimum, sed statim addendum esse quod in hac inadaequata evangelii acceptione, adaequatum et completum de rebus evangelicis iudicium possibile omnino non est. Accipies igitur facta externa, visibilia, ordinis experimentalis, quae in evangelio sunt attestata; sed quoad intimam rationem eorum, revocabis in memoriam quod ex solis communibus criteriis saepe devenies ad conclusiones hypothetice tantum veras; hypothetice, inquam, id est secundum solum ordinem communiter contingentium, quem ordinem ibi locum non habuisse, superius fidei lumen postea te docebit. Accipies etiam substantiam narrationis historicae, quae est evidentissime eadem, sibique maxime constans in omnibus libris nostris, et talis quae omni homini sincero solidissimum de miraculis aliisque signis persuasionis fundamentum exhibeat. Sed quoad narrationis modum et accidentalitates, meminisse oportebit quod consueta critices historicae methodus ducere te poterit ad multas coniecturas magis minusve verosimiles, quae tamen nihil plus erunt quam coniecturae, quoadusque falsas eas forte ostendat transcendens tuam artem fides inspirationis. Habebis itaque saepissime unde suspendas iudicium, et dicas quod e solo conspectu scientiae historicae non constat omne id quod de factis sacrae historiae, vel de absoluta eius infallibilitate, sacra doctrina tenet et tradit. In omni autem modo, ratio tractandi et interpretandi evangelium cum eadem illa libertate et independentia quae in profanis historiae documentis admittitur, falsa, vitiosa, et ad errorem ducens methodus est.

Porro idem nunc, proportione servata, vitium occurrit quoad interpretationem traditionis, dum scilicet traditionem accipiunt quasi in communi facto historico esset reposita, hoc est in facto transmissionis qualiscumque doctrinae secundum solas humanorum ingeniorum vires et industrias; adeoque relinquunt penitus a parte superiora criteria quae in casu necessaria essent ad legitimum iudicium ferendum de sensu veterum Patrum in multis locis quae nobis obscura sunt, et absolute loquendo, diversis interpretationibus ansam praebere possent; inter quas critici pro suo pruritu libere et independenter opinandi, semper eligunt illas quae in partem heterodoxam inclinant, ut deveniant ad desideratam conclusionem: alium fuisse sensum primaevae ecclesiae, a sensu qui in posteriori aevo praevaluit. Et si quidem solo spiritu humano traditio duceretur, tunc nihil profecto a priori obstaret quominus admitteretur possibilitas mutationis factae in sensu et intelligentia dogmatum. Tunc non esset necesse sumere ex claris explicationibus posteriorum Patrum, tutam certamque normam interpretandi obscuriores expositiones antiquiorum. Tunc liceret committere successores cum antecessoribus. Tunc dicere forsitan posses, magnos illos quarti et quinti saeculi doctores aut decipere aut decipi, quando a sensu et sententia maiorum se per omnia pendere, tam asseveranter, tamque instanter profitentur. Augustinum non intellexisse auctores de quibus scribebat in exordio librorum de Trinitate: Omnes quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate quae Deus est, divinorum librorum catholici tractatores, hoc intendunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii, sed unus Deus. Scriptores denique primi aevi, sub summo ac supremo Deo, in Filio et Spiritu Sancto inferiores deos seu demiurgos agnovisse, ac per hoc, novum paganismum sola accidentali forma ab antiquo diversum introduxisse. Haec, inquam, dicere forsitan posses; quae etsi sat dura videantur, adhuc tamen receptibiles forent conclusiones pro ea disciplina quae in coniecturis et hypothesibus ut plurimum conquiescere solet. Nunc autem ibi, non secus ac in Scriptura, elementum humano maius agnoscendum est; et quod modo in causa erat cur historica methodus et crisis dici debeat plane insufficiens ad interpretandum evangelium, in causa pariter erit cur impar dicatur ad interpretanda monumenta sacrae traditionis.

Nota autem bene, non somniari nos, quod si qua inveniantur certo demonstrata secundum legitima criteria disciplinae historicae, illa eadem poterunt quandoque ostendi falsa secundum superiora fidei principia, et propria theologiae criteria. Absit; non est sensus praemissorum. Sed solum dicimus quod usitatae in arte critica regulae saepissime ducunt ad iudicia mere probabilia, ad coniecturas plus minusve verosimiles, ne dicam penitus imaginarias. Nunc autem, id quod e solo conspectu criticae historicae, coniecturale vel etiam probabile esse posset, probabile amplius non est, si opponatur veritati quae per aliam viam certissime innotescit. Imo est haereticum vel erroneum, et sub liceitate opinandi amplius non cadit, si contradicat iis quae vel fides docet, vel criteria theologica demonstrant. Proinde, si sub specie praecisionis a superioribus regulis, documenta Sacrae Scripturae vel Traditionis tractare attentas cum eadem libertate et independentia, quae in profanis conceditur, non solum non vitabis haereticam pravitatem, sed adiicies etiam crimen artificiosissimae fallaciae. Scribebat auctor libelli L'Evangile et l'Eglise, in introductione sui operis: « In hoc libello propositum intentionis est, omnia considerare e solo conspectu historiae; non autem conficere apologiam catholicismi et dogmatis traditionalis. Si hoc fuisset intentionis propositum, praesens opusculum praesertim quod attinet ad divinitatem Christi et auctoritatem Ecclesiae, esset valde defectuosum atque incompletum... Non intendimus hic demonstrare, neque veritatem Evangelii, neque veritatem christianismi catholici, sed solum definire habitudinem qua Evangelium et Ecclesia catholica in historia uniuntur. Lector bonae fidei in hoc non falletur ». Vix dici potest, quot incautos dolosa haec professio deceperit. Nonne, aiebant, aliud est praescindere, aliud negare? nonne apud omnes receptum est axioma dicens: abstrahentium non est mendacium? nonne alius est conspectus historici, alius theologi? Profecto. Et perveniens ad finem libri, vides omnia dogmata fidei christianae, unum post alterum destructa; vides ea prorsus abiuranda, nisi forte contrarium eius quod admittitur et approbatur ab historico, ponit simul ut certissimum recipi a fideli. Propterea dico: methodum historicam eousque perductam ut sub dolosa specie abstractionis a superioribus regulis, eadem utatur independentia in solitis suis hypothesibus seu coniecturis construendis, ac si superiores illae regulae non exsisterent, habere in sua basi haeresim eo perniciosiorem, quo ad destructionem omnium revelatorum dogmatum liberiorem pandit viam.

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work