De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis
Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.
Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.
Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior
Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia
Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis
Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum
Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva
Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis
Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.
Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.
Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.
Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem
Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.
Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat
Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis
Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
I. — Porro dogma christologicum in conscientia christiana paulatim crevit et adolevit, quasi quodam continuo conatu fidei versus suum transcendens obiectum, et nondum pervenit ad ultimum terminum, quamvis eamdem semper sequatur viam, in altiori semper loco proponens Iesum, et de eius missione ideam exhibens semper magis comprehensivam, secundum quod illuminatae fidei largior in dies de mundo et humanitate conceptio aperitur1.
« Les évangélistes ont résumé la prédication de Jésus au début de son ministère, dans les mots: Faites pénitence, parceque le royaume des cieux est proche. Ces paroles pourraient aussi bien représenter en abrégé tout l'enseignement du Sauveur en Galilée et à Jérusalem. Elles expriment la nécessité d'une conversion morale, mais en vue du royaume prêt à venir, c'est-à-dire en vue de la perspective eschatologique... La perspective du grand avènement explique pourquoi Jésus ne promulgue aucune prescription proprement disciplinaire... Mais la même perspective aide à comprendre aussi pourquoi il exige de tous ceux qui aspirent au royaume, non la disposition à sacrifier éventuellement leurs biens et leurs affections de famille à l'intérêt supérieur du salut, mais à tout quitter immédiatement pour le suivre, etc. ». L'Ev. et l'Egl., p. 5-24.
Et primus evolutionis gradus fuit post mortem ignominiosam Iesu, cum incepit fides in Iesum viventem, assidentemque dexterae Dei usque ad tempus parousiae, seu ultimi adventus regni coelorum. Secundus gradus fuit in accessu gentilium ad christianismum, qui dedit occasionem theoriae Paulinae de Iesu omnium hominum salvatore, et novo Adam qui sanguine suo universum genus humanum expiavit, duosque populos de circumcisione et praeputio reconciliavit Deo in uno corpore per crucem. Tertius gradus fuit post contactum fidei christianae cum philosophia hellenica, quando in eo loco, inter Deum et mundum intermedio quem Philo assignaverat Λόγω, repositus est a Paulo Christus immortalis et mysticus, ut esset iam imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, per quem omnia in mundo physico creata sunt, omnia in mundo morali pacificata, tam quae in coelis quam quae in terris sunt. Quartus gradus fuit in apparitione quarti evangelii, quando Iesus filius Dei et hominis, praedestinatus salvator, transformatus est in Verbum carnem factum, quod sese hominibus manifestavit tanquam aeterni luminis aeternaeque vitae fontem. Quintus postmodum gradus fuit, quando fides debuit invenire medium conciliandi inter se realitatem historiae evangelicae, theoriam Pauli, et theoriam Ioannis, ut exinde prodiret systema coordinatum2.
In hoc autem systemate construendo, sensus christianus post multas haesitationes affirmavit primo, Verbum et Spiritum esse personalitates a Patre creatore distinctas. Athanasius deinde cum concilio Nicaeno adseruit Verbum Dei, etsi personaliter a Patre distinctum, esse nihilominus Deum eidem Patri consubstantialem. Exhinc damnata est opinio Apollinaris dicentis Verbum fuisse in humanitate Iesu loco animae intellectivae. Tum opinio Nestorii qui ponebat personam Iesu distinctam a persona Verbi. Tum opinio Eutychetis qui naturam humanam naturae divinae volebat incorporatam. Ultimo additum est in Concilio quinto quod humanitas Iesu unita est Verbo substantialiter, et in Concilio sexto, quod unitas personae non trahit secum unitatem voluntatis. Et sic absolutum fuit dogma christologicum, pro quanto id possibile erat secundum notiones traditionales et principia antiquae philosophiae3.
At nunc problema de integro resurgit, et mysterium unionis hypostaticae indiget nova determinatione, quia formula traditionalis non amplius respondet statui scientiae modernae. Nam iuxta theologiam notio personae est notio metaphysica, sed in moderna philosophia facta est notio psychologica ad conscientiae ordinem pertinens. Nisi ergo velimus dicere Ecclesiam amisisse dona fidei et intellectus quibus construxit fidem temporis anteacti, credere licet quod iisdem mediis fidem futuri temporis poterit aedificare, explicando suum fundamentale principium de duplici revelatione Dei in mundo, seu notionem religiosam de Deo vivente et Christo Deo4.
II. — Eodem modo quo dogma christologicum, evolutum quoque est dogma theologicum, usquedum desineret in fidem Dei triplicis sine Dei multiplicatione. Et licet hoc dogma contradictoriis notionibus constare videatur, non ideo existimandum est fuisse minus accommodatum sensui religioso a quo habuit originem. Defectus enim logicae et rationalis consistentiae qui est principium ruinae in systematibus philosophicis, est in theologia principium potius soliditatis et durationis, eo quod orthodoxia, quando non percipit amplius connexionem et concordantiam assertionum suarum, proclamat mysterium. Et sic de facto accidit quoad incarnationem, cum definita fuit dualitas naturarum in unitate suppositi; sic etiam quoad trinitatem, cum definitive praevaluit consubstantialitas trium personarum5.
III. — Idem evolutionis modus cernitur in dogmate gratiae et in dogmate Ecclesiae. Sed haec duo dogmata progerminaverunt in Occidente conformiter ad proprium ingenium Latinorum; dum e contra, dogma theologicum terram culturae mollem ac facilem habuerat in Oriente, ubi mens graeca ad speculationes metaphysicas magis propendebat6.
In altero autem horum dogmatum specialiter observabis quod determinationes principii auctoritatis in Ecclesia, non nituntur interpretationi litterali et logicae textuum, (Matth. XVI-18, XVIII-18, Ioan. XXI-15, etc.). quia non super textus, sed super fidem viventem fundata est Ecclesia, et per hanc fidem, non per textus subsistit, nisi in quantum textibus fides utitur, eos interpretando, et in eis considerando expressam voluntatem Christi sui, qui non est Christus historicus, sed Christus idea, sive Christus mysticus7.
Certum enim est quod Iesus, cui persuasum erat imminere iam consummationem saeculi, nihil prorsus cogitaverat de ecclesiastico gubernio super terram instituendo. Sed post eum, pro nata exigentia supremae illius legis quae est socialis conservatio, sensim sine sensu introducta fuit organizatio hierarchica sub primatu Romani episcopi, et accommodata sunt ad conditiones mundi perdurantis, ea quae a Iesu dicta non fuerant nisi pro mundo mox desituro8.
Proinde praesens regimen Ecclesiae Romanae, regimini militari simillimum, sub influxu contingentium duntaxat circumstantiarum suam accepit determinationem. Et cum aliunde gravissimis incommodis facilem ansam praebeat, (cuiusmodi sunt oppressio individuorum, et obstructio impediens motum scientificum, omnesque generatim formas liberi examinis), iure meritoque quaeri potest utrum eadem Ecclesia, quae usque ad extremos limites principium auctoritatis exaggeravit, non in ea necessitate mox ponenda sit, attenuandi formas quasi despoticas sui gubernii; idque instar humanorum guberniorum quae eas in dies coguntur abolere. Imo coniectura est, eaque valde optabilis, quod in futura democratia quae iam praeparatur, episcopi non ita magni erunt apud homines, sed nihil interim amittendo de iuribus sui ministerii, (quae tunc tandem reassument primitivam et essentialem officiorum rationem), habebunt modum agendi cum fidelibus magis conformem fundamentali aequalitati et personali dignitati omnium christianorum9.
IV. — Systema quoque sacramentale, totum quantum est, generalem evolutionis conditionem servat, et luculenter ostendit perseverantem christianismi conatum ad hoc ut suo spiritu pervaderet ac veluti imbueret totam hominis vitam, a nativitate usque ad mortem10.
Et ecclesia quidem primitiva nondum habebat nisi sacramenta duo, baptismum scilicet et eucharistiam, quae quo sensu dici possint a Christo instituta, necesse est considerare11.
Certe institutio baptismi referenda est ad Christum fidei, non historiae. Nam de baptismo quaedam habentur in quarto evangelio, velut est illud Ioan. III-5: Nisi quis renatus fuerit, etc., cum iis locis ubi legitur quod Iesus baptizabat, Ioan. III 22, IV-1. Sed saepe iam dictum est quod in quarto evangelio non auditur nisi vox conscientiae et fidei christianae. De aliis vero quae habentur apud Synopticos, velut est illud Matth. XXVIII-19: Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, observandum quod feruntur dicta a Christo resuscitato, qui extra omnem ordinem concretae realitatis quoad nos est. Insuper, tam categorica ac distincta trium personarum enumeratio, quae vix esset possibilis in quarto Evangelio, non potest inveniri in primo, nisi ut glossa inserta sub influxu usus christiani. Unde historicus iure meritoque asserit quod primum sacramentorum christianorum natum est cum christiana communitate per imitationem consuetudinum iudaicarum. Item, quod ipsa communitas est, quae determinavit conditiones in quibus debet baptismus administrari, communitas etiam quae baptismum fecit necessarium, eique annexuit omnes obligationes professionis christianae. Adhuc tamen e conspectu fidei baptismus dici potest a Christo institutus, quia quod ordinavit communitas, id volitum est a Spiritu qui gubernat communitatem, et per consequens a Christo immortali qui dat Spiritum12.
Idem a fortiori applicatur confirmationi, quae in christianismo primitivo nondum formaliter distinguebatur a baptismo. Quanquam liberum sit theologiae admittere distinctionem virtualem quae in actum reducta est secundum indigentiam communitatis, auctoritate Ecclesiae in qua vivit Christus13.
De alio vero sacramento quod habebat Ecclesia primitiva, id est de eucharistia, sentiendum est sicut de baptismo. Etenim in Paulina narratione ultimae coenae (1 Cor. XI), quae omnium est completissima, difficile est distinguere id quod forte est ex primitiva traditione, ab eo quod pertinet ad commentarium theologico-moralem apostoli. Nam Paulus est theologus mortis redemptoriae, et manifestum est quod interpretatur secundum suam propriam theoriam de expiatione universali, coenam mortis commemorativam. Praeterea, videtur sat clarum quod verba illa: Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur, a redactore secundi evangelii superaddita sunt simpliciori narrationi quae prius sic habebat: Et manducantibus illis, accepit Iesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. Et haec narratio concordat cum narratione Lucae, absque additionibus quae ex prima ad Corinthios fuerunt postmodum importatae. In qua quidem breviori narratione insinuatur idea mortis proximae, sed non idea expiationis, et nihil est quod innuat renovationem coenae extra convivium messianicum in adventu regni coelestis. Proinde origo eucharistiae praesentatur historico in iisdem conditionibus ac origo baptismi, salva tantum duplici differentia. Prima est quod connectitur cum memoria circumstantiae determinatae ac praecisae ultimi convivii Iesu cum discipulis suis. Altera est quod melius perspiciuntur adiuncta in quibus memoria coenae ultimae sese quodammodo incarnavit in coena communitatis apostolicae, hoc est in eucharistiae sacramento14.
Caeterum fides praesentiae realis evoluta est simul cum fide in Christum resuscitatum, in Christum immortalem, in Christum-Spiritum, et radicem suam magna ex parte habuit in visionibus illis in quibus apparebat Iesus redivivus frangens et dans panem amicis suis15.
Nunc vero, verbum Christi iohannici de remissione peccatorum (Ioann. XX-23), non respicit directe sacramentum poenitentiae. Theoria quae ponit in tribus actibus poenitentis materiam, et in absolutione formam sacramenti, non habet originem apostolicam. Confessio peccatorum post baptismum commissorum non fuit formaliter a Christo praescripta. Prima aetas christiana non agnovit ut sacramentum confessionem privatam soli sacerdoti factam. Absolutio ecclesiastica non fuit primitus habita ut sententia iudiciaria16.
Re enim vera, ecclesia prioris aevi non habuit ideam christiani peccatoris et reconciliati, sed paulatim tantum haec notio fuit introducta, simulque cum illa, notio secundae post naufragium tabulae. Verumtamen, etsi textus evangelici de potestate clavium principaliter baptismum respiciant, adhuc supponunt in Ecclesia conscientiam potestatis illimitatae ad remittendum, quae cum processu temporis originem dedit duplicationi baptismi in poenitentiae sacramento, Et haec origo legitima est e conspectu fidei, quia quemdam praesentat aspectum Christi qui vivit, et Spiritus qui agit in Ecclesia ab initio. Quare, in hoc sensu historicus admittere potest, nihil esse in praesenti disciplina poenitentiae, quod sit peregrinum ab institutione Christi17.
Item, cum Iesus videatur praescripsisse, aut certe permisisse ut infirmis fierent unctiones olei coniunctae cum quibusdam precibus pro eorum sublevatione vel sanatione, iste usus post Iesum perseverans, tandem desiit in extremae unctionis sacramentum18.
Nec dissimilis origo sacramenti Ordinis, quia secundum quod coena paulatim assumebat characterem actus liturgici, illi qui ei praesidere solebant, characterem acquisiverunt sacerdotum. Praeterea, seniores (unde nomen presbyteri), qui in coetibus christianis fungebantur munere invigilandi (unde nomen episcopi), ab apostolis instituti sunt ut satisfieret necessitati organizationis in christianis communitatibus, minime vero ad perpetuitatem missionis et potestatis apostolicae. Eorum ministerium coexsistebat ministerio apostolatus, et loco eius fuit postea, prout necessitas ferebat, de facto subrogatum. Distinctio autem inter episcopum et presbyterum advenit tardius. Et haec omnia sunt opus Spiritus in Ecclesia; institutio vero Christi, pro eo qui credit in Christum19.
A primo igitur ad ultimum, nihil evidentius est quam quod generalis idea institutionis sacramentalis, prout in decretis Tridentinis enuntiatur, non est historica repraesentatio eius quod fecit Iesus et sensit ecclesia apostolica, sed mera interpretatio facti traditionalis quae pro sola fide auctoritatem habet et valorem20.
Hinc etiam constat quod epocha in qua Ecclesia determinavit septenarium numerum sacramentorum, (saeculo circiter XII), fuit tantum particularis quaedam phasis evolutionis sacramentariae, et quod evolutio ista minime pervenit ad suum ultimum terminum, quia finem accipere non poterit nisi cum Ecclesia ipsa21.
Porro, symbola sacramentalia eatenus in posterum haberi poterunt ut non indigna maiestate Dei, quatenus bene intelligetur, non interponi illa inter Deum et hominem ut sanctificationis instrumenta, sed solum ut revocantia in mentem hominis praesentiam perpetuo beneficam Creatoris sui22.