De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis
Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.
Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.
Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior
Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia
Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis
Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum
Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva
Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis
Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.
Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.
Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.
Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem
Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.
Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat
Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis
Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
§ 4.
I. — Concludes ergo quod fides non habet in terris mansionem permanentem, quanquam semper indigeat transitoriis tabernaculis. Concludes praesertim quod frustra conarentur retinere eam in formis iam antiquatis, quae alii mentalitati accommodatae, nihil plus nunc esse possunt quam veneranda monumenta temporis acti1.
Nunc enim novus status culturae spiritus humani undique appellat evolutionem novam. In qua quidem evolutione nova, Ecclesia nihil aliud agendum habebit quam quod egit ab initio. Nam semper sese mira flexibilitate adaptavit progressui, abiciendo veterem sensum dogmatum, et substituendo novum qui novis temporibus congruebat2.
Nec valet si dicas quod Ecclesia catholica videtur non agnoscere exsistentiam huius suae mutationis in saeculis praeteritis, imo vero sub anathemate in Concilio Vaticano condemnavit opiniones quae adstruunt eam. Hoc enim ideo est, quia nondum pervenit ad conscientiam suae evolutionis, et nondum habet theoriam fixam circa philosophiam suae propriae historiae. Quapropter nihil aliud sequitur nisi quod unum adhuc restat in Ecclesia evolvendum, et hoc est ipsa idea seu notio evolutionis3.
II. — Concludes praeterea, quod res omnino disparatae sunt, fides et historia. Nam historia est de factis, fides vero nonnisi de ideis quae occasione factorum evolvuntur, et motu continuo progrediuntur versus summum ideale. Disparatae quoque partes theologiae, et partes criticae. Ad theologum enim pertinet definire formam veritatis christianae quae nunc est; ad criticum vero, investigare formam aliam quae in origine erat. Nam sine paradoxo dici potest quod ne unum quidem Scripturae capitulum est, ab initio Geneseos usque ad finem Apocalypsis, in quo doctrina contineatur omnino identica praesenti doctrinae Ecclesiae circa idem obiectum. Et ideo etiam, ne unum quidem capitulum est, quod eumdem sensum habeat pro critico et pro theologo4.
Unde sequitur, impossibile esse ut criticus unquam contradicat theologo, et vice versa, modo uterque intra propriam sphaeram sese contineat; impossibile quoque, et eadem de causa, ut critica sit aliquando in oppositione cum fide. Et ratio est, quia nulla est possibilis oppositio, ubi nullum est possibile punctum iunctionis, prout revera contingit in praesenti, suppositis supponendis. Si enim fides non est de factis, sed solum de conceptionibus, et quidem secundum coaevam evolutionis formam, quae penitus diversa est a forma quam habebant conceptiones temporum praecedentium; si insuper critica non iudicat nisi de factis vel de formis quas habebat fides in saeculis anteactis: clarum est quod fidelis nunquam in eodem campo concurrit cum critico. Criticus poterit in eodem homine coexsistere simul cum fideli, et quidquid opinetur ille, semper remanebit iste in pacifica possessione fidei suae.
Et tanto quidem facilius id accidet, quod fidelis pro sua parte, nunquam adhaeret ex corde alicui formulae determinatae, sed semper intentione sua adhaeret veritati absolutae et ignotae quam figurat formula imperfecta et relativa ab Ecclesia proposita. Adhaerere enim formulae ut tali, assensu fidei divinae, idem esset ac adhaerere inevitabilibus imperfectionibus eius; idem ac proclamare formulam imperfectibilem et adaequatam, licet absolute vera nec sit nec esse possit. Catholicus ergo credere potest auctoritati Ecclesiae et iis quae Ecclesia docet, sed non ideo existimat quod formularium ecclesiasticum significet suum obiectum cum tanta perfectione, ut nihil in eo sit unquam corrigendum per viam interpretationis5.