De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis
Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.
Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.
Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior
Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia
Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis
Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum
Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva
Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis
Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.
Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.
Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret. Et quod idem absurdum commentum, dum evolutioni sacrae traditionis applicatur, destruit formale fidei motivum, destruit obiectum eius materiale, destruit modum summae certitudinis quem fides habere debet in credente.
Vix sane intelligitur qua hallucinatione capti, neocritici nostri sese serio transfigurent in reformatores theologiae et promotores altioris intelligentiae dogmatis catholici, dum apud eos eousque crescit confusio idearum, ut nesciant amplius dicere an doctrina fidei a Deo sit, vel ab hominibus. Ecce enim, ut persuadeant non esse in fide nostra plus quam veritatem relativam, affirmare iam non dubitant quod conceptiones quas proponit Ecclesia tamquam dogmata revelata, non sunt veritates e coelo delapsae, quia dogmata illa, quantumvis divina quoad originem et substantiam, tamen humana sunt quoad structuram et compositionem1. Caeterum, quid per originem et substantiam in oppositione ad structuram et compositionem debeat intelligi, non explicant. Sed nec explicare opus habent, praesertim quia ubi clare loquuntur de elemento divino quod nomine tenus relinquunt in dogmatibus nostris, clare etiam apparet illud esse in re ipsa humanum, ut omnia tandem in eodem humano ordine contineantur, et origo, et substantia, et structura, et compositio. Quo semel posito, nihil interest scire proprias singulorum vocabulorum differentias. Verum ista interim omittamus. Sumamus distinctionem inter divinum et humanum dogmatum elementum in meliori sensu quem absolute prae se ferre potest, et videamus utrum ex eiusmodi distinctione (cuius legitimitatem certa quadam ratione nemo denegabit), id demum consequatur, quod conceptiones quas proponit Ecclesia tanquam dogmata revelata, non sint immobiles e coelo delapsae veritates, sed solum conceptiones mutabiles, reformabiles, relativae, et semper epurandae per progressivam defectionem faecis et scoriae quam prius continebant.
Certe, in dogmatibus prout nobis proponuntur, sunt primo verba; sunt deinde conceptus seorsum accepti, iique vel simplices et incomplexi, vel complexi et e simplicibus resultantes; est denique nexus quo componuntur conceptus in iudicio. Quid iam volunt evolutionistae nostri, quando veritates dogmaticas dicunt non e coelo delapsas?
Quod non sint e coelo delapsa verba? Id quidem concedimus, quia nusquam somniavimus quod nova lingua desuper nobis adveniret simul cum revelatione Dei. Quod non sint e coelo delapsi conceptus? Id quoque indubitanter damus, si sermo sit de conceptibus primis atque elementaribus, quia eiusmodi notiones, si apud nos non fuissent, debuissent venire in nobis, ad hoc ut nobis intelligibilis fieret sermo revelationis, aut per infusionem miraculosam, aut per hoc quod obiecta nova praesentata forent nostris sensibus et nostrae intuitioni. Neutrum autem ex his praestat revelatio. Non suppeditat nobis novas species intelligibiles, non affert nobis visiones, non elevat nos ad novum illum intelligendi modum quo in statu tantum termini donabimur. Praesupponebat ergo conceptus nostros, saltem primos et elementares. Nam de complexis non eadem omnino est ratio, quia nihil vetat quominus novos quosdam revelatio attulerit, quos ratio nostra alias non habuisset, sicut patet de his nominibus, consubstantialis, Deipara, transubstantiatio, etc., in quibus elementa complexionis erant communiter nota apud nos, complexio autem ipsa, non ita. Sed hoc in praesenti non admodum refert. Id enim nunc sufficiet observare: Quod conceptus seorsum sumpti se habent ad doctrinas, sicut se habent litterae alphabeti ad vocabula, vel vocabula ad sermones; et quod iidem conceptus ingrediuntur diversissimas diversissimae originis doctrinas, quemadmodum eaedem litterae ingrediuntur diversissima diversissimae significationis vocabula. « Litterae, inquit Augustinus, in tot millibus verborum atque sermonum ipsae repetuntur, non augentur; verba infinita sunt, finitae sunt tamen litterae; verba numerare nemo potest, litteras quivis potest, unde multitudo verborum est. Cum una littera variis in locis ponitur, et pro loco valet, non unam rem valet. Quae tam diversae res, quam Deus et diabolus? Tamen in capite, D littera est, cum dicimus, Deus, et cum dicimus, Diabolus. Ergo littera pro loco valet. Errat autem, et nimis absurdus est, et gestat puerile cor, qui cum legerit, verbi gratia, D litteram in nomine Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi Deo faciat iniuriam »2. Nunc autem, cave et tu, a corde puerili, et transfer comparationem ad propositam nobis quaestionem, ut videas usque ad evidentiam, quod possunt e terra esse verba, e terra esse elementares conceptus, e terra esse structuram et modum enuntiationum, quamquam e coelo sint veritates et dogmata quae ex his conceptibus formantur, quae his verbis significantur, quae hac sermonis structura exprimuntur.
Dic enim mihi: Ex hoc quod non sunt nisi viginti quatuor litterae alphabeti, quod istae viginti quatuor litterae versantur in usu omnium, quod nonnisi cum iisdem illis vulgatissimis viginti quatuor litteris scribere possum quidquid voluero scribere, deducesne tu, quod veritas aliqua quae exempli gratia, mihi soli erat nota, et quam nunc tibi in scriptis manifesto, formaliter et praecise prout tibi manifestata et ad te directa, non est a me delapsa? Aut ex hoc quod lingua uteris quam non composuisti, quam ab aliis de integro didicisti, cuius denique vocabularium, idiotismi, structura, regulae, nihil a te acceptum ferunt: ex hoc, dico, quod tali lingua uteris, debebone tandem concludere quod sensus a te in ea lingua expressi, non sunt sensus tui; quod sententiae enuntiatae, non sunt sententiae tuae; quod assertiones ac prolata iudicia non sunt assertiones et iudicia a te oriunda, et tua, si quam habeas, auctoritate vestita? Idem ergo sentias in praesenti, et cum proportione ratiocinare. Nam conceptuum quidem humanorum non erat auctor Deus, praecise in quantum revelator. Adhuc tamen iidem conceptus comparabantur ad ipsum sicut alphabetum ad scribam, sicut vocabularium ad oratorem, sicut lingua iam fixa et praeformata ad auctorem qui ea uti vult, ut quovis modo, sive perorando, sive scribendo, sive dictando, reconditos mentis suae sensus aliis manifestet. Quid igitur refert quod litterae alphabeti et verba vocabularii a Deo revelatore usurpata, non fuerint e coelo delapsa? Sententiae enim et dogmata nusquam in alphabeticis, vel phoneticis, vel idealibus etiam elementis resident, sed solum in compositione qua elementa illa associantur ut consurgant in sententias, et formentur in enuntiationes. Eiusmodi autem compositio in casu nostro, procul dubio e coelo est, quia a Deo revelante, quia a Deo dictante est3.
Non igitur ex hoc quod dogmata nostra humanarum conceptionum modum et structuram servant, deducere licet id quod volunt novi magistri. Sed sola conclusio esse potest, quod mysteria divina alium modum habent in verbo revelationis, et alium modum in seipsis, sicut notavit S. Thomas, 2-2, Q. 1, a. 2: « Cognita, inquit, sunt in cognoscente secundum modum cognoscentis. Est autem modus proprius humani intellectus ut componendo et dividendo veritatem cognoscat. Et ideo ea quae secundum se simplicia sunt, intellectus humanus cognoscit secundum quamdam complexionem, sicut e converso intellectus divinus incomplexe cognoscit ea quae sunt secundum se complexa. Sic ergo obiectum fidei dupliciter considerari potest. Uno modo ex parte ipsius rei creditae, et sic obiectum fidei est aliquid incomplexum, scilicet res ipsa de qua fides habetur. Alio modo ex parte credentis, et secundum hoc, obiectum fidei est aliquid complexum per modum enuntiabilis ». Huc quoque reddit quod ait Augustinus exponens initium evangelii Ioannis, ubi de Verbo quod erat in principio apud Deum: « Dicere ut est, quis potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse Ioannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit, quia de Deo homo dixit, et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil; quia vero homo inspiratus, non totum quod est dixit, sed quod potuit homo, dixit »4. Et ratio ultima est, quia in hac supernaturali revelatione sive dictatione, alphabetum dictionis adhuc sunt naturales conceptus nostri, et tale alphabetum non capit proprium modum Dei. Non quod dicat Deum habere alium modum ac eum quem revera habet in se; sic enim esset falsitas, ut dictum est supra. Sed quia nec dicit nec dicere valet quis positive sit modus ille transcendens omnem limitationem et omnem imperfectionis admixtionem, quem per multiplices suarum veluti litterarum compositiones verissime de Deo exprimit et renuntiat. Neque in hoc ulla differentia est inter dogmata theodiceae naturalis et dogmata revelationis, quia utraque in eadem lingua intellectuali expressa sunt et exprimuntur. Sed dum in prioribus consociatio elementorum iudicii est a ratione quae evidentia movetur, in posterioribus est a Deo docente nos convenientiam praedicati cum subiecto, etiam ubi convenientia illa omnem rationis intuitum fugit, omnem eius aestimationem exsuperat. Verum enimvero, si in iudiciis per eamdem ipsam rationem nostram recte formatis absoluta semper veritas est, quanto magis in iis quae directe a Deo sunt, nisi forte velis aut facere Deum falsitatis auctorem, aut denegare ei potestatem exprimendi veritatem mysteriorum suorum in lingua quantumvis imperfecta et deficiente quae apud nos est.
Caeterum, vix opus est demonstrare quomodo stante commento illo veritatis relativae in dogmatibus ab Ecclesia propositis, actum est de fide christiana, id est theologica, cui iam subtrahitur et formale motivum, et obiectum materiale, et proprius firmitatis ac certitudinis modus.
Subtrahitur primo formale motivum, quod est auctoritatis Dei revelantis. Ubi enim locus erit auctoritati Dei in iis conceptionibus quae nequaquam absolute verae sunt, quae solummodo quoad eius fieri potest approximant realitati, quae in modis loquendi consistunt, quae fluctuant et variant et mutantur ad ventum doctrinae hominum? Habebimus ergo humanas opiniones; fidem vero quae ipsi primae veritati seu Deo testificanti innitatur, profecto non habebimus.
Subtrahitur quoque obiectum materiale. Quid enim est quod iam poterimus credere? Forte quod sit aliquod mysterium confuse analogum assertionibus quas praedicat et docet Ecclesia? Sed has praecisas doctrinas, puta quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus et inter se consubstantiales, quod Iesus Christus una persona est divinam habens et humanam naturam, quod panis et vinum convertuntur in eius corpus et sanguinem, quod sub speciebus sacramenti ipsum corpus et ipse sanguis continentur vere, realiter, et substantialiter, credere non poterimus. Nos enim sic nunc loquimur, quia melius nunc loqui non possumus. Veniet autem tempus in quo secundum meliorem evolutionem studiorum dicetur aliter, et verius. Ergo propter disciplinam stabimus formulis authentice propositis: formulis, inquam, non iis quae per formulas significantur.
Subtrahitur a fortiori proprius modus credendi qui in fide divina necessarius est, modus scilicet adhaesionis indubitatae et super omnia firmae. Nam certe, deberem dare vitam, potius quam ponere in dubium consubstantialitatem Trinitatis, dualitatem naturarum in uno Christi supposito, transubstantiationem5 in Eucharistia, etc. Sed, o sanguis inutiliter profusus, o vita non ad suum verum valorem aestimata, si solum agitur de humanis formulis quae hodie in favore sunt, et cras mutabuntur! Si interim licitum mihi est existimare quod consubstantialitas est proprium cuiusdam scholae vocabulum, cui aliud vocabulum, aliusque sensus, substitui aliquando poterit! Si possum putare quod forte Iesus Christus non est Deus nisi per aliquam transformationem animae suae, et nescio quam conscientiam acquisitam de nescio qua coniunctione cum Patre! aut quod praesentia eius eucharistica non male forsitan explicatur de perenni permanentia spiritus eius in medio eorum qui opus eius in mundo continuant et promovent!
Et qua tandem mente, quo animo aut credulitate emittemus in posterum fidei professionem dicentes: Ego firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in symbolo fidei quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet, etc.? Ac rursus: Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri, ego idem spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adiuvet, etc.?
Evidens igitur est omnimoda oppositio quam commentum veritatis relativae habet cum primis et maxime fundamentalibus principiis religionis catholicae. Sed iam age. Considerandae nunc veniunt paulo accuratius rationes ex historiae fontibus depromptae, per quas hoc idem commentum persuadere volunt.