De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis
Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.
Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.
Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior
Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia
Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
§ 1.
§ 2.
§ 3.
Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis
Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum
Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum, videlicet: an sit christiana praedicatio a Deo revelante, atque ut talis credibilis et credenda.
Methodus historica generatim consistit in duobus. Primo in hoc quod versatur circa textus, vel monumenta, vel facta externa.
Secundo in hoc quod solis utitur criteriis experimentalibus, quae naturali humanae rationis facultati usui esse possunt. Utroque autem modo, statim et vel prima fronte apparebit conveniens demonstrationi de qua agitur in fidei praeambulis. Conveniens quidem, qua parte principium sui processus sumit a factis externis. Nam, « ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, inquit Vaticanum, Sess. 3, cap. 3, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis, externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias ». Conveniens quoque, qua parte iis solis criteriis utitur, quae ex naturalis experientiae ordine assumuntur. Nondum enim supponitur cognita revelatio. Quin imo, ipsa revelationis existentia, totius inquisitionis obiectum est, et ideo, ne peccatum peccemus ineptae vitiosaeque circulationis, oportet ponere a parte quascumque regulas seu normas de revelatione ipsa descendentes, ut solius rectae rationis dictamini aestimatio et crisis factorum quae assumuntur in argumenta, committatur. Habes igitur in dicta methodo historica omnes conditiones in praesenti requisitas. Neque hoc tantum. Sed, quod magis est, habes in ea sola, processum rationabilem, ducentem ad solidam propositae demonstrationis conclusionem. Etenim, revelatio est factum; est factum liberrimum ex parte Dei; est factum supernaturale, id est, nulla prorsus naturae exigentia postulatum; est denique factum quod non potest a nobis directe in se cognosci. Ubi ergo, putas, argumentum demonstrans eiusmodi factum? Fuisse verbi gratia, vere a Deo dictum, id quod dictum est a Iesu Christo qui a caeteris hominibus in habitu externo profecto non differebat? Vere a Deo dictum, id quod ab apostolis est praedicatum, id quod ab eis acceptum de ore in os ad nos usque per Ecclesiam transmissum est? Cogita et recogita. Nisi absurdum apriorismum in principium erigere velis, factum divinum in se non noscibile demonstrari debet per alia facta divina in se noscibilia: quae nimirum valorem signorum quoad nos habere queant, utpote proposita experientiae et aestimationi nostrae, tam in sua transcendentalitate supra naturae vires, quam in sua habitudine ad revelationem christianam, si vere divina sit, sigillandam atque authenticandam. Et haec quidem facta multiplicis generis esse poterunt ac revera erunt. Factum prophetiarum eventu completarum; facta illa physica quae simpliciter et sine addito miracula dicuntur; facta item alia quam plurima, supra omnes quas historia reperit leges miro modo eminentia, cuiusmodi ea sunt quae a Vaticano, loco citato circa finem referuntur: admirabilis Ecclesiae propagatio, eximia sanctitas et inexhausta in omnibus bonis fecunditas, catholica unitas, invicta stabilitas, aliaque similia. Nam haec etiam in ordine factorum continentur; haec etiam ex historicis criteriis ut divina innotescunt, et ideo idonea sunt ei de qua nunc agitur demonstrationi: quamquam principale eius fundamentum sumi utique debeat ex miraculis et prophetiis, eo quod evidentiora illa signa sint quoad nos, et communi omnium intelligentiae magis accommodata. Talis igitur processus fuit hactenus semper adhibitus, incipiendo ab ipso Christo Domino et apostolis eius, sicut tota ab initio ad finem evangelica narratio testatur: contestante Deo, inquit Heb. II-4, signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus1.
At nunc processus ille, nescio quo vitio laborans inventus est, et nova methodus substituitur, principium demonstrationis sumens, non iam ex factis externis, sed ex solo subiectivo animae statu: pro quanto scilicet, dogmata christiana ab illo statu postulantur, eique ita iustantur, ut anima possit illa praeintueri in semetipsa, aut saltem sponte sua intrare in ea, propriaque energia ea sibi assimilare statim ac proponuntur, dummodo morali honestate sese rectificare atque purificare satagat. Nam progressus nostrae voluntatis cogit nos fateri insufficientiam nostram, ducit nos ad sentiendum indigentiam cuiusdam superadditionis, nobisque dat unde ordinem supernaturalem inspiciamus, agnoscamus, ac demum recipiamus. Porro haec sola est methodus legitima, quia omne dogma probatum ab extrinseco, indebitum ponit limitem iuribus rationis, et aufert necessariam eius autonomiam, quae vult ut veritatem acquiramus ex iis solis quae nobis immanentia sunt. De caetero non est cur de hoc ipso principio sollicitus sis. Satis enim est ut scias quod generale immanentiae principium est acquisitio definitiva philosophiae modernae. Insuper: « Quisquis recusat admittere hoc principium, iam non numeratur inter philosophos. Quisquis non pervenit ad eius intelligentiam, eo ipso demonstrat se non habere sensum philosophicum ». Et adhuc dubitas? Si cui tamen non sufficiant rhetoricae illae declamationes in quibus tota de integro consistit demonstratio, ille forsitan mirabitur imaginariam basim systematis, phantasticam constructionem, plenamque vacuo vacuitatem. Et si quidem de novella theoria iudicium ferendum esset e conspectu proprie theologico, prorsus condemnanda appareret tanquam corruptiva fundamentalis notionis entis supernaturalis, imo et destructiva omnis fidei cuius motivum sit Dei revelantis auctoritas, uti alias notatum est. His tamen interim omissis, paulisper nunc considera, quam sit vana quoad fundamentum quod praesupponit, quam inepta quoad factum quod assumit, quam risu praesertim digna quoad praetentionem quam prae se fert, eliminandi aut certe superandi soliditatem apologiae traditionalis ex miraculis aliisque externis revelationis argumentis.
Vana, inquam, quoad fundamentum quod sibi praestituit. Nihil enim scire volens de argumentis quibus Deus unus et verus, creator et Dominus noster, per ea quae facta sunt tanquam per effectus cognoscitur; claudens oculos super omnia gesta Dei in mundo, super vitam, praedicationem et opera Iesu Christi, super praeparationem et consectaria adventus eius, super alia quaecumque facta obiectiva quibus ab initio usque nunc testimonia divina credibilia facta sunt nimis: totum complexum veritatis religiosae, etiam revelatae, ipsa quoque comprehensa Dei existentia, eruere contendit ex sola inspectione insufficientiae, indigentiae, inquietudinis, et aspirationum animae humanae. Crederes revera audire philosophantes somnambulos. Quale enim, quaeso, genus argumenti, qualis iste ratiocinandi processus: indigens ego sum, ergo vere a parte rei est id quo indigeo, vel mihi videor indigere? Diceret quispiam solo dictamine sensus communis ductus: Erit in desiderio, erit in aspiratione, erit etiam, et saepissime, in phantastica illa obiectivitate cuius causa et principium ipsa anima est, tam facile creans et ad existentiam vocans desiderata sua. Illae enim sunt, quae animae illusiones vocantur: « Quantae sint autem illusiones animae, inquit Augustinus, si voluero dicere, tempus quando sufficit? Cuius enim anima, ista non patitur? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra completa est illusionibus ». Verumtamen ab imaginata illa obiectivitate ad obiectivitatem obiectivam tanta distantia est, quanta inter realitatem et somnium. Denique, desiderium, aspiratio, et si quid aliud eiusmodi, per se nihil aliud ostendit quam indigentiam; indigentia nihil aliud quam vacuitatem; vacuitas autem, quod sciam, nusquam demonstrare poterit, realiter existere id per quod impleatur. Haec sane manifesta et videntur et sunt, quidquid dicat sensus ille philosophicus quo nos per summum infortunium destituimur. Quod si forte his opponas, eos omnes qui ante nos de anima et beatitudine et fine hominis diserte sapienterque scripserunt, multas solidissimasque deduxisse conclusiones ex desiderio naturae, quod non potest esse illusorium, aut inane remanere: animadverte, quaeso, diligenter, quod conditiones argumenti eorum longe longeque sunt a fundamento methodi immanentiae. Considerant enim illi naturam ut est opus Dei sapientissimi creatoris et provisoris; Dei, inquam, rerum omnium principii et finis, quem omnino cognoscunt aliunde quam ex aspirationibus suis: ex facto scilicet existentiae mundanorum effectuum qui in se non habent rationem sufficientem sui esse, sui ordinis, suaeque evolutionis. Tunc ergo desiderium naturae non accipitur tanquam nudum et simplex desiderium, sed tanquam desiderium in natura radicatum ab auctore Deo, cuius sapientiae manifeste repugnat ut creaturae suae proportionem et exigentiam et tendentiam indiderit, quae non possit adimpleri. Tunc aspiratio naturalis formaliter sumitur ut inclinatio rei in finem suum naturalem, qui est ex directione instituentis naturam2. Tunc quoque, ex appetitu animae efficax formari potest argumentum, quanquam non ex quolibet appetitu, sed ex solo appetitu, ut aiunt, innato, vel etiam elicito non excedente terminos innati3. Verum enim vero, ex quo me concludis in aspirationibus, qua immanentes (ut dicis) aspirationes sunt; ex quo e profundo aspirationum totum religiosae veritatis aedificium vis emergere; ex quo contendis exsistere Deum, exsistere revelationem, exsistere ordinem superiorem, quatenus, nec plus nec minus, haec omnia respondent praedictis cordis aspirationibus: rideo intus apud memetipsum, et vanum, illusorium, phantasticum, inane, somnio simile dico fundamentum.
Sed haec, si placet, omittamus. Fundamentum paulisper admittamus, demusque maiorem totius processus praemissam: necessariam esse connexionem inter aspirationes animae praecisive ut tales, et concretam existentiam rerum quae per eas postulantur. Iam veniamus ad factum quod nova methodus apologetica loco minoris ponit, nimirum: aspirationes cordis revera requirere, exigere, postulare revelationem. Nam ibi forsitan, iterum somnium, iterumque lusus imaginationis. Certe, factum huiusmodi longe est ab omni experientia positiva. Illud negant primo omnes rationalistae. Negant secundo omnes ad unum catholici theologi. Negat tertio Concilium Vaticanum, expresse statuens ac definiens revelationem eatenus tantum fuisse absolute necessariam, quatenus placuit Deo ex infinita bonitate sua indebitum beneficium homini conferre, ordinando eum ad participanda bona divina quae humanae mentis intelligentiam omnino superant, siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Sed, quod magis est, qui primi omnium negare deberent, ipsi sunt immanentistae, cum nulla eis sit legitima veritatis acquisitio, praeter eam quae est ex proprio animae fundo. Nihil quippe cogitatur magis extraneum fundo animae humanae quam revelatio, et statim quaeritur quale tandem chimaerae genus anima sit, si nullam recipere potest veritatem nisi autochtonam, et simul nullo alio magis indiget quam instructione et doctrina ab exteriori, id est a Deo revelatore, praeter et supra omnes naturae leges sibi adveniente.
Quid nunc, si ad concretam applicationem descendamus! Nam revelatio quam postulari dicunt per aspirationes cordis, non est revelatio in genere, sed haec in individuo signata revelatio, quae fides catholica appellatur. « Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, sed Patris et Filius et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas... Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, et tamen non tres dii, sed unus est Deus... Pater a nullo factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo, non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens... Est quoque fides recta, ut credamus et confiteamur quia D. N. I. C. Dei Filius, Deus et homo est... Qui licet Deus et homo, non duo tamen, sed unus est Christus; unus, non confusione substantiae, sed unitate personae... Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris... Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit ». Nunc ergo, inquire et considera. Vide tu, quid commune esse possit inter catholicam hanc fidem et aspirationes, exigentias, ac postulata quae latent in profundo animae humanae. Si vides, bene est; ego quidem videre non valeo. At dices, non ex hac parte sumendam esse fidem christianam, cum iudicium ferendum est de correspondentia eius cum aspirationibus cordis: non ex parte theoretica, sed magis morali, quae sensum practicum afficit. Sit igitur ut volueris. Sed hoc etiam modo, dico tam efficax tamque rigorosum fore argumentum quo Turca quispiam credibilitatem demonstraret revelationis allatae per suum prophetam Mahumetem. Nam et Mahumes attulit revelationem mundo, et habuit colloquium cum Gabriele archangelo, secundum quod reperitur scriptum in Alcorano, sicut scriptum invenimus in Evangelio, I. C. descendisse de coelo ut perferret ad nos verba eius qui misit illum. Porro, si penes exigentias et tendentias cordis iudicium sit, quot sunt quibus, dum consulunt aspirationes suas, verior videbitur revelatio Mahumetis quam revelatio Christi! Nec valet si respondeas, aspirationes quibus respondet paradisus Mahumetis, non esse bonas, adeoque non demonstrare veritatem suorum postulatorum. Nam caeteris nunc praetermissis, quis te docuit hanc distinctionem inter aspirationes bonas et non bonas? Et ego quidem, quamdiu hominem realem non exuo, quamdiu naturam meam apprehendo prout constitutam sub ordine primae causae, primi principii, et ultimi finis rerum omnium, tamdiu per respectum ad supremum hunc voluntatis meae finem iudicare possum et iudico de bonitate vel pravitate aspirationum mearum. Sed rursus, semel ac me claudis in aspirationibus meis tanquam in primo principio ex quo omnis veritas educenda est et comparanda, iam nescio quid sint bonae vel non bonae aspirationes. Nihil aliud novi quam aspirationes veras et reales. Invenio autem in me aspirationes quae postulant paradisum Mahumetis, alias quae postulant paradisum Christi, et concludo tam veram esse revelationem Alcorani, quam vera est revelatio Evangelii, tam receptibilem unam quam receptibilis est et altera. Vides inane systema, insubsistens, ducens ad contradictoria?
Est et aliquid peius, dum in tantum de sua soliditate confidit, ut persuasum habeat evanescere iam in splendore sui luminis apologiam traditionalem cum miraculis et aliis externis revelationis argumentis, de quibus affirmare non dubitat, quod mentalitati modernae amplius non accommodantur, et pro coaevis hominibus vim demonstrativam amiserunt. In hoc enim cumulus apponitur phantasticis iudiciis quibus totum de integro systema constat. Crederes eos immanentiae adeo studiosos, ut de iis quae foris aguntur nihil penitus sciant, nihilque unquam audiverint de novis ac splendidis signis quibus placuit Deo hac ipsa nostra aetate in lumine solis et summae publicitatis teatro, credibilitatem fidei catholicae confirmare. Ad horum ergo factorum historiam, in qua ridiculae assertionis plena confutatio est, remittemus eos4. Equidem verissimum est quod modernus incredulitatis spiritus resistit miraculis, et impossibilia tentat ne admittat realitatem miraculorum, et voluntarie claudit oculos ne irrecusabili miraculorum testimonio confundatur5. Sed, praeterquam quod, proh dii immortales! non ibi est aliqua moderna novitas, nisi forte aeram modernam a tempore scribarum et pharisaeorum incipere velis, conclusio esset e diametro opposita ei quam eruere volunt. Inimici enim revelationis conantur contra solidas eius demonstrationes; at contra levem et nebulosam immanentiae apologiam quis arma converteret et vires? De ea rident et ridebunt semper, et diabolus cum eis.
Sic igitur apparet quam absurde a fundamentali quam vocant theologia, methodus historica expellatur. Sed iam venit quaestio, utrum immerito a vestibulo pulsa, iure admittatur in intimo scientiae sacrae sanctuario. Pro cuius solutione sequens sit propositio.