De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notionem vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

I. — Satis apparet ex dictis in praecedenti paragrapho, quomodo notiones quae sunt revera communes doctrinae fidei et scholis philosophicis, nequaquam evincant id quod neocriticis placet: nimirum dogmata nostra non esse e coelo, ac per hoc etiam, non esse alius conditionis, ad absolutam veritatem quod spectat, ac qualisbet doctrinas humanae originis et auctoritatis. Satis apparet quomodo dogma supernaturale iisdem ac scientia naturalis utitur elementis ad formandum suos proprios conceptus, suaque propria iudicia. Veritas est nova in nova compositione idearum, etsi ideae componentes sint antiquae; nova etiam est idea complexiva multarum notarum, etsi notae ipsae sint vulgares. Nihil quippe nobis foret amplius intelligibile in materia religionis, si in ea usui esse non possent conceptus magis fundamentales entis, substantiae, corporis, animae, vitae, spiritus, causae et effectus, medii et finis, potentiae et actus, et huiusmodi. Quid, quaeso, inserviret nominare Deum, si de eo non formaremus conceptum, utique abstractivum et analogicum, non intuitivum et proprium, talem nihilominus qui soli Deo conveniat, repraesentando eum per notas desumptas ex vulgarissimis obiectis, tanquam ens primum, perfectum sine limite, causam essendi omnibus quae sunt praeter ipsum? Quid nobis revelatum esset de Trinitate, nisi iam habuissemus notionem personae tanquam individui subsistentis in natura intellectuali? Quid de incarnatione, si non intellexissemus sensum verborum: persona divina, natura humana, assumptio unius ab alio, etc.? Revelata est ergo compositio conceptuum, non dati sunt, aut dari debuerunt de novo conceptus primi.

Errant itaque, et toto coelo errant in quaestione iuris, deducendo ex praedicto facto communitatis conceptuum, consequentias quas factum non patitur. Sed errant insuper in ipsa quaestione facti, dum ultra veros limites factum extendunt, dum adscribunt philosophiae certas notiones quae in re ipsa sunt revelationi exclusive propriae, ponentes v. g. tanquam notos antiquis paganis, et currentes in scholis profanis, conceptus consubstantialis et transubstantiationis.

Sane ratio substantiae non erat ignota veteribus, sicut nec ratio identitatis. Locuti sunt veteres de identitate substantiali, eaque tum numerica tum specifica. Numerica quidem, et tunc observabant quod individuum sibi ipsi identicum non habet ad seipsum relationem realem, sed tantum rationis, in qua sola constitui possunt termini comparationis. Specifica vero, et tunc considerabant ut convenientia in eadem ratione substantiali, omnia individua quorum essentia eidem definitioni respondet, et distinctio ex divisione materiae provenit. Verum enimvero, conceptus complexivus quem vox consubstantialis exprimit, nusquam occurrerat menti humanae, aut certe nunquam fuerat clare formatus, priusquam fides Trinitatis conduxisset homines ad tractandum de personis inter se distinctis per relationes originis, et non per aliquam realitatem absolutam. Forte potuissent Platonici cogitare aliquid simile quoad formas illas universales quae secundum ipsos uniformiter sigillabant omnia eiusdem speciei individua, sed absurdus eorum conceptus nunquam potuit fieri praecisus, et mansit confusus absque ulla formula determinata. Forte etiam potuissent Averroistae dicere homines consubstantiales in eo intellectu quem ponebant unicum et communem, ita ut per continuationem variorum phantasmatum cum illo, intelligentes essent singuli individui. Sed iterum, absurda positio remanet semper sicut umbra vaga, absque delineatis terminis, praecisaque expressione; praeterquam quod ex praefata unitate intellectus, consequens quidem fuisset communitas intellectualium operationum in distinctis subiectis, non numerica in eis substantiae identitas. Unde vera consubstantialis ratio non fuit ullo modo in scholis philosophorum excogitata, neque apud eas correspondens nomen homousion reperitur. Sed vox illa quae iam inceperat adhiberi pro divinis personis a nonnullis tertii saeculi Patribus, fuit definitive consecrata in Concilio Nicaeno ad praecavendas omnes Arianorum fraudes. Nam cum Filius dicebatur una res cum Patre, inferebant isti quod tunc non esset ab eo distinctus. Si dicebatur a Patre alter, concludebant: ergo non cum eo re et essentia unum. Si non principiatus, ergo non filius. Si principiatus, ergo non Deus. Si secundus, ergo non aequalis. Si aequalis, ergo non procedens. Si non productus, quomodo genitus? Si productus, quomodo non creatura? In summa, undique quaerebant artificia, et sola illa vox adeo expressiva identitatis absolutae in reali aliqua distinctione, (nam consubstantialis dici non potest qui non est vere alter, et non habet simul eamdem numero substantiam), fuit vox victrix, cui non potuerunt aliud opponere quam rabiosam negationem.

Similiter nulli unquam venerat in mentem, quod realis conversio fieri possit unius substantiae secundum se totam, in aliam substantiam singulariter designatam et praeexistentem, cui etiam vi conversionis nihil additur, sicut fides docet in mysterio Eucharistiae. Longe enim aliud sunt naturales omnes transformationes de quibus tractat philosophia, ubi semper aliquid remanet de termino a quo conversionis, et semper terminus ad quem de novo resultat, aut certe in seipso augetur, non autem de integro conversioni praesupponitur. Et tamen, hic quoque notae elementares et primae sumuntur ex vulgari experientia, utputa notio substantiae; notio substantiae totius, seu substantiae secundum omnia sua elementa constitutiva; notio denique conversionis, quae quoad generalissimam rationem positivae mutationis qua una res desinit in aliam, adhuc retinetur. Ex quo fit ut possimus nos apprehendere sensum horum verborum: tota substantia panis convertitur in corpus, et tota substantia vini convertitur in sanguinem I. C., manentibus duntaxat speciebus. At nullus mortalium coniunxerat simul eiusmodi notiones, et non solum non coniunxerat in thesi, sed ne quidem in hypothesi, cogitando vel solam possibilitatem tam singularis tamque mirabilis conversionis. Quisquis igitur somniavit currentem in scholis transubstantiationis conceptum, iste non satis didicit in catechismo quid importet transubstantiatio, et quam longe longeque distet ab omni transformatione, etiam substantiali.

Quid nunc dicendum de idea verbi, quam·critici vestigiis inhaerentes Ioannis Clerici et Moshemii, derivatam vellent in doctrina revelata a schola neoplatonica Alexandrina? Quid, putas, nisi fere idem ac quod dictum est in duobus praecedentibus, exemplis? Certe, vox Λόγος; seu Verbum, cum propria sua significatione, de ordine humanae cognitionis est. Nam iterum iterumque quaero: Si hanc notionem nullo modo habuissemus, si non fuisset in nostro vocabulario vox notioni correspondens, quomodo potuisset nobis loqui evangelista de Verbo quod erat in principio apud Patrem? Necesse ei fuisset adinvenire vocem novam, dando eius definitionem, et ad hoc ipsum debuisset uti nominibus apud nos usitatis. At non ita res accidit, quia idea verbi iam erat praeformata, et ad gloriam scholae Platonicae pertinet, quod in tam nobili speculatione versata sit. Aristoteles quidem quaestionem attigerat; imo cum maiori, ut assolet, praecisione declaraverat σῦλλήψιν seu mentalem conceptum qui est res intellecta in esse intellectu, et idem ac verbum intellectus. Sed non consideraverat verbum tanquam exemplar operis quod artifex ponit extra se, nec praesertim aliquid dixerat de verbo quod esset in summo intellectu exemplaris causa universi. E contra Platonici ad talem considerationem ducti fuerant per absurdam eorum doctrinam circa universalia, seu ideas subsistentes quae in qualibet corporalium specie, omnibus individuis forent ratio et principium essendi. Inde enim devenerant ad ponendum aliquam ideam primam, a summo ac supremo Deo emanatam, cui totius universitatis rerum ordo et structura responderet. Et in hac quidem conceptione aliquid veri erat. Verumtamen, quot falsa admiscebant! quam e diametro opposita omnibus christianae doctrinae principiis! De qua re plenam tibi demonstrationem exhibebit Petavius l. 1 de Trin. c. 1, et D. Maranus in praefatione ad opera S. Iustini, Part. 2, c. 1.

Verum est quod Augustinus et alii scriptores ecclesiastici attribuerebant Platonicis ideas quasi christianas de Verbo. Sed notetur primo, quod sancti illi Patres complacentes sibi in eo quod spirituale et divinum habebat schola Platonis comparative ad caeteras, interpretes fuerunt urbaniores et faciliores quam alias tulisset simplex rei veritas; in quo etiam imitatores postea habuerunt scholasticos quantum ad Aristotelem. Notetur secundo, quod veritas revelata illuminat ex parte eos etiam qui illam reiciunt, et quod christianismus statim compulit philosophos Alexandrinos secundi et tertii seculi ad exponendum proprias sententias cum melioribus quibusdam veritatis apparentiis. Notetur praesertim tertio, quod scholae neoplatonicae dux et praeceptor fuerat Philo, qui utpote Iudaeus, Scripturas veteris testamenti, optime callebat, imo et varia in eas edidit commentaria. In Scripturis autem veteris testamenti, puta Prov. viii-22 (ut alia multa loca nunc praetermittam), sermo est de sapientia ab aeterno genita, quam possidebat Deus initium viarum suarum antequam quidquam faceret a principio; quae iam concepta erat, iamque parturiebatur, cum nondum essent abyssi, necdum fontes aquarum erupissent; quae aderat generanti quando praeparabat coelos, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae; quae cum eo erat cuncta componens et delectabatur per singulos dies ludens in orbe terrarum; cui denique sapientiae genitae promptum omnino erat applicare Platonicam doctrinam de Λόγῳ, seu Verbo, seu ratione ideali per quam omnia condita, formata et disposita sunt. Et hoc est quod fecit Philo, qui ubicumque de sempiterno Dei Verbo loquitur, evidenter pendet a doctrina antiquae Scripturae, tum in Genesi, tum in praecitato loco Proverbiorum et aliis parallelis: « Quisquis, inquit, eo se liberum pudore volet qui dubitationem vulgo consequitur, is libere palamque pronuntiet, nihil eorum quae in materiam immersa sint, ad sustinendam orbis molem satis habere virium. At sempiternum illud aeterni Dei Verbum, longe potentissimum ac firmissimum esse columen universi. Hoc enim illud est, cuius arbitrio, dum a mediis ad extrema, simulque a summis ad media pertinet, constitutus ac perpetuus naturae cursus peragitur. Partes enim omnes inter sese consociat atque constringit, quod illud Pater a quo genitum est, firmissimum quoddam totius universi vinculum esse voluerit. Mirum ergo nihil est, si neque terrarum moles, aquarum tanta vi sinus earum interiores permeante, nunquam dissolvetur, nec ab aere exstinguetur ignis, nec aer contra igne conflagrabit, cum divinum illud Verbum, quod sese muta inter elementa quasi vocale quoddam medium constituit: ut tanquam in musica suis instructa digestaque notis, aptus et suavis totius universi concentus exsisteret, contrariorum minas amica quadam coniunctione leniendas moderandasque susceperit ». Haec Philo in uno e clarioribus locis ab Eusebio collectis. Sed etsi lumine antiquae revelationis esset adiutus, adhuc tamen, dum ideis Platonicis doctrinam Scripturae adaptare nititur, non dubitat ponere Verbum tamquam Deum secundum sub primo ac supremo Deo. « Cur, inquit, perinde ac si de alio Deo loqueretur, ad imaginem Dei factum ab sese hominem esse ait, non autem ad suam? Id vero praeclare omnino atque sapienter divino celebratur oraculo, (Genes. v·1). Prorsus enim mortale nihil erat, quod summi illius ac rerum universarum Parentis imagine consignari posset. Erat tamen quod secundi Dei, hoc est eiusdem Verbi, posset ». Et haec ipsa pagana conceptio, multis aliis absurdis respersa invenitur apud posteriores eiusdem scholae auctores, Plotinum, Porphyrium, Iamblicum, et Proclum: ita ut liquido tandem appareat, mysteriosam illam notionem Verbi quam proponit fides, et tradit evangelium Ioannis, (dico autem Verbi quod unus Deus est cum eo a quo secundum operationem intellectivam procedit, et sola relatione originis ab eo distinguitur), longe longeque distare ab omni eo quod philosophi potuerunt cogitare, ne iis quidem exceptis qui in hoc puncto, altius quam caeteri sentire visi sunt.

Per haec tamen non abnuimus quin recta philosophia debeat omnino agnoscere verbum interius in mente nostra procedens. Sed simplicitas Dei et summa eius cum suo intelligere identitas videbatur excludere omnem huiusmodi intra ipsum Deum processionem. Imo, quamdiu non cogitabatur alia distinctio quam absoluti ab absoluto, exclusio erat evidenter legitima et vera, ac per hoc, Platonici ponentes Verbum divinum realiter distinctum a suo principio, ponebant magnum absurdum, eo ipso multitudinem deorum adstruendo. Nihilominus disposuit divina Providentia ut iidem illi philosophi praepararent, usitatamque facerent ipsam vocem cum qua intelligibiliter quoad nos exprimeretur in quarto evangelio sublimis veritas, quae implicite iam contenta in libris sapientialibus V. T., necnon et in tribus synopticis, aperte demum per Ioannem a Deo nobis est revelata. De caetero, eruditio quae Verbum S. Ioannis et theologiae catholicae, derivatum dicit a λόγῳ neoplatonicorum, non aliud esse potest quam fucata et levis levissimae scientiae eruditio.

Sed iam dicet aliquis: Nonne doctrina fidei catholicae cum doctrinis philosophorum comparata, non solum notiones, aut simpliciter, aut certe quoad prima rudimenta communes, verum etiam identica quandoque de integro dogmata habere invenitur? Et responsionem statim dabit Concilium Vaticanum dicens: « Sancta mater Ecclesia tenet et docet, Deum rerum omnium principium et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse... Attamen placuisse eius sapientiae et bonitati, alia, eaque supernaturali via seipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare... Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine, et nullo admixto errore cognosci possint. Non hac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, ad participanda scilicet bona divina quae humanae mentis intelligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum ». Et re quidem vera, semper fuit rata certaque Patrum ac theologorum omnium sententia, quod in doctrina fidei duplex continetur ordo veritatum, quarum aliae sunt suprarationales, et eatenus tantum cognitae, quatenus revelatae, aliae vero ratione etiam humana cognoscibiles, et tamen a Deo revelante de facto nobis traditae, iis de causis quas subindicat Vaticanum ubi supra, et late declarat S. Thomas in primis capitulis Summae contra Gentes. Semper etiam persuasum habuimus, quod fuerunt omni tempore aliqui, tantum recti iudicii et boni sensus a natura consecuti, quantum satis est ad cognoscendum certa quaedam principia: puta quod nova entitas exigit causam proportionatam; quod subiectum in potentia non reducitur in actum nisi virtute actus perfecti; quod natura corporea constare debet duplici principio, materiali et formali; quod vita provenit a principio magis perfecto quam sint vires mechanicae; quod anima unitur substantialiter corpori vivo; quod operatio intellectiva ostendit spiritum independentem in esse a materia; quod existentia et ordo mundi demonstrat existentem Deum, etc. Hae et aliae veritates visae sunt manifestae alicui scholae non illuminatae lumine revelationis. Unde Iustinus dicebat quod Verbum in anteactis saeculis concesserat multis sapientibus gentilibus radium suae lucis . Et Clemens Alexandrinus videbat in philosophia graeca quamdam veluti praeparationem ad plenam veritatem christianismi. Et Augustinus, ut dictum est supra, cum plausu recepit quidquid vere sublime erat in doctrinis platonicis. Et quando deinde, ducibus Boetio et Damasceno, incepit ordinari cum maiori rigore disciplina theologica, sponte sua in usum venit logica adeo praecisa, et methodus adeo humanae cognitioni conformis, quam docuerat Aristoteles. Quod totum ideo est, quia infirma nostra ratio adhuc capax est aliquid certo cognoscendi; et mirum sane si oporteat id nunc adserere ac vindicare in tanta inflatura scientiae superbae. Nos igitur, cum antiquo sensu communi sic ratiocinabamur: Aliquae naturales cognitiones, fructus verae experientiae et sanae logicae, inveniuntur etiam in infallibili doctrina catholica; ergo istae naturales cognitiones erant verae, et recta philosophia illas acquisiverat, quatenus et ipsa naturalis ratio a Deo est. Nostris vero diebus processus est e diametro mutatus, et dicunt: Doctrina christiana nonnulla habet dogmata quae inveniuntur etiam in antiquis philosophorum scholis; ergo ista doctrina ab eis derivat, et cum aliunde doctrinae philosophicae semper sint incertae, relativae, et mutabiles, eiusdem quoque incertitudinis, mutabilitatis, et relativitatis particeps sit necesse est. Sed ubi, quaeso, processus rectus? ubi sophistica ratiocinatio?

II. — De calumnia vero adaptationis theologiae ad philosophiam aristotelicam, dictum est iam alibi. Certe, ex hoc ipso quod veritates fidei expressae sunt, iuxta superius praemissa, in idiomate naturalium nostrorum conceptuum, quidquid iuvat ad accuratam eorum analysim, iuvabit quoque ad intelligentiam et expositionem revelatae veritatis, eodem fere pacto quo ad intelligentiam et explicationem auctoris cuiuspiam iuvat vocabularium seu lexicon, in quo rationes nominum dilucide, enucleate, et exacte proponuntur. Nunc ergo, si ad philosophiam pertinet classificare, definire, et in prima elementa resolvere communes nostras ac vulgares notiones, usus eius in theologia proportionaliter se habebit sicut usus lexici in re exegetica. Et sicut exegeta non accommodat expositionem suam lexico, ex hoc quod in lexico quaerit unde sensum sui auctoris magis penetret magisque declarat: ita nec doctores scholastici accommodaverunt doctrinam sacram ad philosophiam, ex hoc quod philosophia usi sunt ut exponerent distincte, ordinate, et cum metodo scientifica, dogmata nobis a Deo revelata.

Notandum autem diligenter, quod nunquam philosophia aliqua adhibita est in subsidium theologiae traditionalis, hoc praecise nomine: quia in mundo praevalebat, vel auctoritate alicuius particularis scholae commendabatur; sed hoc solo, hoc unico titulo: quia et pro quanto rectae rationi, et regulae revelationis consentanea inventa fuit. Unde S. Thomas, 2-2, Q. 167, a. 1 ad 3um: « Studium philosophiae secundum se est laudabile propter veritatem quam philosophi perceperunt, Deo illis revelante, ut dicitur Rom. 1-19. Sed quia quidam philosophia abutuntur ad fidei impugnationem, ideo Apostolus dicit Coloss. II-8: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, et non secundum Christum». Non ergo omnes philosophiae in eodem censu veniunt; sed aliae se habent sicut idola Aegypti, quae populus Israel debuit detestari et fugere; aliae vero sicut ornamenta et vasa de auro et argento, quae idem ille populus de Aegypto exiens, sibi potius tanquam ad usum meliorem, Deo praecipiente, vindicavit, sicut eleganter tradit Augustinus l. 2 de doctr. christ. c. 40.

Omnibus ergo modis apparet inania esse argumenta allata pro absurdo illo commento veritatis relativae in traditionali Ecclesiae doctrina. De quo quidem hactenus satis.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work