De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam (adaequatio intellectus et rei), nulla alia admissibilis est notio veritatis.

« Sicut bonum nominat id in quod tendit appetitus, ita verum nominat id in quod tendit intellectus. Hoc autem distat inter appetitum et intellectum sive quamcumque cognitionem, quia cognitio est secundum quod cognitum est in cognoscente, appetitus autem est secundum quod appetens inclinatur in ipsam rem appetitam, et sic terminus appetitus quod est bonum, est in re appetibili, sed terminus cognitionis quod est verum, est in ipso intellectu... Cum autem omnis res sit vera secundum quod habet propriam formam naturae suae, necesse est quod intellectus in quantum est cognoscens, sit verus in quantum habet similitudinem rei cognitae, quae est forma eius in quantum est cognoscens. Et propter hoc, per conformitatem intellectus et rei veritas definitur ». Et re quidem vera, si notitia est ex propria ratione sua, repraesentatio obiecti existens in intellectu, statim sequitur quod veritas, utpote propria notitiae perfectio, non in aliquo alio consistere potest quam in conformitate eius cum obiecto ipso. Conformitatem autem dico, quae non est quaerenda in entitate actus cognoscitivi per comparationem ad entitatem rei extra intellectum, sed praecise in hoc quod obiectum reipsa in se constituitur sicut intellectus apprehendit et dicit obiectum esse constitutum.

Sed ut intellectus aliquid dicat de reali constitutione obiecti, necesse est ut sese ad illud referat cum actu suo, et hoc non facit in simplici apprehensione, sed solum in iudicio quod per propositionem exprimitur. Omne enim iudicium comprehendit notiones duas, quarum una sumitur ut subiectum quod supponit pro re a l quam mens se refert, altera ut forma quae subiecto attribuitur et de eo praedicatur. Et subiectum quidem supponens pro re extra intellectum, semper enuntiat aliquid designatum ac distinctum, quamquam adhuc imperfecte apprehensum, velut quidam quasi potentiale quod determinandum est per praedicatum. Neque haec inter se pugnant. Nam certe mathematicus incipit dicere de triangulo antequam sciat eius proprietates, et physicus de magnetismo tamquam de causa certorum effectuum, quin adhuc cognoscat intimam eius constitutionem; nominas unam plantam priusquam eius speciem determinaveris; nominas angelum, etsi habeas de eo notionem valde vagam et imperfectam; nominas Deum tametsi scias te infinite a conceptione eius essentiae abesse, nam satis est ut dicas primum ens, causam a qua pendet rerum universitas, aut si quid aliud eiusmodi, ut eum distinguas ab omni eo quod non est ipse. Sicut ergo singulare corporeum praesentatur mihi distinctissime, licet multa de eo ignorem, et occulta mihi sit ipsamet numerica eius constitutio seu individuationis ratio: ita obversatur mihi subiectum iudicii velut aliquid singulariter designatum, et tamen potentiale, quod debet determinari per praedicatum. Nunc ergo, si forma per praedicatum significata conveniat rei designatae per subiectum, sicut iudicium convenire affirmat, aut si non conveniat, sicut iudicium convenire negat, habetur veritas; sin autem minus, falsitas; utraque autem, non relative, sed absolute, simpliciter, sine addito dicta. Convenientia enim a parte rei vel est, vel non est, et haec est obiectiva convenientia cui debet adaequari convenientia ab intellectu affirmata, ut hoc demum sit veritas, et nihil aliud: adaequatio intellectus et rei.

Sed nota bene adaequationis terminos. Termini adaequationis non sunt intellectus et res, quasi nempe hinc poneretur obiectum in tota realitate sua, inde vero intellectus totam huius realitatis intelligibilitatem exhauriens, ac per hoc, quasi nihil esse deberet in obiecto quod non esset pariter in intellectu. Sic namque adaequationem intellectus et rei interpretari voluerunt novi magistri, ut ad absurdum deducerent definitionem veritatis in antiqua philosophia receptam, et sane nimis facili negotio. Nam quis, quaeso, somniare potuit unquam, idem esse notitiam veram ac cognitionem comprehensivam, per quam res cognoscitur tantum quantum est cognoscibilis? Non ergo hoc modo adaequationis terminos accipies, sed ita ut ex una parte sit id quod de re intellectus affirmat, et ex altera id quod in re correspondet affirmationi conforme. Proinde, cum iudico Deum esse sapientem, non dico adaequationem esse inter meam notitiam et Deum vel sapientiam Dei, absit; sed solum inter id quod est, sapientiam esse in Deo seu convenire Deo, et id quod de hac convenientia affirmatum elucet in iudicio meo.

Rursus, termini adaequationis non sunt modus intellectus in intelligendo ac iudicando, et modus rei in seipsa, quia iterum, aliud est modus intelligendi, et aliud omnino id quod per hunc intelligendi modum de obiecto affirmatur. Unde S. Thomas in prima Parte, q. 13, a. 12, quaerens utrum propositiones verae possint formari de Deo, sibique obiiciens quod omnis intellectus intelligens rem aliter quam sit, est falsus, et quod aliunde modus Dei est plane diversus a modo cognitionis nostrae, sic respondet: « Ad tertium dicendum quod haec propositio: intellectus intelligens rem aliter quam sit, est falsus, est duplex, ex eo quod hoc adverbium aliter potest determinare hoc verbum intelligens, ex parte intellecti vel ex parte intelligentis. Si ex parte intellecti, sic propositio vera est, et est sensus: Quicumque intellectus intelligit rem esse aliter quam sit, falsus est. Sed hoc non habet locum in proposito, quia intellectus noster formans propositionem de Deo non dicit eum esse compositum, sed simplicem. Si vero ex parte intelligentis, sic propositio falsa est. Alius est enim modus intellectus in intelligendo quam rei in essendo. Manifestum est enim quod intellectus noster res materiales infra se existentes intelligit immaterialiter, non quod intelligat eas esse immateriales, sed habet modum immaterialem in intelligendo. Et similiter cum intelligit simplicia quae sunt supra se, intelligit ea secundum modum suum, scilicet composite, (id est, componendo praedicatum cum subiecto), non tamen ita quod intelligat ea esse composita. Et sic intellectus noster non est falsus formans compositionem de Deo ». Et simili quoque ratione, dum idem intellectus noster perfectiones simplices de Deo affirmat, non affirmat eas de ipso secundum modum determinatum et participatum quem apud nos habent. Nam in nominibus quae Deo attribuimus, est duo considerare, scilicet perfectiones ipsas significatas, ut bonitatem, vitam, sapientiam, etc., et modum significandi. Quantum igitur ad perfectionem quam significant huiusmodi nomina, proprie competunt Deo, imo magis proprie quam creaturis, et sic de eo a nobis praedicantur, non autem quantum ad modum imperfectum quo invenitur apud nos participata perfectio. Et ideo, etiamsi proprius divinae perfectionis modus a nobis positive non cognoscatur, nec etiam possit positive cognosci antequam intuitiva visione donemur, semper tamen in iis quae recte de Deo mens nostra iudicat, adaequatio est intellectus et rei, quia semper est revera in Deo id quod intellectus affirmat Deo competere, et sicut affirmat competere ei.

Vide igitur quam sophistica sint ea quae afferunt ad suam notionem veritatis relativae adstruendam. Dicunt enim: Quomodo esset absolute verum illud iudicium in quo subiectum confuse apprehenditur, et praedicatum habet modum omnino diversum ab eo quem res habet in seipsa? Quomodo non falsitate admixta, ac per hoc, ad summum relative vera, notitia tam longe distans a realitate undequaque supra nos elevata? Denique, si nec Deus, nec eius attributa, nec propria eorum ratio sunt nobis nota, eritne tandem plus quam qualiscumque loquendi modus in iis omnibus quae de Deo et rebus divinis vel ratiocinamur vel disserimus? Sic ipsi, sed absurde, quia haec omnia ostendunt quod nostra cognitio potest recipere maiorem perfectionem, sive ope meliorum specierum quam illae sint quas nunc habemus, sive per directam intuitionem eius quod nunc non manifestatur nisi in suis effectibus, sive per novum lumen quo virtus intellectiva roboretur; at non probant reformanda unquam fore recta iudicia intellectus nostri de rebus etiam altissimis. Nihil refert quod subiectum iudicii non sit per se manifestum; satis enim est si sit ita designatum, ut sciamus de quo loquimur. Nihil iterum refert quod praedicatum sit inferius formae significatae; sufficit enim ut conceptus sit positus sub tali abstractione, sub qua possit se extendere etiam ad realitatem quae aliunde excedit notitiam nostram, sicut videre est, respectu substantiarum separatarum, in rationibus formalibus quae non includunt in suo significato limitationem propriam rebus corporeis; respectu autem Dei, limitationem creaturae. Et si quidem conceptus vitae, cognitionis, amoris, etc., includerent modum illum vivendi, intelligendi, amandi, qui est in nobis, certo certius nonnisi falso attribuerentur Deo, sicut falso diceremus Deum esse corpus, vel animal, etc. Nunc autem, cum rationes istae abstrahant a nostris determinationibus, et de se dicant puram actualitatem non mixtam aliquo restrictivo, sic possunt et debent attribui enti infinito. Tandem non refert quod modus essendi Dei sit in immensum elongatus ab eo qui apud nos cognoscitur; non enim iudicamus, ut dictum est supra, quod sit in Deo ille perfectionis modus qui nobis est notus, aut concretio seu compositio quae invenitur in enuntiationibus nostris. Oportet igitur dicere quod Deus sit sapiens, immensus, omnipotens, omniscius, etc., et iudicium sic prolatum eamdem semper immobilem veritatem habebit in quocumque culturae statu, et pro quolibet intellectu, quidquid sit de altiori modo quo supernae mentes obiectum attingunt, plenius penetrando intelligibilitatem eius, et magis appropinquando ad perfectam eius cognitionem.

Et sane, omnis doctrina quae cogitur mutare assertiones suas vel sensum earum, ita ut non amplius agnoscatur exactum quod fuerat prius admissum, debet evidenter confiteri se simpliciter errasse, et non tantum ignorasse quod nunc scit, aut fuisse solum in quodam inferiori veritatis relativae gradu. Si physica aliquando admisit quod lux propagatur per emissionem sphaerularum, et postea agnovit quod consistit in vibrationibus seu periodicis alterationibus alicuius fluidi, sine dubio prius erravit. Si unquam demonstraretur quod anima humana est coniuncta corpori solummodo per modum causae efficientis seu motricis, et non per intimam communicationem suae realitatis substantialis, quisquis olim putavit quod anima est vera forma corporis, iste in errore fuit. Si moderni merito affirmarent quod personalitas constituitur per conscientiam, et non per formalem rationem subsistentis distincti, quae quidem ratio natura sua antecedit omnem operationem, adeoque et omnem conscientiam sui, quisquis posuit in Christo naturas duas et personam unam, dum sunt evidenter duae conscientiae respondentes divinae et humanae cognitioni, ille rursus falsum de Christo iudicium habuit. Et a primo ad ultimum, quid quaeso clarius, quid evidentius, quam quod impossibile sit doctrinam mutari a sic in non, vel vice versa, quin eo ipso ostendatur facta mutatio, vel ab errore in veritatem, vel a veritate in errorem? Et si dicis, a veritate relativa in meliorem veritatem relativam, coniungis voces sine sensu, formas inanem sonum, et quid dicas non intelligis.

At forte subsument: Non mutatur sic in non inter eosdem terminos, sed terminorum significatio cum progressu scientiae efficitur alia, et ideo mutatio est, non tam in iudiciis in quibus formaliter residet veritas, quam in conceptibus et simplicibus apprehensionibus a quibus pendet sensus assertionum et totius doctrinae ratio. Certe, respondemus nos, dependet multum. Propterea, antequam efferatur aliqua propositio, oportet exacte definire sensum uniuscuiusque vocis, sicut fieri solebat in antiqua schola, et in moderna negligitur. Sed videamus. Verene mutatus est sensus verborum? alii sunt conceptus? quid sequitur, ad mutationem iudiciorum quod spectat? Unum de duobus. Vel ita mutatus est sensus, ut iam importetur res omnino disparata ab ea quae significabatur antea, et tunc novum iudicium, cum non sit circa idem, nequaquam poni debebit in comparatione cum priori, aut haberi ut modificans vel reformans ipsum; ac per hoc, si talis mutatio unquam contingeret, oporteret a principio convenire de vocibus, et observare quod solum agitur de nova terminologia, seu novo vocabulario. Vel ita mutatus est sensus, ut eadem vox semper referatur ad eamdem rem, et nihilominus determinetur cum aliqua nota contraria ei quod intelligebatur prius, et tunc evidens est quod mutatum est sic in non inter eosdem terminos sub iisdem verbis, sicut si semper diceres animam esse humani corporis formam, sed iam intelligendo per formam, causam mere extrinsecam, non autem intrinsecam ac constitutivam. Tunc quoque evidens est quod vel prius dicebatur falsum et nunc dicitur verum. vel prius verum et nunc falsum; in omni autem modo, veritati relativae, sive prius sive nunc, nullus relinquitur locus.

Ultimo animadvertes quid distet inter eam quam dicunt veritatem relativam, et eam quam omnes admittimus, perfectionem relativam cognitionis veritatis. Sane vero, sicut sunt infiniti intellectus possibiles, alii aliis perfectiores, usque ad summum intellectum qui Deus est, ita quoque sunt infiniti perfectionis gradus in cognitione veri. Est cognitio comprehensiva, est non comprehensiva; est intuitiva, est abstractiva; est propria et quidditativa, est impropria et analogica. Sunt species intelligibiles quae diversis modis res repraesentant; est lumen intellectuale plus minusve potens penetrare id quod in eis continetur, et iudicare secundum ipsas. Est claritas principiorum plus minusve intensa; est plus minusve attenta consideratio notarum obiecti, factorum quae ab experientia dantur, effectuum in ordine ad causas. Sunt iudicia certa, sunt probabilia; sunt argumenta apodictica, sunt solae coniecturae, etc. Potest igitur dici quod perfecta est relate ad hominem cognitio illa veritatis, quae esset relate ad angelum imperfectissima, eodem nimirum sensu quo recte diceretur magna relate ad puerum, scientia de qua erubesceret doctus philosophus. At, quaeso, ne inde deducas quod quidquid veri assequitur puer, non sit aequalis veritatis pro philosopho. Ne concludas quod veritas ipsa dicenda sit relativa ad varios intellectus, vel varias conditiones eorumdem. Quippe, adaequatio in qua consistit eius ratio, non admittit gradus, utpote in hoc reposita, quod forma expressa per praedicatum convenit revera subiecto reali sicut affirmat intellectus. Et adaequatio ista vel est, vel non est. Unde iudicium vel est absolute verum, vel est absolute falsum. Si est compositum, resolvatur in partes, et unaquaeque pars erit in se vel vera vel falsa absolute. Et in parte vera debebit convenire omnis intellectus, etiam sublimissimus, tametsi videat sublimior ille quomodo mens inferior adhuc elongetur quam maxime, a perfecta et adaequata penetratione obiecti secundum totam eius intelligibilitatem. Conclusio ergo sit, quod veritas relativa, vel nullum habet sensum, vel reducit notionem veritatis ad conceptum Protagorae, secundum quem verum est id quod apparet, et ideo vera simul esse possunt quaelibet contradictoria, quando de iisdem a diversis diversimode iudicatur.

Nunc autem, si philosophus non potest consentire tali modo veritatis, aut potius universalis ignorantiae vel amentiae, multo minus theologus seu fidelis, quia iam non sola destruitur ratio naturalis, verum etiam religio, fides, et revelatio Dei, prout paucis declarandum venit in propositione quae sequitur.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work