De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

« Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis ».

(2 Tim. 1-14)

« Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio ». Haec apostolus, brevi quidem sermone, sed adaequata sententia comprehendens totam de integro successionem catholicae revelationis, a primis initiis usque ad ultimum eius complementum. Revelationem enim dicimus omnem locutionem Dei ad nos, sive per organum coniunctum quod est humanitas hypostatice unita Verbo, sive per instrumenta separata, cuiusmodi fuerunt sancti illi Dei homines de quibus 2 Petr. 1-21. Quae etiam locutio terminata est, partim ad verbum orale, puta ore ipsius Christi, vel apostolorum eius, Spiritu Sancto dictante, sine scripto prolatum; et partim ad verbum scriptum per ministerium hagiographorum tam veteris quam novi testamenti. Utroque tamen modo dirigebatur ad totam Ecclesiam usque ad consummationem mundi futuram.

Porro in omni verbo, aliud est res seu veritas verbo dicta, quae vocari potest verbum sensu obiectivo; aliud vero dictio qua veritas dicitur, quae est verbum sensu formali. Si ergo sermo sit de rebus seu veritatibus verbo expressis, sic non est differentia ulla inter verbum Dei scriptum et orale, quia sive uno, sive altero modo expressae supponantur veritates, semper sunt aequaliter a Deo dictae, ac per hoc, aequaliter quoque ad materiale fidei obiectum pertinentes. Si autem sermo sit de ipso verbo quo revelata veritas fuit divinitus expressa, sic quaedam occurrit differentia inter unum et alterum. Nam verbum scriptum de se est fixum et permanens, et ideo ipsa dictio Dei, libris semel excepta, eadem numero conservari potest et conservatur. Sed verbum orale profertur et transit, et ideo ad transmissionem veritatis dictae requirit per se dictionem aliam, numero distinctam, quae ad originalem se habeat sicut quaedam eius repetitio, seu resonantia, seu continuatio per locorum spatia et temporum intervalla; quae etiam apud nos generale nomen traditionis obtinuit. Hinc ergo factum est ut verbum Dei oretenus primo prolatum consueverit dici traditum, utpote traditioni commissum, et traditione continuandum ac perpetuandum, soleatque sub hac appellatione condividi contra verbum scriptum quod in libris sacris continetur.

Nunc autem dictio seu traditio perpetuans communicationem oretenus in prima origine factam, dupliciter excogitari posset. Uno modo, tanquam traditio de solo facto, communi nempe rerum humanarum fluxui permissa, et humanis causis, humanis curis, humanae industriae relicta, sicut videre est in traditionibus historiae, in quibus singuli quique pro suo studio et ingenio, operam impendunt ad conservandum posteritati ea quae de anteactis temporibus memoria digna acceperunt. Alio modo, tanquam traditio non de solo facto, sed de iure etiam divino, cui nimirum ab auctore religionis nostrae, lege lata, provisum fuisset per institutionem specialis oeconomiae, constitutionem organi authentici, perennisque assistentiae promissionem. Et si a priori res consideretur, vix ac ne vix quidem credibilis alicui apparebit prior ille traditionis modus in religione revelata, nisi forte credibile ei videri posset, Iesum Christum lumen revelationis nobis attulisse, et de pura atque incorrupta eius conservatione, efficaci medio non providisse. Eiusmodi enim medium efficax, in communi ac mere humana traditione nemo sane agnoscet, qui et de natura conservandorum dogmatum et de fragilis nostrae humanitatis conditionibus aequum iudicium feret. Verum non oportet pro nunc immorari in considerationibus a priori, sed magis recurrere ad documenta positiva, ex quibus demonstranda venit prima et fundamentalis propositio quae sequitur.

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum. Et quod traditio ipsa est praedicatio ab aevo in aevum continuata per apostolorum successores sub charismate assistentiae Spiritus Sancti, revelationis ad eodem Iesu Christo eiusque apostolis oretenus primitus acceptae.

Hic primum recole evangelicam historiam, et quaecumque in ea de originibus christianae doctrinae continentur: Quae cum initium accepisset, inquit Heb. II-3, enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Et nota illud, enarrari, ac rursus, ab iis qui audierunt. In quo quidem compendiose recapitulatur id quod in supradicta historia perquam evidens apertumque est: salutiferam scilicet Christi doctrinam ab eodem Domino Iesu Christo, non editis scriptis, sed verbo praedicationis, personali magisterio, vivae vocis oraculo prolatam fuisse ac publicatam. Ipse namque Dei Filius homo factus, cum hominibus in terris conversatus, magistri et doctoris partes suscepit. Ipse omni populo praecedentibus prophetiis in se adimpletis demonstratus, operum et miraculorum velut divinis sigillis comprobatus, denique ut prae aliis omnibus audiendus a Patre coelesti in solemni magisterii initiatione declaratus, « praeceptoris habitu sumpto, bene vivendi rationem nos docuit, ut postea tanquam Deus vitam largiretur aeternam ». Et iam opus consummaverat quod dederat ei Pater, iam per triennium in Galilaea et Iudaea quaquaversus evangelium regni annuntiaverat, iam discipulos informaverat, iam sanguine suo novum et aeternum testamentum condiderat, et a mortuis redivivus parabat ascensionem im coelum. Prospiciens autem perennitati ac propagationi revelationis quam mundo attulerat, eos quos sui operis vicarios relinquebat in terris, his novissimis alloquebatur verbis: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Novissima, inquam, haec verba sunt Christi, efficaci ordinatione disponentis medium quo revelata sua doctrina ad totum mundum, et ad omnes in futurum generationes proveniret; verba dicta post resurrectionem in solemni apparitione montis Galilaeae, ad quam, praeter summos apostolos, convocaverat caeteros discipulos omnes, ut tota quae tunc erat Ecclesia, testis esset eorum quae ultimo mandabat.

Ibi porro, est primo institutio authentici organi traditionis. Traditionis dico doctrinae non undecumque sumptae, sed a Christo acceptae; doctrinae non comparandae, sed commissae, non acquirendae, sed commendatae; in qua non auctores quaeruntur, sed custodes, non inventores. sed fideles dispensatores. Docentes, inquit, servare omnia quaecumque mandavi vobis. Mandavit autem Christus credendam integram evangelii doctrinam quam ipse personaliter praedicaverat dum apud nos conversaretur, et per Spiritum Sanctum suum, quoad ultimum complementum, revelaturum se discipulis promiserat dicens: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis quem ego mittam vobis a Patre, docebit vos omnem veritatem ».

Est secundo, institutio organi traditionis quod in finem usque mundi esset duraturum. Ubique enim in evangelio, et speciatim apud Matthaeum, συντέλεια αἰῶνος consummationem mundi huius praesentis, ultimumque Christi adventum, et tempus iudicii universalis significat. Nec profecto mutatur sensus ex hoc quod ad eos qui praesentes aderant, dirigitur sermo, quia dirigitur ad praesentes prout in suis successoribus semper permansuros. Unde et hic, docendae iubentur omnes gentes sine ulla aut locorum aut etiam temporum restrictione, et postmodum videmus apostolos mandatum Christi exsequentes, substituere sibi alios qui acceptae doctrinae custodes essent et doctores per Spiritum Sanctum eis communicatum, in eisque manentem; quibus iterum praescribitur ut quod ipsi acceperunt, commendent fidelibus hominibus idoneis et alios docere; idque, usque in adventum D. N. I. C., quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium.

Est tertio, institutio organi traditionis quod indefectibilitatis charismate donatur. Et ecce, inquit, vobiscum sum. Nam quid sit, Deum esse cum aliquo, frequentissima et notissima Scripturae testimonia demonstrant. Nimirum locutio est ubique usitata ad significandam protectionem Dei certam atque invincibilem; locutio in qua nullum non importatur efficacis auxilii genus, et per quam ea asseritur assistentia, quae in negotio pro quo promissa est, nullum compatitur lapsum, et omnem praecavet ab intento fine defectionem. Atqui apostolis, eorumque in perpetuum successoribus promittitur assistentia Christi, non quidem ad quemlibet effectum quem forte posset, cum de Dei regno agitur, humana sibi fingere cogitatio; non praecise ad eradicanda omnia vitia, non ad impedienda omnia scandala. Imo ista alibi diserte praenuntiantur futura. Diserte praedicitur quod in agro dominico erunt zizania simul cum tritico, et quod utraque crescent usque ad messem. Nota est sagena missa in mare quae congregat ex omni genere piscium. Nota navicula de qua mirum illud observatur, quod cum tanta multitudine oneretur et prematur, adhuc tamen non submergitur. Notae sunt aliae evangelii parabolae in eumdem sensum collineantes. Unde non dicit: Vobiscum sum fundantibus regnum consummatae iam iustitiae, et absolutae iam sanctitatis. Sed dicit: Vobiscum sum docentibus ea quae in evangelii mei revelatione continentur. Ergo promissa assistentia, eique respondens indefectibilitas, in ordine ad intemeratam traditionem genuinae Christi doctrinae sine dubio est agnoscenda.

Est quarto institutio organi traditionis, cui continue, et non tantum per intervalla, praedictam assistentiam adhibebit Christus. Nam rursus, non se affuturum esse dicit certis diebus, certisque circumstantiis, velut cum condendae erunt categoricae fidei definitiones, aut cum oportebit expresso decreto corrigere quod prius falso tradebatur, adulteratumve iniuria temporum revelationis sensum ad purum restituere. Sed, omnibus diebus, inquit. Et quid est, omnibus diebus? Id est, in ordinario et quotidiano magisterii ministerio, non secus ac in solemniori eiusdem exercitio. Dicendo enim, omnibus diebus, omnem prorsus, quantumvis minimam, etiam unius diei, removit interruptionem, et nullum deviationi spatium reliquit. Quid est, omnibus diebus? Id est, quovis saeculo, quavis aetate. Transiet aevum ecclesiae primitivae, non tam vicinae perspicientur origines, non uno quasi ictu oculi licebit seriem successionis mensurare, numerando manus per quas transmissus est coelestis doctrinae thesaurus, et adhuc et semper vobiscum sum. Adhuc et semper praesens aderit idem ille Spiritus veritatis qui ab initio adfuit. Adhuc et semper, usquedum veniat sanctorum consummatio, reperientur iidem illi a Christo positi pastores et doctores, ut non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, in astutia ad circumventionem erroris. Adhuc et semper superstes manebit eadem illa apostolica hierarchia, quae ratione indefectibilis traditionis accepti a Christo evangelii, columna est et firmamentum veritatis.

Quinto denique, est institutio organi traditionis, non cuiuscumque generis, sed per modum oralis seu semper vivae praedicationis. — Id quidem in primis demonstrant omnia mox dicta de ratione, indole, perennitate constituti ministerii. Ubi enim, quaeso, in systemate biblico Protestantium locus organo illi permanenti, ordinario, perpetuo, cui continuo, omnibus diebus, usque in finem saeculorum deberet assistere Christus? Nullus sane, quia deposito semel ab iis qui audierant, coelestis doctrinae thesauro in fixo scripturae instrumento, nihil ultra agendum remanebat, totumque de integro opus docendi omnia quaecumque mandavi vobis, cum aevo apostolorum vel virorum apostolicorum necessario finem accipiebat. — Id quoque sonant verba docete, praedicate, sensu obvio et naturali intellecta, cum scriptura nonnisi medium artificiale sit, paucis accommodatum, et in adiutorium vel supplementum oralis disciplinae accessorie introductum. Unde et apostolos, (quos nemo imaginabitur, aut mentem Christi nunquam esse assecutos, aut mandato eius non paruisse), nihil ex professo scripsisse tanquam proprium atque speciale suum munus exsequentes, sed tantum occasionaliter, et quasi accidentali quadam ratione incitatos, ex certissimo historiae testimonio comperimus. « Matthaeum scribit Eusebius l. 3 hist. c. 24, ea occasione scripsisse, quia cum praedicasset Hebraeis, et ad Gentes ire pararet, utile iudicavit, si iis quos corpore deserebat, aliquod memoriale suae praedicationis relinqueret. Marcum refert idem Eusebius l. 2, c. 15, nec sponte sua, nec a Petro cuius discipulus erat, iussum, sed compulsum precibus Romanorum scripsisse evangelium. Lucam idem Eusebius tradit l. 3, c. 24, ideo solum scripsisse, quia viderat multos alios temere praesumpsisse ea litteris mandare, quae non perfecte noverant, ut nimirum nos abstraheret ab incertis aliorum narrationibus. Ioannem scribit Eusebius ibidem, usque ad extremam senectutem sine ulla scriptura evangelium praedicasse, et addit Hieronymus in l. de Script. Eccl., tandem eum compulsum fuisse ab Asiae episcopis evangelium scribere propter Ebionitarum haeresim tunc exorientem. Itaque, nisi Ebionis haeresis exstitisset, Ioannis evangelium fortasse non haberemus, quemadmodum nec alia tria, nisi praedictae occasiones oblatae fuissent. Recte enim scribit Eusebius, solum duos ex apostolis duodecim evangelium scripsisse, et eos necessitate quadam ad hoc provocatos. Ex quo manifeste colligitur, apostolos non de scribendo, sed de praedicando primaria intentione cogitasse ». Adde etiam quod si apostoli doctrinam suam litteris consignare ex professo voluissent, certe catechismum aut similem librum in corpus doctrinae coalescentem confecissent, cum tamen ipsi vel historiam scripserint, ut evangelistae, vel epistolas ex occasione aliqua, ut Petrus, Paulus, Iacobus, Iudas, Ioannes, quemadmodum l. c. Bellarminus adiecit. Signum est ergo, et quidem indeclinabile, quod ipsi a Christo positi fuerant ad tradendam et transmittendam revelatam evangelii veritatem, primo et principaliter per vivam ac personalem praedicationem. Si autem apostoli, ergo et omnes eorum in perpetuum successores, qui, quod ad praesens attinet, unam cum eis personam moralem evidenter constituunt. — Confirmatur demum, et manifestissime, ex supremis commendationibus quas testamenti loco iidem apostoli Ecclesiae reliquerunt. Quid est enim quod Paulus, instante iam sua passione, scribit ad Timotheum, in cuius persona totum corpus praepositorum intelligitur? O Timothee, depositum custodi. Et rursus: Formam habe sanorum verborum quae a me audisti...... Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis. Et iterum: Tu ergo, fili mi..... quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere. Atqui: « In his locis non potest intelligi scriptura, sed thesaurus doctrinae, intelligentia dogmatum divinorum, i. e. tam sensus Scripturarum, quam aliorum dogmatum. Quam totam doctrinam propagari volebat per Traditionem, ut explicant Chrysostomus et Theophylactus in hunc locum. Quo alludit etiam Irenaeus, l. 4, c. 43, cum ait: Quapropter, eis qui in Ecclesia sint presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab apostolis, .... qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum secundum placitum Patris acceperunt. Et facile ex ipsis verbis colligitur. Nam si loqueretur de verbis scriptis, non tam anxie commendaret depositum. Scripturae enim facile conservantur in thecis, et a librariis; apostolus autem vult servari per Spiritum Sanctum in pectore Timothei. Et deinde non adderet: Haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere; sed diceret, commenda librariis, ut multa exempla transcribant. Nec diceret: Quae a me audisti per multos testes, sed, quod scripsi tibi. Itaque, non verba solum, sed etiam sensum, ac multo magis hunc quam illa, Timotheo apostolus commendat, ac ut per manus tradat successoribus suis iubet ».

Habemus igitur in christiana religione ex divino instituto, organum traditionis, et quidem oralis ac semper vivae; organum dico authenticum, perenniter duraturum, charismate continuae assistentiae donatum. Addo etiam, indivisum in se, et in sua individualitate semper visibile; idque praesertim propter unum designatum centrum et caput Petrum, qui necessario adest in hierarchia apostolica ut primus, (Matth. X-2); necessario adest cum mysterioso nomine sibi a Christo imposito, quo inconcussa soliditas ministerii eius significaretur, (Ioan. 1-42); necessario adest ut confirmator fratrum, (Luc. XXII-32); ut petra supra quam aedificata est Ecclesia, (Matth. XVI-18), omnia hic intelligendo iuxta ea quae in proprio tractatu demonstrata et probata supponuntur. Nunc autem, si tale est organum traditionis, quale hactenus ex ipso solemni documento institutionis Ecclesiae fuit descriptum, statim apparet, et sine difficultate intelligitur, traditionem ipsam de qua praesens currit disputatio, nihil esse aliud quam praedicationem ab aevo in aevum continuatam per apostolorum successores sub charismate indefectibilitatis, illius revelationis quae de ore Iesu Christi, vel apostolorum eius, Spiritu Sancto dictante, primitus fuit accepta.

Haec est traditio quam universa agnoscit antiquitas christiana. Haec est traditio quae vocatur ab Ignatio ad Ephes. n. 1, sententia Iesu Christi in qua sunt episcopi per fines terrae constituti; a Polycarpo ad Philipp. n. 7, tradita nobis ab initio doctrina; ab Irenaeo, l. 3, c. 2, traditio quae est ab apostolis, quae per successiones presbyterorum in ecclesiis custoditur; a Tertulliano, Praescript. c. 37, regula quam Ecclesia ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit; ab Origene, de Princip. Praef. n. 2, ecclesiastica praedicatio per successionis ordinem ab apostolis tradita, et usque nunc in Ecclesia permanens. Haec est traditio ad quam contra primos haereticos seu Gnosticos appellant Patres primi et secundi saeculi. Et Gnostici quidem, cum ex Scripturis arguebantur, respondebant: « Quia non possit ex his inveniri veritas ab his qui nesciunt traditionem. Non enim per litteras traditam illam, sed per vivam vocem ». Neque in hoc principio Patres habebant sibi contradicentes, imo vero consentientes, et per omnia unanimes. Sed cum rursus ad traditionem ipsam revocabantur, tunc iactabant traditionem occultam, ad se solos derivatam, vel a Valentino, vel a Marcione, vel a Cerintho, vel a Basilide. Quibus opponebatur traditio authentica, quae est publica in Ecclesia, quaeque organum habet continuam successionem episcoporum ab apostolis, et praesertim ab apostolorum principe in Sede Romana. Insignis in hac parte locus est Irenaei, quem de integro hic transcribere iuvabit, ut eorum quae hactenus fundamenti instar posita sunt, recapitulatio sit simul et invicta confirmatio.

« Traditionem apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre; et habemus annumerare eos qui ab apostolis instituti sunt episcopi in ecclesiis, et successores eorum usque ad nos qui nihil tale docuerunt, neque cognoverunt, quale ab his deliratur... Sed quoniam valde longum est in hoc tali volumine, omnium ecclesiarum enumerare successiones, maximae, et antiquissimae, et omnibus cognitae, a gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae ecclesiae, eam quam habet ab apostolis traditionem, et annuntiatam hominibus fidem, per successiones episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos qui quoquo modo, vel per sibi placentia, vel vanam gloriam, vel per caecitatem et malam sententiam praeterquam oportet colligunt. Ad hanc enim ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, h. e. eos qui sunt undique fideles; in qua semper ab his qui sunt undique, conservata est ea quae est ab apostolis traditio. Fundantes igitur, et instruentes beati apostoli ecclesiam, Lino episcopatum administrandae ecclesiae tradiderunt. Huius Lini Paulus in his quae sunt ad Timotheum epistolis meminit. Succedit autem ei Anacletus. Post eum tertio loco ab apostolis episcopatum sortitur Clemens, qui et vidit ipsos apostolos, et contulit cum eis, et cum adhuc insonantem praedicationem apostolorum et traditionem ante oculos haberet, non solus ; adhuc enim multi supererant tunc ab apostolis docti... Hac ordinatione et successione, ea quae est ab apostolis in Ecclesia traditio et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima haec ostensio, unam et eamdem vivificatricem fidem esse, quae in Ecclesia ab apostolis usque nunc sit conservata et tradita in veritate... Tantae igitur ostensiones cum sint, non oportet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere, cum apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia quae sunt veritatis... Quid autem si neque apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis quam tradiderunt iis quibus committebant ecclesias? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum, eorum qui in Christum credunt, sine charta et atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodientes, in unum Deum credentes creatorem coeli et terrae, et omnium quae in eis sunt, per Iesum Christum Filium Dei ».

Et traditio quidem in Ecclesia, sic se iuxta Christi institutionem habet. Unde iam pronum est, priusquam ad ulteriora progrediamur, sequentem eruere conclusionem, quae in proposito nobis negotio maxime est attendenda.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est. Et quod conceptus traditionis sub ratione nudi facti humani, seu praedicationis a Christo et apostolis cum sola auctoritate historica decurrentis, conceptus est falsus, protestanticus, haereticalem notam prae se ferens.

In primis observare oportet quid distet inter obiectum et regulam fidei. Obiectum est credenda veritas. Regula, formaliter in quantum huiusmodi, est id quod credendam veritatem continet, et cui oportet nos in credendo conformari, quatenus id credamus quod in eo ut credendum proponitur. Unde veritates praedicatae per traditionem, quas dicere possumus traditionem sensu obiectivo, obiectum quidem fidei sunt. Ipsa vero praedicatio ecclesiastica, seu ipsa formali sensu accepta traditio, fidei regula est. At rursus observandum quod regula non qualicumque modo dirigit, sed infallibiliter. Quisquis enim in quocumque ordine regulam sequitur, pro quanto vim habet et actum regulae, ille non solum non errat, sed nec errare potest. Eatenus ergo in negotio fidei, regulae rationem traditio obtinet, quatenus revelatas veritates infallibiliter custodit, infallibiliter conservat, infallibiliter ad nostram defert cognitionem; idque ratione divini illius elementi quod in ea necessario esse agnoscendum secundum institutionem et promissionem Christi, superior nos docuit propositio. Divinum autem dico elementum, quod variis nominibus a Patribus est appellatum: nunc, charisma veritatis certum in episcopatus ab apostolis successione, (Iren. l. 4, c. 26); nunc, operatio Spiritus veritatis, non sinentis ecclesias aliter intelligere, aliter credere, quod ipse per apostolos praedicabat, (Tertull. Praescript. c. 28); nunc, influxus Domini Ecclesiae inhabitatoris, ne eat in errorem quemlibet studiosissima speculatio, (August. Enarr. in Ps. 9, n. 12); nunc, Spiritus Sancti afflatus ne discedatur a vero, (Cyrill. Alex. epist. 1 ad monachos Aegypti); nunc, gratia Spiritus qua edocti, omnes etiam montium et marium disiunctione separati, in idem consentiunt, (Theodoret. Dial. de Incommutabili); nunc, effectus sententiae D. N. I. C., qua fit ut in Sede apostolica inviolabiliter semper catholica custodiatur religio, (Profess. fidei sub Hormisda ab Orientalibus subscripta). Et alia multa in eumdem sensum collineantia passim reperire est apud Patres, quae per singula referre non vacat. Interim vero, nullum relinquitur dubium quin traditio in genuina illa et catholica notione accepta, quam nobis suppeditant monumenta omnia institutionis christianae, vera regula fidei et dicatur et sit.

At longe alius est conceptus protestanticus, in quo elementum divinum penitus rescinditur, ut traditio nihil plus iam sit aut esse possit, quam nudum ac simplex factum communibus factis historiae accensendum: factum scilicet hominum, sua solertia, sua industria, suo ingenio, scholam Christi apostolorumque eius per successivas aetates continuantium. Qua quidem suppositione facta, statim patet, nullam amplius de regula fidei quaestionem esse residuam. Etenim primo, ut paulo supra fuit observatum, regula fidei proprie loquendo, non ea demum est quae solum possibiliter, aut casualiter, aut de contingenti conservat genuinam atque inadulteratam revelationis doctrinam, sed quae de iure etiam, et necessario, et per se. Atqui, vel prima fronte occurrit evidens disproportio humanae solertiae, humanaeque industriae ad eiusmodi effectum, praesertim in materia divinorum dogmatum, in qua vel maxime, semper urget ratio Protestantium apud Bellarminum, l. 4 de verbo Dei, c. 12: Plurima obstare, aut certe obstare posse impedimenta, oblivionem, imperitiam, negligentiam, perversitatem, quae nunquam desunt in genere humano. Sed haec, si placet, omitto. Esto quod praedicta impedimenta de facto locum non habuerint; esto quod divina doctrina fuerit in suae veritatis puritate per tot saeculorum decursum, et tot inter rerum vicissitudines, de facto conservata; esto quod haec ipsa de solo facto conservatio, satis sit ad regulam fidei secundum se. Esto, inquam, quia de his longius disputandi locus nunc non est, et quacumque etiam largissima concessione facta, id saltem fatearis necesse est, non esse satis ad regulam quoad nos. Quoad nos namque, nullum alium valorem obtinebit eiusmodi humana traditio, praeter eum quem ei conciliabit demonstratio cohaerentiae cum originali locutione Dei in Christo vel apostolis, ex solis communibus historiae criteriis et fontibus compilata: per collationem scilicet, discussionem, et crisim scientificam monumentorum praeteritae aetatis inde ab antiquis temporibus. Et quis, quaeso, huic studio non impar, cum non de paucis quibusdam factis, iisque celebratissimis, famosissimis, et in proprio dominio historiae exsistentibus, sed de doctrinis maxime abstrusis hic agatur? Quis in tanta multitudine rivulorum, aquas sinceras quae recta a fonte procedunt, a spuriis et adulteratis distinguet? Quis separabit pretiosum a vili in tot inter se dissidentibus, seseque invicem destruentibus confessionibus? Omnibus ergo modis, manifestissime apparet quod traditio secundum protestanticam conceptionem accepta, regula fidei nec est nec esse potest, et quod in hac saltem parte, sibi ipsis constantes fuerunt veteres Reformatores, cum unam solam atque unicam regulam, traditione exclusa, Scripturam constituerunt.

Verum, conceptionem hanc, quae totam in se resumit haeresim Protestantismi, in plena esse oppositione cum evangelio et fundamentali eius oeconomia, iam satis ostensum est, et si quis plura desideret, plura etiam inveniet in tractatu de Ecclesia, ubi de potestate magisterii. Eamdem quoque aperte contradicere sensui totius christianae antiquitatis, vel ex paucis quae praecitata sunt documentis colligere facile est. Equidem affirmant Protestantes: « Antiquiorem ecclesiam solum historice appellasse ad traditionem, demonstrando scilicet in ecclesiis apostolicis, quibus apostoli ipsi praedicaverant, per continuam successionem usque ad sua tempora saeculi secundi vel tertii, fidem ab apostolis traditam nondum fuisse corruptam, sed adhuc integram. Posteriori vero tempore, Ecclesiam id quod testimonio traditionis historice considerato deerat, supplere studuisse auctoritate quam sibi vindicabat ». Id, inquam, affirmant, sed gratuito et sine ullo fundamento.

Ad cuius rei evidentiam considerandum quod promissa assistentia pro incorrupta depositi custodia, et infallibili cursu traditionis in recto tramite originalis revelationis, non excludebat ullo modo accommodatam huic eidem fini causarum secundarum ordinationem, earumque congruam cooperationem. Sic enim semper se habet suavis Dei providentia, ut instrumenta apte contemperet causae principali, et quidquid de suo humanum organum propria activitate reddere potest, id non modo non tollat, sed procuret et adhibeat etiam magis. Non ergo negare intendimus connaturalitatem ad effectum de quo agitur, quae revera est in successione et continua serie episcoporum sibi invicem in eadem sede quasi de manu in manum transmittentium depositum religionis. Neque somniamus removendum esse a traditione humanum elementum, humana praesidia, humanam industriam ac sollicitudinem. Quae profecto si removenda censeremus, contradictorem haberemus ipsum apostolum exclamantem: O Timothee, depositum custodi. Utquid enim obsecratio haec, utquid tam instans commendatio, si ex parte Timothei nihil exigebatur? Sed id tantum volumus, nondum in his reperiri supremam ac sufficientem rationem certitudinis de conservata integritate doctrinae revelatae, quamdiu praecisio fit a promisso et collato a Christo charismate perpetuae assistentiae. Proinde intelligendum est, elementum humanum subordinari divino, eique ita coniungi, ut in usu loci theologici traditionis, duplex Patribus occurreret argumentum. Unum ex consideratione charismatis successionem apostolicam perpetuo comitantis. Alterum ex consideratione ipsius successionis secundum conditiones historicas in Ecclesia ab initio servatas; quod etsi ex se solo ultimatum apodicticumque absolute loquendo non esset, polemice tamen efficacissimum erat adversus multiplices sectarum auctores, qui omnes de novo a semetipsis dogmatizare inceperant: « Hanc sapientiam, inquit Irenaeus l. 3, c. 2, (quam Paulus loquitur inter perfectos), unusquisque eorum esse dicit, quam a semetipso adinvenerit.... Unusquisque enim ipsorum omnino perversus, semetipsum, regulam veritatis depravans, praedicare non confunditur ». Utroque igitur argumento utebantur Patres, tam priores quam posteriores. Non enim soli posteriores, sed et vetustissimi, Ignatius, Irenaeus, Tertullianus paulo supra citati, summam rationem ex qua constet divinam doctrinam sincere et integre per successionis ordinem esse conservatam, ultimo revocabant ad charisma veritatis cum episcopatus successione communicatum, ad communicationem Christi, ad promissum et missum doctorem veritatis Spiritum Sanctum. Et similiter, non modo antiquiores, sed et posteriores, puta Athanasius (de decr. Nicaen. n. 27), Epiphanius (l. 1, Haeres. 27, n. 6), Optatus (l. 2 de schism. Don. n. 2), Augustinus (epist. 53, n. 2, etc.), aeque appellant ad sententiam a patribus ad patres transmissam, ad doctrinam ab initio traditam, ad continuam successionem sacerdotum in Ecclesia potissimum Romana, quoniam per eam successionem, verba sunt Epiphanii, perpetuo manifestata veritas demonstratur. Et ideo, a primo ad ultimum, non apparet vestigium oppositionis a Protestantibus pro necessitate causae fallaciter imaginatae. Ita fere Card. Franzelin, de Trad. thes. 10.

Sic igitur habes in traditione, vero et catholico sensu intellecta, regulam fidei certissimam. Sed quia alia quoque regula Scriptura assignatur, ad considerationem habitudinis qua una se habet ad alteram, ipsa nos ducit rerum continuatio. Hinc tertia, quae iam sequitur, propositio.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior, et ab ea in hoc vel maxime differens, quod non remota tantum regula exstat, sed proxima etiam atque immediata, pro duplici sub qua accipi potest consideratione.

  1. — In primis, nullius negotii est ostendere quod traditio anteuertit Scripturam ordine chronologico. Id iam observare est in V. T. Neque enim ab initio mundi exstiterunt Scripturae, et tamen ab initio fuit regula cui sancti Dei homines conformabant fidem suam. « Ab Adam usque ad Moysen fuit ecclesia Dei aliqua in mundo, et colebant homines Deum fide, spe, et charitate, et externis ritibus, ut patet ex Genesi, ubi introducuntur Adam, Abel, Seth, Enoch, Noe, Abraham, Melchisedech, et alii homines iusti. At nulla fuit scriptura divina ante Moysen, ut patet..., quia in Genesi non fit mentio doctrinae scriptae, sed solum traditae: Scio, inquit Deus Gen. XVIII-19, quod Abraham praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini. Igitur annis bis mille conservata est religio sola traditione.... Deinde a Moyse ad Christum, in ipso populo Dei, etsi Scripturae exstarent, tamen magis utebantur Iudaei traditione quam Scriptura, ut patet ex Exod. XVIII-8, Deuter. XXXII-7, Iudic. VI-13, Psalm. XLIII-1, LXXVII-5, Eccli. VIII-II. » In quo etiam solutio est vulgaris difficultatis, quare in libris Mosaicis tam pauca occurrant de futura vita, et de praemiis vel poenis in ea constitutis, et universim loquendo, de multis veritatibus quae habentur ut fundamenta vitae moralis ac religiosae. Solutio namque magna ex parte hinc repetitur, quod Scriptura superveniens supponebat antecedentem regulam traditionis, eamque relinquebat in pleno suo robore, plenoque vigore semper manentem. At forte aliter putas contigisse in oeconomia N. T.? Imo vero, in N. T. eadem traditionis praecessio luculentioribus etiam factis demonstratur, siquidem omnia originum christianarum monumenta ostendunt ecclesias sine Scripturis ab apostolis primum fundatas, propriamque iam agentes vitam. Nondum scripserat Matthaeus, et iam Ecclesia per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam aedificabatur ambulans in timore Domini, (Act. IX-31). Nondum Marcus, et iam erat ecclesia Romana, cuius fides annuntiabatur in universo mundo, (Rom. I-8). Nondum Ioannes, et iam totas Asiae fundaverat et regebat ecclesias, ut scribit Hieronymus in l. de script. eccles. Ad ecclesias quoque iam exsistentes dirigebantur omnes epistolae apostolicae, quemadmodum ex ipsis earum inscriptionibus satis superque liquet. Denique, non ad scriptum aliquod instrumentum appellabat Paulus, cum dicebat ad Galatas quos quidam a recta via evangelii subducere conabantur: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit, (Gal. I-9). Et ad Corinthios: Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea servatis. Et rursus: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, etc. Dicendum itaque quod ab initio praeexstitit sola regula traditionis, et quod subsequens Scripturae accessio non ea esse potuit quae fundamentale conservandae et propagandae doctrinae revelatae medium semel pro semper in Ecclesia constitutum everteret, sed quae ei subordinaretur et deserviret etiam magis.

  2. — Sed etiamsi regula Traditionis regulam Scripturae non antecederet ordine temporis, semper tamen ordine cognitionis. Et sane, traditio innotescit ut regula fidei, per ipsissima argumenta quibus religionis christianae seu catholicae Ecclesiae innotescit credibilitas. Ex quo enim demonstrasti revelatam esse Ecclesiam catholicam tanquam a Deo institutam, uno eodemque argumento demonstrasti fuisse a Deo positum organum illud perpetui semperque audiendi magisterii quod in eiusdem Ecclesiae basi ac fundamento est. Demonstrasti praedicationem huius magisterii ordinatam esse divinitus, ut cui in sempiternum conformari debet credentium fides. Demonstrasti ergo traditionem in ratione regulae fidei obligatoriae, siquidem praedicatio ecclesiastica et traditio authentica de qua nunc nobis sermo, secundum rem convertuntur, ut ex hactenus dictis clarum apertumque est. Nec refert quam methodum, quemve processum adhibueris in demonstratione verae religionis: an scilicet argumentandi principium sumpseris ex divinis notis quae Ecclesiae insunt, eique inseparabiliter inhaerent, an potius ex historicis monumentis missionis, adventus, et operis Iesu Christi, iuxta duplicem normam in Concilio Vaticano, Sess. 3, cap. 3 indicatam. Semper enim, et eodem modo, est et manet demonstrata ipso facto regula Traditionis.

At non ita est de Scriptura Sacra. Absoluta enim initiali illa demonstratione quae in praeambulis fidei, seu in theologia (ut vocant) fundamentali instituitur, adhuc, per se loquendo, ignotum tibi omnino est utrum sint, necne, scripturae a Deo inspiratae. Nam licet nullae tales exsisterent, eadem invariata essent principia demonstrationis; eadem quoque adaequata conclusio ad quam principia ista ducunt. Quod si forte in demonstrationis decursu, tractando historicum monumentum revelationis quam nobis attulit Iesus Christus, incideris in ea Christi testimonia quibus confirmatur fides Iudaeorum circa Legem et Prophetas, concomitanter quidem, et velut per accidens potuit tibi advenire cognitio earum Scripturarum V. T., quae protocanonicae appellantur; de Scripturis autem quae propriae sunt Novo Testamento, adhuc nihil scis, praetereaque nihil. Et si de his quoque, imo de his praesertim, idoneum testimonium extra authenticam Traditionem quaeras, non est ubi invenias nisi in scriptis apostolicis. Sed praeterquam quod cognitio auctoritatis apostolorum ut organorum promulgandae revelationis, supponit iam cognitam regulam Traditionis quae ab eis tota decurrit: quid, quaeso, in scriptis apostolicis invenies de inspiratis N. T. scripturis, formaliter qua inspiratis? Nihil omnino praeter notum illud incisum secundae Petri, III-16, de Pauli epistolis. Atqui epistolae Pauli non sunt omnes, imo nec praecipuae scripturae N. T. Insuper, quaenam fuerint tempore quo scribebat Petrus, editae iam epistolae Pauli, incertum forsitan quis dicere posset. Denique, haec ipsa secunda Petri epistola ab iis praecise qui a scriptis documentis unice se pendere profitentur, ut supposititia et non genuina reiicitur. Omnibus igitur modis, biblicum systema Protestantium in aere pendulum apparet, basi ac fundamento carens. Nec male comparatum est systemati mundi in cosmogonia Indorum, qui adstruunt universum instar elephantis ponentis pedes super quatuor testudines, quin dicant quid illud sit in quo testudines ipsae nituntur. At nos, ex organo traditionis cui a Christo commissum est munus docendi omnem veritatem, iure meritoque accipimus veritatem revelatam integri canonis Scripturae inspiratae, ut sic, per Traditionem Scriptura innotescat, sitque eo ipso, ordine cognitionis posterior.

  1. — Hinc ulterius efficitur, Traditionem antecedere Scripturam ordine etiam comprehensionis, pro quanto scilicet, non in Scriptura, sed in Traditione, revelata doctrina fuit vera quadam ratione integraliter deposita. — Dico, non in Scriptura: tum quia, ut mox praemissum est, nequidem veritas de Scriptura ipsissima, id est de catalogo librorum qui ut sacri sunt recipiendi, in ea continetur; tum quia ipsamet nos pluries remittit ad traditionem, ut ad fontem quorumdam dogmatum quae scripta non sunt, quemadmodum ex 1 Cor. XI-2, 2 Thess. II-14, 2 Tim. I-13, 3 Ioan. 13, ostendit Bellarminus; tum denique quia vel sola scriptio librorum N. T., quam superius vidimus ex contingentibus circumstantiis occasionatam, luculentum signum est quo palam fecit Deus, non fuisse sui consilii, ut in libris sacris plenum haberemus et adaequatum revelatae veritatis depositorium. — At contra, eiusmodi depositorium dives in Traditione iure meritoque agnosces. Ipsa enim est, quae primitivum, principale, ac primarium doctrinae instrumentum a Christo posita fuit. Ipsa, cui ex consequenti concredita est et Scriptura; concredita, inquam, non solum in ordine ad notificationem eius quod pro scriptura a Deo vere inspirata est accipiendum, verum etiam in ordine ad notificationem sensus qui absque intelligentiae clave, aut clausus remanet, aut incertus. Unde sequitur quod in deposito tradito, aliquo vero modo continetur etiam revelatio scripta; et si etiam revelatio scripta, ergo tota de integro revelatio.

Sic igitur, traditio est regula fidei omnibus modis prior: tempore, cognitione, comprehensione. Ultimo quaeres: an remota regula, vel proxima? Dico autem: et remota et proxima, sub alia atque alia consideratione.

  1. — Et sane, indesinens illa, et per saeculorum decursum perseverans usque ad nos Ecclesiae praedicatio, duobus modis accipitur. Primo quidem, in interpositis antecedentium aetatum annulis a quibus pendet, et quibus mediantibus semper continuatur cum praedicatione eorum qui primi et immediati fuerunt verbi revelati promulgatores.

Deinde vero, secundum se absolute, in qualibet seorsum designata temporis differentia. Primo igitur modo, praedicatio ecclesiastica est traditio sub praecisa ratione transmissionis doctrinae revelatae quasi de manu in manum inde ab apostolis, seu traditio reduplicative ut per indisruptum canalem e fonte a saeculis decurrens, et sub hac consideratione non est plus quam remota fidei catholicae regula. Sic enim innotescit tantummodo per investigationem monumentorum praeteritae aetatis, id est per studium operum quae ex antiquitate relicta, in cognitionem ducunt sententiae, professionis, ac fidei quae olim erat circa doctrinam christianam, vel ex integro, vel in singulis capitibus spectatam. Et si nonnisi mediante investigatione et processu scientiae theologicae proprio cognoscitur quod ea quae continet dogmata, ergo regulae proximae rationem nec habet nec habere potest. Quare veniendum est ad praedicationem ecclesiasticam, non amplius consideratam in cohaerentia continuae successionis a prima revelationis origine, sed absolute in sui exercitio pro hoc signato nunc temporis. Quo sub respectu, semper quidem traditio est, quatenus semper tradit id quod explicite vel implicite accepit a maioribus, sed iam est traditio sub praecisa formalitate auctoritativi magisterii diserte proponentis et explicantis id quod credere necesse est secundum decurrentem inde ab apostolis revelationem. Et sic etiam, regula est fidei proxima atque immediata, quae cum infallibili ac semper vivente Ecclesiae catholicae magisterio, formaliter ut magisterium est, adaequate convertitur.

At vero, quocumque modo traditionem sumas, sive ut regulam proximam, sive ut remotam, id accurate notatum velim: Authenticum eius organum non fuisse a Christo institutum ad conservandum vel proponendum materiales et inertes formulas, sed verum sensum revelatae veritatis, ac per hoc, munus infallibiliter transmittendi, custodiendi, et proponendi fidei depositum, inseparabile esse a munere infallibiliter quoque definiendi, declarandi, et explicandi id quod in eo continetur. Nunc autem, si traditio est non solum conservativa, verum etiam explicativa totius verbi Dei, tam scripti quam non scripti, profectus aliquis in ea per saeculorum decursum procul dubio est agnoscendus: eiusmodi tamen profectus qui immutabilitati dogmatis in nullo contradicat, nihilque prorsus detrahat de ratione depositi, in quo nec mutari quidquam licet, ned minuere, nec addere. Et iam operae pretium erit, si hoc ipsum in conclusione praesentis capituli paulo amplius declaremus.

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia: ita scilicet, ut ad traditionalis sensus inquisitionem quod spectat, speciales regulae, eaeque longe diversae ab iis quae scientiam historicam regunt, iure meritoque fuerint a Patribus praestitutae.

Expositionem igitur veri ac genuini conceptus traditionis absolvere placet, ponendo in conspectu ea quae ex hactenus dictis, aut consequuntur aut non consequuntur. Et ne libera nobis tribuatur divagandi facultas, ab iis quae non consequuntur, exordiendum.

In primis, nequaquam consequitur quod omnes veritates ad depositum fidei pertinentes, uno et eodem modo esse debuerunt in primitiva praedicatione apostolorum, uno quoque et eodem modo in consecutiva traditione, pro quovis stadio et quavis temporum differentia. Aliud enim est, res omnes fidei et morum quibus christiana doctrina constat, ab initio et semper sub infallibilitatis charismate esse transmissas; aliud vero, omnes fuisse semper propositas aeque explicite, aeque expresse, aeque enucleate. Nam id quidem nihil commune habet cum indefectibilitate a norma veritatis, ut in terminis evidens est, praeterquam quod tam plenaria, statim ab initio, totius doctrinae propositio vix fuisset connaturaliter possibilis, et aliunde erat eo minus necessaria, quod simul cum deposito dogmatum, charisma Spiritus Sancti pro eorum explicatione secundum occurrentes singularum aetatum necessitates, ad successores apostolorum ex Christi promissione et institutione transibat. Recole ea quae paulo supra praemissa sunt de duplici munere custodum et doctorum fidei in corpore praepositorum accurate considerando.

Porro, si ex infallibilitate traditionis minime consequitur, omnes et singulas indiscriminatim veritates ad fidei depositum obiective pertinentes, debuisse omni tempore in candelabro Ecclesiae elucere quoad distinctam atque explicitam notarum suarum perspicuitatem: neque etiam consequitur, nullas esse potuisse, circa quas aliquando extiterit intra ipsum unitatis et communionis catholicae gremium, aut sensuum aut opinionum diversitas. « Revera, esse tales aliquas veritates, demonstratur ex omnibus illis Conciliorum vel Pontificum definitionibus, quae declarabant tamquam veritates fidei, eas doctrinas de quibus ante definitionem doctores catholici absque dispendio fidei et communionis diversas sequebantur sententias, in hoc insuper consentientes, quod eas doctrinas ad depositum fidei sufficienter manifestatum, nondum pertinere faterentur. Colligitur idem etiam inde, quod adhuc nunc plures sunt quaestiones theologicae minime definitae, quae tamen versantur circa sensum aliquot capitum doctrinae revelatae ita, ut ex eiusdem revelatae doctrinae analysi solvi, atque adeo ab infallibili magisterio definiri posse videantur. Hinc sunt apud Patres distinctiones inter substantiam fidei quae una est apud omnes, et inter quaestiones profundioris intelligentiae, (Iren. l. 1, c. 10, n. 23). Inter ea, quae manifestissime in ecclesiis praedicantur, quae definita sunt in ecclesiastica praedicatione, de quibus totius Ecclesiae una est sententia, et alia quae sunt adhuc inquirenda de sacra Scriptura, et sagaci perquisitione investiganda, quae non manifeste discernuntur, quae non satis manifesta praedicatione distinguuntur, quae non sunt evidentia in ecclesiastica praedicatione, (Origen., de princip. in praefatione). Distinguitur in Christianorum doctrina inter regulam fidei quae apud nos nullas habet quaestiones, et illud quod salva fidei regula potest in quaestionem venire, (Tertull., Praescript. c. 13). Aliud est quod ad ipsa fidei pertinet fundamenta, et alia sunt in quibus inter se aliquando, etiam doctissimi et optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. (August., lib. 1 contr. Iulian. c. 6). Distinguitur error ferendus in quaestionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis, et error non ferendus, qui ipsum Ecclesiae firmamentum quatere molitur, (August., Serm. 294, n. 4). Distinguitur denique portiuncula aliqua fidei nostrae minus lucide clara, et illud quod Dominus neminem in Ecclesia sua voluit ignorare, (Leo M., epist. 30 ad Pulcheriam, c. 2)». In summa: Quolibet tempore fuerunt quaedam ulteriores doctrinae revelatae determinationes, quae plus minusve obscure in tradito ab apostolis deposito contentae, et plena adhuc luce diligentis inquisitionis non illustratae, nondum transierant in proximam fidei regulam, seu sufficientem ecclesiastici magisterii propositionem. De quibus proinde potuit aliquando non esse concors sententia in gremio unitatis, ante terminatam auctoritate Ecclesiae controversiam. Neque in hoc quidquam videre est, quod quolibet modo praeassertae infallibilitati traditionis opponatur.

Sed nunc, alia sunt quae ex promissa in finem usque assistentia Dei omnimoda necessitate consequuntur. Et primo quidem consequitur impossibile esse, ut opinio quaepiam a quovis homine vel privato doctore originem ducens, obtineat unquam communem consensionem tanquam in fidei doctrinam, et praevaleat in Ecclesia sub ementito nomine divinae traditionis. De qua re exemplum habes in opinione millenariorum, quae a Papia primum ex nimia eius simplicitate introducta, et propter reverentiam viri qui cum apostolis conversatus fuerat, a nonnullis etiam illustrioribus secundi et tertii saeculi patribus recepta et evulgata, mox habuit contra se consentientem sententiam omnium, et a saeculo quarto ac deinceps, communi calculo inter fabulas fuit amandata.

Consequitur secundo, necesse e contra esse, ut si quod doctrinae punctum, obscurius primum in professione universalioris cuiusdam principii retentum, vel usu potius practico quam expressa et formali praedicatione conservatum, inceperit deinde venire in controversiam quoad suam a divina traditione originem, diversis diversa opinantibus et inter se etiam concertantibus, donec tandem quaestione eliquata, fuerit ad robur pleni consensus perductum: consequitur, inquam, necesse omnino esse ut eiusmodi doctrina vere sit de genuino atque authentico deposito cuius est custos Ecclesia. Idque profecto propter praelaudatam illam Dei providentiam quae traditionem a recto tramite aberrare non permittit; propter illud charisma veritatis certum de quo loquitur Irenaeus l. 4, c. 26; propter paraclitum doctorem veritatis qui non sinit ecclesias aliter intelligere, aliter credere, quam ab apostolis acceperint, ut Tertullianus ait Praescript. c. 28; propter Spiritum Sanctum inhabitantem Ecclesiam, ne eat in errorem quemlibet studiosissima inquisitio, ut dicit Augustinus in Ps. 9, n. 12. et alibi saepissime.

Consequitur tertio, quod quidquid ab organo traditionis praedicatur ut dogma, id quidem est non modo infallibiliter verum veritate a Deo revelata, sed etiam immutabiliter propositum fidei omnium sequentium saeculorum in eo ipso sensu in quo fuit ab initio praedicatum. Praedicatio enim, sicut veritas, in sensu est, non in verbis, et hoc proprium haereticorum est, invehere sub verbis et formulis catholicae traditionis, sensus diversos ab iis quos stabilitos fixosque in Ecclesia invenerunt. Nam et Sabellius Trinitatem retinebat, sed nominalem. Et Arius confitebatur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, sed tanquam tres diversae substantiae hypostases, non autem unius summae et individuae et creatricis essentiae. Et Nestorius unam Dei et hominis in Christo personam praedicabat, sed ita ut non secundum subsistentiam unitum carni Verbum ediceret. Et Pelagius divinam gratiam asserebat, sed intelligendo per gratiam liberum arbitrium, quod utique in suo ordine gratuitum etiam Dei donum est. Et Berengarius sacramentalem praesentiam concedebat, sed mysticam, non realem, secundum symbolicam repraesentationem, non secundum substantiae veritatem. Et sic de caeteris, quibus id semper commune fuit, ut novo sensu contra sensum catholicum invecto, segregarent semetipsos, ipsoque facto in errorem inciderent, quoniam sensus ille a quo receditur, immutabiliter verus est. Hinc est quod falsa doctrina in stylo Scripturae dicitur alia doctrina: « Rogavi te, inquit, ut remaneres Ephesi..., ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent ». Et iterum: « Miror quod sic tam cito transferimini in aliud evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi ». Quocumque enim tempore de dogmate fidei dicetur aliud ac quod de eodem dogmate dicebatur prius, habebitur heterodoxia per oppositionem ad orthodoxiam, et omnis haeretica sententia facile et sine discussione cognoscetur sola innovatione, quatenus sensum inducet diversum a sensu sancito in traditione et praedicatione eorum quibus dicit Christus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus. Caeterum, frustra provocabunt ad Scripturas. Iure enim meritoque reponet Tertullianus quod Scripturae non formaverunt ecclesias, sed ad ecclesias iam formatas directae sunt, ita ut per prius inspiciendum sit, cuius sint Scripturae, et apud quos resideat clavis interpretationis earumdem. Frustra iterum appellabunt ad sublimiorem gnosim, altioremque intelligentiam. Nam et hunc gnosticorum praetextum excludebant vetustissimi Patres, ostendendo viam regiam contra omnes haereses, antiquam Ecclesiam quae omnes sectas antecedit, et vidit eas segregantes se. Istae sunt scholae in quibus disputatur, haec sola veri nominis Ecclesia in qua Deo creditur. Qui ergo sub quovis praetextu contra traditionem Ecclesiae insurgit, novis sensibus adinventis, iste desiit esse fidelis, et a tranquillo portu divinae veritatis in tempestuosum mare humanarum opinionum reiicitur. Frustra denique causabunt longitudinem elapsi temporis a primis originibus, quia valeret forsitan exceptio, si immutabilitati traditionis in eodem sensu eademque sententia aliud fundamentum esset quam Christi assistentia et Christi promissio. Nunc autem eodem modo in omni tempore argumentum valet, eademque semper firmitate a posterioribus Patribus contra novatores opponebatur, qua ab anterioribus. « Itaque dicitis: Praedicatum est evangelium in omnibus gentibus, credidit mundus, facta est Ecclesia, crevit, fructificavit, sed imperitia male intelligentium postea erravit, et periit; in nobis solis et in his qui nos sequuntur sancta in terris Ecclesia remansit. Hanc sacrilegam vanitatem evertit evangelica veritas, et prophetarum atque sanctorum Patrum non violanda auctoritas. Unde Ecclesiae suae sanctae in evangelio suo Dominus pollicetur dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi.... Falsum igitur est quod de corpore Christi a te creditur et astruitur ».

Consequitur denique quarto, quod cum de illis dogmatibus agitur, in quibus totius religionis christianae summa consistit, quaeque idcirco statim ab Ecclesiae initio formaliter explicite ut dogmata proposita sunt, non potest esse negotium multi laboris, theologica demonstratio per argumentum a traditione. Sed quatuor regulas tibi dabit Augustinus, quae rem totam maxime simplificant. Prima regula est, quod non erit utique necesse discutere singillatim testimonia Patrum, si quando traditio constet actis publicis, authenticis, et universalibus, cuiusmodi ex. gr. sunt in materia peccati originalis, baptismus infantium in remissionem peccatorum, necnon et exorcismi qui iuxta Ecclesiae ritum fiunt super illos. Secunda regula est, quod si ex specialibus testimoniis res decidenda sit, iure meritoque contentus esse poteris testimonio vel solius ecclesiae occidentalis. Et ratio affertur, non solum quia speciale est huius ecclesiae privilegium propter sedem apostolicam quam in sinu suo habet, et cum qua magis de proximo cohaeret, verum etiam, et praesertim, quia in fide Latinorum satis iam elucet fides Orientalium, cum et ipsi utique christiani sint, et utriusque partis terrarum una christiana fides traditioque exsistat. Tertia regula, eaque praecedenti valde affinis: Quod sive ex latinis sive ex graecis auctoritates afferre velis, non opus est citare auctores multos, sed unus vel alter doctor fama et auctoritate praecipuus sufficit ut in eo sensus aliorum percipiatur, idque iterum propter unanimitatem Ecclesiae uno spiritu et una traditione ductae. Et hoc est quod etiam notavit Lirinensis in secundo Commonitorio n. 30, ubi postquam enumerasset decem illos Patres quorum testimonia recitata sunt in Concilio Ephesino, pergit: « Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato decalogi numero magistri, consiliarii, testes, iudicesque producti; quorum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium sequens, credens testimonio, obediens iudicio, absque taedio, praesumptione, et gratia, de fidei regulis pronuntiavit. Quanquam multo amplior maiorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non fuit, quia neque multitudine testium negotii tempora occupari oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse quam caeteros omnes collegas suos nemo dubitabat ». Quarta tandem regula additur, quod unanimis sensus ecclesiae praesentis probatio est idonea sensus antiquitatis, quatenus habita cognitione eius quod nunc in Ecclesia tenetur, aliam fuisse fidem in saeculis praeteritis, cogitare nefas.

Haec porro posterior Augustini regula est, quae maxime ad rem nostram facit, pro quanto scilicet adstruit, sensum ecclesiae coaevae circa religionis nostrae dogmata, signum esse certissimum sensus nequaquam diversi quem circa eadem habuit antiquitas. Unde in eo puncto tanquam in ultima consequentia praemissorum de infallibilitate traditionis consistere placet. Et si quidem praescindamus ab ulterioribus illis fidei determinationibus quae nonnisi decurrente tempore, ut supra notatum est, in eliquata dogmata transierunt, (quia consideratio ista longius nos a proposito nostrae intentionis abduceret), sed iterum de illis solis loquamur, quae christianae religionis summam constituunt, quae ad ipsa revelatae doctrinae pertinent fundamenta, quae Dominus neminem in Ecclesia sua voluit ignorare, quemadmodum supra citati aiebant Patres, statim patebit veritas conclusionis. Ista enim ab ipsis initiis fuerunt ut dogmata in traditione et magisterio Ecclesiae explicite proposita; insuper, quidquid semel proponitur in traditione ut dogma, id necessario manet, in eodem semper sensu et traditum et creditum. Ergo necesse est ut is sensus de facto adhuc retineatur, qui firmiter tenebatur a principio, ac per hoc, esse prorsus non potest ut qui orthodoxorum Patrum nomine apud nos veniunt, quique ut tales semper in Ecclesia habuerunt auctoritatem, aliud unquam in re ipsa senserint quam quod hodiedum a nobis et creditur, et docetur, et inviolabilis instar depositi posteris commendatur.

At nunc occurrunt neocritici causantes nihil praevalere contra factum positivum. Inveniuntur autem multi antiqui Patres qui de facto aliter ac nos senserunt de dogmatibus religionis etiam primariis, velut de trinitate, de incarnatione, de peccato originali, de gratia, aliisque eiusmodi. Nam antenicaeni expresserunt processionem Filii et Spiritus Sancti iis modis qui exhibent ideas falsissimas et a nostris plane diversas, utputa tritheismi, inaequalitatis personarum, imo vero corporeae deitatis. Iidem veteres usque ad Cyrillum Alexandrinum inclusive, non rectius sentiunt de incarnatione quam sensit postea Eutyches, et nonnisi post longas contentiones delineatum videmus dogma antea informe unionis hypostaticae. Plerique etiam ante Augustinum veri pelagiani sunt, aut certe semipelagiani. Chrysostomus caeterique graeci de peccato originali nihil sciunt, etc. etc. Sic nunc opinantur critici nostri, qui tamen nihil novi afferunt, sed vestigiis insistunt Socinianorum et Calvinistarum, facili eruditione loca patristica quibus illi utebantur, colligentes apud Petavium, vel apud Bossuetium in suis operibus polemicis contra Jurieu et Richardum Simon. Caeterum, undecumque suam eruditionem comparaverint, id saltem indubium est, methodum interpretationis apud eos methodum esse protestanticam, quae nimirum eodem ac illa vitio laborans, ad easdem quoque erroneas conclusiones ducit. Porro, antequam vitium istud, quod et quale sit, dilucide appareat, considerare oportet id quod ansam dedit vulgatis iam opinionibus quibus veteres Ecclesiae Patres tanquam de heterodoxia notantur, ut statu causae recte praestabilito, causa ipsa solutionem aequi iudicii habere possit. Ad hoc igitur pertinebit capitulum sequens.

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work