De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis
Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.
Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.
Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior
Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia
Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
« Magis declinamus ad ea quae sunt opinabilia quam ad veritatem. Est enim illa austera, gravisque ».
(Clem. Alex. l. 7 Strom. c. 16).
Quod doctrina traditionis, etsi sit semper eadem, non ideo est semper eodem modo enucleata, limata, et expolita, sed accipit processu temporis, occasione praesertim1 insurgentium haeresum, plus evidentiae, plus luminis, plus praecisionis. Et quod generatim loquendo, tres sunt quoad singula dogmata status distinguendi: status simplicis fidei, status explicationis perfectae, et status intermedius, quando incipiebat transitus a simplici fide ad speculationem theologicam, et pro multiplici initiorum difficultate, adhuc erant expositiones minus exactae, et modi loquendi quandoque ambigui. Qui tamen reductionem ad sensum orthodoxum non compatiuntur modo, verum etiam requirunt, si ratio habeatur propriorum principiorum quibus regi debet exegesis patristica.
§ 1.
Dicit S. Thomas in prologo opusculi contra errores Graecorum: « Errores circa fidem exorti occasionem dederunt sanctis Ecclesiae doctoribus, ut ea quae sunt fidei maiori circumspectione traderent ad eliminandos errores exortos, sicut patet quod sancti doctores qui fuerunt ante errorem Arii, non ita expresse locuti sunt de unitate divinae essentiae sicut doctores sequentes; et simile de aliis contingit erroribus, quod non solum in diversis doctoribus, sed in uno egregio doctorum Augustino expresse apparet. Nam in suis libris quos post exortam Pelagianorum haeresim edidit, cautius locutus est de potestate liberi arbitrii, quam in libris quos edidit ante praedictae haeresis ortum, in quibus libertatem arbitrii contra Manichaeos defendens, aliqua protulit quae in sui defensionem erroris assumpserunt Pelagiani, divinae gratiae adversantes. Et ideo non est mirum si moderni fidei doctores post varios errores exortos, cautius et quasi elimatius loquuntur circa doctrinam fidei ad omnem haeresim evitandam. Unde si aliqua in dictis antiquorum doctorum inveniuntur, quae cum tanta cautela non dicantur, quanta a modernis servatur, non sunt contemnenda aut abiicienda, sed nec etiam ea extendere oportet, sed exponere reverenter ». Sic loco citato angelicus doctor, qui hanc doctrinam desumpserat, sicut assolet, ab ipso Augustino: « Didicimus, inquit ille, de dono persev. n. 53, singulas haereses intulisse Ecclesiae proprias quaestiones contra quas diligentius defenderetur Scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret ». Et alibi idem Augustinus notat quod non oportet quaerere tam accuratum loquendi modum in Patribus qui ante natas haereses scripserunt, ac in iis qui postea advenerunt: tum quia nulla adhuc quaestione pulsati, et in Ecclesia catholica bono sensu se intelligi arbitrantes, securius loquebantur1; tum quia materias nondum discussas breviter et transeunter attingentes, immorabantur potius in iis quae tunc adversus Ecclesiae inimicos disputabant, necnon et in exhortationibus ad quasque virtutes quibus Deo pro adipiscenda vera felicitate servitur2. Et haec quoque communis est responsio, non theologorum modo, verum etiam Athanasii, Hieronymi, Lirinensis, et aliorum. Haec est regula in theologia, et solutio difficultatum circa traditionem, cuius doctrina semper quidem eadem est, at non semper eodem modo clara et expressa. Accipit enim cum tempore, ut Lirinensis ait, evidentiam, lucem, distinctionem seu praecisionem, idque principaliter occasione haeresum de novo insurgentium. Nam ipsae sunt haereses, quae potissimam necessitatem creant scrutandi dogmata, enucleandi conceptus quibus constant, distincte proponendi notas quae in eis sunt discernendae, seiungendi modos intelligendi et significandi ab ipsis rebus intellectis et significatis, invenendi etiam vocabula idonea quibus res altissimae apte exprimantur, uno demum verbo, perficiendi omnia quae ad theologicam explicationem pertinent, et nonnisi laboriosissima ac studiosissima inquisitione possunt obtineri3.
Manifestum quippe est, aliam esse simplicem illam dogmatum notionem quae per simplicem quoque fidem retinetur, aliam vero notionem enucleatam, expolitam, elimatam, quam ad intelligentiam fidei quaerit theologus. Manifestum etiam, quod in speculatione theologica semper est aliquid faciens difficultatem, et aliquid faciens solutionem difficultatis. Ex quo accidere debuit ut ante laboriosum studium quod in unaquaque materia singulae haereses provocaverunt et necessarium fecerunt, catholici tractatores in certas ambiguitates caderent, quae apud posteriores amplius non inveniuntur4. Si ex. gr., Filius Dei Deus est, non secus ac Pater, et huius perpetuae fidei disertae sunt attestationes in omni tempore. Sed cum devenitur ad considerandum quod Deus est de Deo, Deus a Patre procedens, Deus genitus a Deo generante, sermo saepe confunditur. Antequam epuratus sit conceptus divinarum originum per duplicem remotionis et excellentiae viam, atque in distinctam notionem subsistentium relationum eliquatus, omnis explanatio mysterii manca erit et imperfecta. De ingenito et innascibili videbuntur loqui quasi haec innascibilitas contineret aliquid maioris perfectionis; de generatione divina, quasi haberet admixtam efficientiam, quam utique apud nos importat omnis actio generandi; de Deo genito, quasi genitus ille dependeret a suo principio, sicut in creatis dependet originatus a suo originante. Et haec imperfectio in modo exponendi et dicendi non omnino diluitur, nisi cum necessitas respondendi molestissimis haereticorum quaestionibus reducit mentes ad locutiones magis praecisas5. Idem quoque apparebit in dogmate incarnationis. Unus idemque filius Dei est et filius hominis, filius Dei ab aeterno, filius hominis in tempore, qui manens id quod erat, incepit esse quod non erat. Haec est nuda et simplex fides. Sed cum devenitur ad considerandum quomodo advenerit humanitas, unione utique physica et substantiali, ei qui in forma Dei praexistebat et manebat, non facilis occurret expositio, quae tota pendet ex enucleatis et expolitis conceptibus unionis in natura, unionis in persona, et formalium utriusque differentiarum. Quapropter, in initiali illo scientiae theologicae statu qui categoricas de unione hypostatica haereses antecessit, habito praesertim respectu ad difficultatem exprimendi ea de quibus nondum erat rata fixaque terminologia, non poterunt non inveniri quaedam, quae posteris iam eruditis scientia et solutionibus sequentium doctorum, videbuntur ambigua, et specie tenus inconciliabilia cum fide inconfusae unionis divinitatis et humanitatis in uno Verbi supposito6. Idem rursus videbis de dogmate peccati originalis. Verum equidem ac proprie dictum peccatum est, sed peccatum sui generis, quod non univoce dicitur cum peccato omnibus notissimo. Peccatum, inquam, naturae, non personae; peccatum voluntarium non voluntate propria, sed voluntate solius capitis humani generis; peccatum quod a protoparente transit ad posteros, sed quoad reatum, non quoad actum; peccatum denique quod quodammodo dicitur alienum, et quodammodo nostrum: alienum proprietate actionis, nostrum contagione propaginis. Propterea infans recens natus aliquo sensu innocens est, et aliquo sensu peccator; propterea grande illud Adae peccatum quadantenus ad posteritatem transit, et quadantenus non transit; propterea demum, si ante ortam haeresim Pelagianorum, loca sunt patristica in quibus coruscat peccati originalis veritas, alia quoque erunt ubi videbitur doctrina confundi et aliqualiter obscurari7. Nec aliter dicendum de dogmate gratiae, quia si gratia simpliciter praecedit meritum bonae voluntatis, adhuc tamen bona hominis voluntas praecedit multa Dei dona, et praesertim donum quo iusti efficimur et sumus: dum scilicet ipse homo excitanti gratiae libere assentiendo et cooperando, ad suam ipsius iustificationem sese debet disponere. Et ideo in sacris litteris non solum dicitur: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, verum etiam: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos.
Ac per hoc, sicut invenies in scriptis veterum Patrum testimonia ubi infantes dicuntur esse sine peccato, sic invenies etiam alia ubi dicitur Deus dare gratiam eis quos invenit dignos, seu praeparatos ad recipiendum eam. Quod quidem quodammodo verum est, tametsi verum sit quod ope ipsius gratiae efficiuntur digni quicumque digni inveniuntur. Et hoc ultimum in eorumdem veterum doctrina non plane reticetur, quamquam non sit expositum cum ea claritate et praecisione, cum qua post diligens quaestionis examen dicebat Augustinus, totum esse Deo deputandum: « Qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam, et adiuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia; quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis, et: Misericordia eius praeveniet me, et: Misericordia eius subsequetur me. Nolentem praevenit ut velit; volentem subsequitur ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris, utique nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in illis operetur et velle? Itemque cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris ut misericordia Dei praeveniat eos sicut praevenit et nos; oramus autem pro nobis ut misericordia eius subsequatur nos »8. Et sic est etiam de aliis.
Non ergo ex imperfectione explicationum vel ambiguitate quarumdam assertionum concludere licet, vetustiores Patres fuisse quoad dogmata religionis nostrae in alio sensu aliaque sententia ac posteriores. Plane enim diversa occurrit solutio: Aut quod nondum adeo profecerant in penetratione et intima intelligentia revelatae veritatis, sicut illi qui post natas haereses in singulis materiis scripserunt; aut quod intenti in uno errore confutando, de errore opposito solliciti non erant, (in quolibet enim dogmate inter oppositos scopulos inceditur, et facile in unum videtur offendere, quisquis in altero vitando omnem impendit curam); aut denique, quod locutiones per se loquendo ambiguas et minus castigatas absque adiecta declaratione quandoque usurpabant, nihil dubitantes quin illae catholico sensu a suis auditoribus intelligerentur et acciperentur. Hanc porro solutionem, non modo verosimilem esse et probabilem, sed imo unice veram et firmiter retinendam, diligentius nunc demonstrandum est.
§ 2.
Ut autem ordine quodam procedamus, per prius considerare oportet tres illos in thesi recensitos doctrinae status, secundum quos testimonia et lucubrationes Patrum ad tres pariter categorias commode possunt revocari.
- Primus est quem dicere possumus statum simplicis fidei. Hunc referunt imprimis epistolae vel confessiones antiquissimorum episcoporum et martyrum, in aurea illa aetate in qua adhuc primitias Spiritus habentes, et tanquam utres novi, pleni vino illo novo quod in Pentecoste effusum est, nondum habebant laboriosissimam occupationem quam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea, disputandi scilicet, et dialectizandi; sed de thesauro cordis sui proferebant ingenuam doctrinam quam ab apostolis acceperant. Sane, simplicem de Trinitate fidem luculenter testabatur Ignatius ad martyrium pergens, cum ad Magnesios c. 13, scribebat: « Studete igitur confirmari in doctrinis Domini et apostolorum, ut omnia quae facitis, prospere vobis succedant fide et charitate in Filio et Patre et Spiritu... Subiecti estote episcopo et vobis mutuo, ut Iesus Christus Patri secundum carnem, et apostoli Christo et Patri et Spiritui »1. Simplicem fidem de incarnatione idem sanctissimus martyr, epist. ad Ephesios c. 7: « Medicus unus est, et carnalis et spiritualis, factus et non factus, in homine existens Deus, in morte vera vita, et ex Maria et ex Deo, primum passibilis et tunc impassibilis, Iesus Christus Dominus noster »2. Et ad Polycarpum, c. 3: « Eum qui supra tempus est exspecta intemporalem; invisibilem, propter nos visibilem; impalpabilem, impassibilem, propter nos passibilem, qui omni modo propter nos sustinuit »3. Simplicem fidem de utroque mysterio referebat ultima illa ipsius Polycarpi in rogo iam accenso oratio: « Domine Deus omnipotens, Pater dilecti ac benedicti Filii tui Iesu Christi, per quem tui notitiam accepimus,... benedico tibi, quoniam me hac die atque hac hora dignatus es, ut partem acciperem in numero martyrum tuorum, in calice Christi tui... Quapropter de omnibus laudo te, benedico tibi, glorifico te cum sempiterno et coelesti Iesu Christo dilecto Filio tuo, cum quo tibi et Spiritui Sancto gloria et nunc et in futura saecula. Amen »4. Et confessio illa beati Epipodii, qui mixtis cruore dentibus haec verba proferebat: « Christum cum Patre ac Spiritu Sancto Deum esse confiteor, dignumque est ut illi animam meam refundam, qui mihi et creator est et redemptor. Nec interest infirmitas corporea quo fine solvatur, dummodo anima coelis invecta ad suum revertatur auctorem »5.
Huc etiam spectant loca antiquiorum, ubi simpliciter et sine amplificatione enuntiatum invenitur, quae esset Ecclesiae praedicatio, quaeve tenenda regula credendi. Velut est illud Irenaei, l. 1, c. 10. « Ecclesia per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab apostolis et a discipulis eorum accepit eam fidem quae est in unum Deum, Patrem omnipotentem qui fecit coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt; et in unum Iesum Christum Filium Dei, incarnatum pro nostra salute; et in Spiritum Sanctum, qui per prophetas praedicavit dispensationes Dei, et adventum, et eam quae est ex Virgine generationem, et passionem..., et resuscitandam omnem carnem humani generis, ut Christo Iesu Domino nostro, et Deo et Salvatori et Regi, secundum beneplacitum Patris invisibilis, omne genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum ». Velut etiam illud Gregorii thaumurgi, in Expositione fidei quam suae ecclesiae moriens reliquit, et in ipso autographo se legisse testatur Nyssenus: « Unus Deus Pater Verbi viventis, sapientiae subsistentis..., perfectus perfecti genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Dominus, solus ex solo, Verbum perpetrans, sapientia comprehendens omnia, et virtus qua tota creatura fieri potuit: Filius verus veri, et invisibilis ex invisibili, et incorruptibilis ex incorruptibili, et immortalis ex immortali, et sempiternus ex sempiterno. Unus Spiritus Sanctus, ex Deo substantiam habens, perfecta viventium causa, sanctitas sanctificationis praestatrix... Trinitas perfecta, maiestate et sempiternitate et regno minime dividitur, neque abalienatur. Igitur neque factum quid aut serviens in Trinitate neque superinductum.... Neque defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus Sanctus, sed invertibilis et immutabilis eadem Trinitas semper » 6.
In eadem categoria adhuc recensebis testimonia illa in quibus Patres ante ortas haereses, extra omnem disputationis ardorem et controversiae necessitatem, non speculando, non glossando, non argumentando, non specialis cuiusdam causae patrocinium assumendo, sed ex sola fidelis cordis abundantia discurrendo, dogma nondum ulla negatione impugnatum ita ingenue asserunt, ut plane appareat, non tam ipsos esse qui loquuntur, quam nativum fidei et traditionis spiritum qui loquitur in eis. Huiusmodi testimonia de dogmate peccati originalis affert Augustinus, l. 1 c. Iulianum, n. 5-20. Quae postea, n. 32-33, compendiose ab eo resumpta, exemplo tibi erunt: « Sanctus Irenaeus dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod protoplasti peccato fuimus tanquam vinculis alligati. Sanctus Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit baptizatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus Reticius dicit, veteris hominis, quo per lavacrum regenerationis eis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, vitium de protoplaste in germine sparsum, ut peccatum cum homine nasceretur. Sanctus Hilarius dicit, ex peccato esse omnem carnem, praeter illius qui venit in similitudine carnis peccati, sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati lege natum esse, cuius vox est: ego in iniquitatibus conceptus sum. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fuerint parvulos in primordia naturae suae a malitia reformari. Dicit quod in Adam omnes morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et illius culpa mors omnium est. Dicit quod in eius vulnere omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; periisse Adam, et in illo periisse omnes. Dicit, nos contagio maculari antequam nascimur, nec humanum conceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipimur, inquit, in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur... Dicit tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda demersus est. Sanctus Gregorius (Nazianzenus) dicit, melius fuisse non excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari nos debere post lapsum... Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus concipimur. Dicit sanctus Basilius, nos aegritudinem contraxisse peccati, quoniam Eva noluit a ligno prohibito ieiunare.... Postremo sanctus episcopus Ioannes (Chrysostomus) dicit...., etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peccatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa mortalitas inferos adamavit. Dicit, quod nos Christus invenerit, et paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterioribus propriis debitis obligatos. Dicit, Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa mortis quae per cibum inducta est, ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor iustitiae, quam per crucem omnibus condonavit. Dicit, non valde videri habere rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse per Adam; unde magis persuadet esse credendum, quod decentius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio, quod impletur in Christo, etc. ». Haec quidem de peccato originali vetustiores Patres, solo ductu primaevae et in sua adhuc nativa simplicitate decurrentis traditionis. Sed et praeclara quoque eiusdem generis testimoniorum exempla sumes ex iis quae Augustinus ipse de divina gratia, ante omnem theologicam inquisitionem scripta reliquit in primis operibus suis. Velut est illud Confessionum, l. 10, c. 29, 31, 37: « O amor, qui semper ardes et nunquam extingueris, charitas, Deus meus, accende me. Continentiam iubes. Da quod iubes, et iube quod vis... Audio vocem iubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem, et perierat, et inventus est. Conforta me ut possim. Da quod iubes, et iube quod vis... Tentamur his tentationibus (laudum humanarum) quotidie, Domine; sine cessatione tentamur. Quotidiana fornax nostra est humana lingua. Imperas nobis et in hoc genere continentiam. Da quod iubes, et iube quod vis ». Item illud l. 2 de Ordine, n. 52, ubi matrem Monicam alloquens ait: « Oremus ergo, non ut nobis divitiae, sed ut ea proveniant quae nos bonos faciant ac beatos. Quae vota ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo et confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendae veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil amem ». Ne autem putetur quod ipsa oratio per quam alia dona a Deo obtinentur, a nobis sit, et non e divina gratia descendens: « Deus universitatis conditor, inquit l. 1 Soliloq. n. 2, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes ». Certe, non ardore disputationis incitatus, non aliquo praeconcepto fine praeoccupatus, non etiam profundo studio theologico eruditus, haec dicebat Augustinus, sed ductus sola doctrina quam neophytus didicerat in Ecclesia, et plenus spiritu gratiae quem perceperat in baptismo, quod simpliciter credebat, simpliciter etiam profitebatur, iuxta illud: Credidi, propter quod locutus sum.
Iam noscebat, omne quo boni efficimur, donum Dei esse, adeoque fidem simul cum operibus, nihil distinguendo inter prima et sequentia, inter initium et finem, sed comprehendendo ipsum pietatis initium cuius fides fundamentum est, ipsum primum desiderium et cogitationem conversionis, ipsam denique orationem per quam caetera obtinentur. Verumtamen, quid intersit inter simplices illas simplicis fidei confessiones, et libros quibus postea, copiose, enucleate, erudite, idem gratiae dogma exposuit ac propugnavit contra insurgentem Pelagianorum haeresim, nemo est qui non videbit. Ibi ergo novum exemplum est eorum testimoniorum quae simplicem fidem primitivae traditionis referunt, praescindendo a quacumque explicatione aut difficultatum consideratione7.
- Sed iam considerandus venit secundus doctrinae status, in quo simplici fidei adiunguntur explicationes adhuc imperfectae. Quod maxime in nonnullis Patribus secundi et tertii saeculi circa dogma Trinitatis videre est, dum scilicet paganis aut Iudaeis altissimum mysterium aliqualiter declarare et credibiliter exponere intendebant, vel cum refellebant Sabellianos qui Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non natura solum, sed persona quoque unum et singularem Deum esse dicebant; idque (quod diligenter notandum est), ante ortas haereses Arii et Macedonii, Filio et Spiritui Sancto divinam denegantes naturam, creatam attribuentes.
Athenagoras in sua legatione pro christianis, ipsos christianos purgare vult a crimine atheismi quo a paganis accusabantur, ostendendo atheos eos non esse, « qui Deum Patrem, et Filium Deum, et Spiritum Sanctum asserunt, ac eorum in unione potentiam, et in ordine distinctionem demonstrant »8. Ecce habes simplicem et puram fidei christianae confessionem. Sed ne ridiculum quisquam existimaret suum Deo esse Filium, aut christianos de Deo Patre et Filio sentire sicut poetae fabulabantur, qui nihilo meliores hominibus deos inducebant, en subiuncta explicatio: « Est Filius Dei Verbum Patris in idea et operatione; ab eo enim et per eum facta omnia, cum Pater et Filius unum sunt. Cum autem Pater sit in Filio, et Filius in Patre, unitate et virtute spiritus, mens et verbum Patris est Filius Dei. Quod si vobis pro summa vestra intelligentia inquirere subeat, quid sibi velit Filius, dicam breviter primam esse Patris progeniem, non quod factus sit, (ab aeterno enim Deus habebat in seipso Verbum, utpote ab aeterno rationalis), sed quod prodierit ut omnium materialium rerum quae instar informis naturae et inertis terrae iacebant, idea et actus foret »9. Qua in explicatione obscurum est primo, quod Filius dicatur mens Patris, deinde quod dicatur prodiisse ut esset idea et actus terrae illius inanis et vacuae de qua Moyses in initio Geneseos.
Iustinus cum Tryphone Iudaeo disputans, (n. 36) gravissimis verbis asseruerat Christum verum Deum esse, et Dominum virtutum in veteri Scriptura nuncupari. Postquam autem sermo ad alia divertisset, resumit (n. 48) Trypho quaestionem: « Repetens igitur, inquit, sermonem in quo desieras absolve. Nam mirabilis quidem mihi videtur, et qui prorsus demonstrari non possit. Quod enim ais praeexstitisse Deum ante saecula hunc Christum, ac deinde nasci hominem factum sustinuisse, id non solum ab opinione abhorrens mihi videtur, sed etiam stultum ». Tum Iustinus respondet doctrinam hanc revera ab opinione abhorrentem videri iis qui ea quae Dei sunt nec intelligere nec facere unquam volunt, praemittitque duas esse quaestiones distinctas, an Iesus fuerit verus Messias in Lege praedictus, et an sit verus Deus; esse enim quosdam (scilicet Ebionitas) qui eum Christum confitentur, quamvis hominem ex hominibus genitum pronuntient: « Quibus ego, ait, non assentior, nec assentirer, etiamsi maxima pars (christianorum) quae mecum consentit, idem diceret. Neque enim humanis doctrinis iussi sumus a Christo credere, sed iis quae a beatis prophetis praedicata et ab ipso tradita ». Ecce rursus firmissima ac minime ambigua fidei catholicae professio. Nunc autem, ut homini Iudaeo hanc veritatem credibiliter exponeret, ostendere aggreditur Iustinus, alium esse praeter Patrem creatorem universorum, qui in antiqua Scriptura dicitur Deus, quique futurae incarnationi praeludebat per theophanias veteris testamenti. Hunc agnoscit in uno e tribus angelis qui apparuerunt Abrahae sub quercu Mambre; in eo, inquam, angelo mysterioso de quo postea legitur: Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo. Eumdem videt in illo qui apparuit Iacob, et deinde Moysi inter flammas10 rubi ardentis, de seipso contestans: Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Tum concludit, n. 60-61: « Qui dixit Moysi se Deum esse Abrahae et Isaac et Iacob, non creator universorum Deus erit, sed idem ac ille quem Abrahae et Iacob apparuisse, ac creatoris universorum voluntati ministrare, eiusque consilio in Sodomorum iudicio ministrasse demonstratum vobis est, ita ut, etiamsi, ut dicitis, duo fuerint angelus et Deus, nemo tamen non omnino mente captus auctorem universorum et parentem, relictis supercoelestibus in parva terrae particula visum dicere audeat... Alio etiam vobis ex Scripturis testimonio demonstrabo Deum ante omnes res creatas genuisse ex seipso virtutem quamdam rationalem, quae et gloria Domini a Spiritu Sancto vocatur, ac nunc Filius, nunc Sapientia, nunc Angelus, nunc Deus, nunc Dominus et Verbum... Habet enim has omnes appellationes, ex eo quod Patris voluntati ministret, et voluntate de Patre genitus sit... Quale est quod videmus ex igne alium ignem nasci, non imminuto eo ex quo iste accensus est, etc. » 11. Ubi obscurum pariter et difficile est quod Iustinus dicit, absurdum esse si quis putet ipsum ingenitum Patrem in parva terrae particula apparuisse, ideoque apparitiones Dei ad aliam personam debere referri; item Filium ministrare voluntati Patris, et voluntate de Patre genitum esse12.
Hippolytus martyr scribens contra haeresim Noeti, quae eadem est cum illa Sabellii, c. 8 ait: « Necesse ergo est ut quamvis nolit, confiteatur Patrem Deum omnipotentem, et Christum Iesum Filium Dei, Deum factum hominem cui omnia Pater subiecit praeter se, et Spiritum Sanctum, et hos esse vere tres. Quod si vult scire quomodo unus Deus demonstretur, sciat unam esse virtutem sive potentiam huius ». Potestne, quaeso, expressius dici id quod nos credimus? Ad explicationes autem veniens Hippolytus, inter alia, c. 10 dicit: « Deus solus cum esset, nihilque sibi coaevum haberet, voluit mundum efficere. Et mundum cogitans ac volens et dicens effecit... Eorum autem quae facta sunt, ducem, consiliarium et operarium generabat Verbum. Quod Verbum cum in se haberet, essetque mundo creato inaspectabile, fecit aspectabile, emittens priorem vocem, et lumen ex lumine generans, deprompsit ipsi creaturae Dominum, sensum suum; et qui prius ipsi tantum erat visibilis, mundo autem invisibilis, hunc visibilem fecit, ut mundus cum eum qui apparuit videret, salvus fieri posset ». Et infra, c 14: « Si Verbum erat apud Deum, et Deus erat, quid ergo? Dicetne aliquis dicere Ioannem duos Deos? Duos quidem Deos non dicam, sed unum, personas vero duas... Oeconomia consensionis redigitur ad unum Deum. Unus enim est Deus qui mandat, Pater. Qui obedit, Filius. Qui docet scientiam, Spiritus Sanctus. Pater qui est super omnia, Filius per omnia, Spiritus Sanctus in omnibus. Aliter Deum unum intelligere non possumus, nisi vere Patri et Filio et Spiritui Sancto credamus » 13. Ubi iterum obscurum est quod dicitur de generatione Verbi visibilis facti in creatione mundi; difficile, quod subditur de Patre qui mandat, et Filio qui obedit. — Difficiliora adhuc forsitan videri possent ea quae scripsit Dionysius Alexandrinus contra eosdem Sabellianos; quorum elenchum invenire est in fragmentis quae supersunt, apologiae ab eodem Dionysio ad Dionysium Papam missae14. Verumtamen, cum in ea dilucide sanctus episcopus sese de obiectis erroribus purget, nedum in hac parte nova addatur difficultas, suppeditatur potius adiumentum, unde caeterae diluantur. Et recte notant editores benedictini, istam Dionysii apologiam eo maioris esse momenti, quod exemplo nobis sit eorum quae fecissent caeteri Patres Nicaeno concilio superiores, quibus nonnulla exciderunt arianae impietati in speciem cognata, si eos similis necessitas ad explicandam apertius mentem suam compulisset.
Haec igitur specimen quoddam tibi exhibebunt de illo statu in quo adhuc imperfectae erant explicationes dogmatum, id est, nondum adeo praecisus exponendi loquendique modus, quia nondum exortae erant haereses contra quas postea, cum maiori conceptuum claritate et terminorum proprietate defensa est veritas divina. Quod enim contigit de dogmate Trinitatis, hoc idem, proportione servata, de aliis quoque contigisse facile intelligetur. Hoc idem de dogmate incarnationis, de quo ante Nestorium et Eutychetem, in scriptis Patrum reperiuntur locutiones, quae si ad strictum rigorem dialecticae exigerentur, importarent distinctionem suppositorum Dei et hominis, aut e contra, et frequentius, possent praebere ansam perversae intelligentiae cuiusdam mixturae duarum naturarum in unam tertiam coeuntium15. Hoc idem de dogmate peccati originalis cuius impugnatores Pelagiani triumphare sibi videbantur, muniendo se quibusdam Chrysostomi dictis, quae ad legitimum suum sensum reducit Augustinus in primo contra Iulianum libro16. Hoc idem de dogmate gratiae, in quo ipsemet Augustinus, ubi primum incepit ad theologicam huius materiae scrutationem descendere, non quidem rata fixaque sententia, sed quasi inquirendo, opinando, minus accurate examinando, aliquando se lapsum ingenue confitetur17. Hoc idem etiam de caeteris, nec oportet in exemplis afferendis amplius immorari.
- Nunc ergo tertius superest doctrinae status, cui etiam tertia respondet testimoniorum classis: status scilicet explicationis praecisae, in quo, ut verbis Lirinensis utar, intelligitur illustrius quod ante obscurius credebatur, et posteritas enucleatum gratulatur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Hoc stadium quoad pleraque dogmata incipit cum pace Ecclesiae a Constantino data. Abhinc enim et deinceps, magnus fuit in penetratione revelatarum veritatum scientiae profectus, isque saeculo quarto potissimum et quinto, prout insurgentium errorum occasiones ferebant, maxime conspicuus. Tunc in operibus Athanasii, Hilarii, Basilii, Nazianzeni, plena habetur de processionibus divinis tractatio; quae in quindecim de Trinitate Augustini libris suam obtinet perfectionem, clare iam enuntiato principio illo quod in altissimo mysterio clavem intelligentiae, quantum mortalium conditio patitur, suppeditat: omnia nimirum in divinis esse idem, ubi non obviat relationis oppositio. Tunc elucescit doctrina de sacramentis, de gratia, de peccato originali, de nova evangelii oeconomia per respectum ad vetus testamentum, in controversiis Augustini cum Donatistis, cum Pelagianis, cum Manichaeis. Tunc prodeunt definitiones ephesinae de unione hypostatica, et splendida illa Leonis Magni ad Flavianum epistola, ubi totum incarnationis dogma tam dilucide, tamque praecisis terminis ac formulis exponitur.
Sed nec dubium tibi erit quin absolute praeferendae sint istae posterioris aevi auctoritates. Nam post resolutiones Patrum qui contra haereses pugnaverunt, semper provocare ad vetustiores, nil minus est quam laqueum simplicibus praetendere, ut nimirum praeponant id quod est obscurius et magis confusum, ei quod clarius et magis distinctum, id quod obiter dictum, ei quod accuratius enucleatum. Qui etiam laqueus eo periculosior esse noscitur, quod sub specie antiquitatis proponitur. Quid enim magis verosimile, et in fundo verius, quam dicere cum Lirinensi antiquitatem esse sequendam, et quis crederet esse in hoc principio deceptionem? Et tamen ita est. Sequenda antiquitas, regula utique Lirinensis est. Sed oporteret addere quod iuxta eumdem Lirinensem, posteritas saepe clarius loquitur. Et hoc est quod critici dissimulare solent, usque adeo a regula catholici intellectus declinantes, ut dicere non timeant quod post exortas controversias, Patres non ita facile audiendi sunt, quia disputationis ardor eos impulit ad dicendum plus quam volebant. Sed non oportet opponere modum loquendi Patrum, ante et post disputationes cum haereticis. Uterque verus est, et uterque prodest Ecclesiae, dum in primo videt naturalem simplicitatem et mirandam perpetuitatem fidei suae, in altero autem eruditur ad profundiorem intelligentiam et notionem magis exactam de eiusdem fidei articulis. Haereses quippe sollicitiores reddunt doctores. Quanquam ex alia parte certissimum etiam sit quod Patres qui ante haereses exortas scripserunt, habent aliquid fortius, quia evidentius apparent ab omni studio partium liberi18. Ideo isti duo modi sese mutuo complent, et sub alio atque alio respectu sibi invicem praestant.
Sic igitur, cum satis nunc appareat veritas distributionis testimoniorum traditionis in tres classes supradictas, et de prima ac de tertia nulla difficultas occurrat, sed solum de illa intermedia quae transitum signat a simplici fide ad explicationes vel profundioris intelligentiae, vel diligentioris cautelae contra haereticorum novitates: videndum iam est, quaenam legitima interpretatio sit quantum ad ea quae in eo transitionis statu, speciem heterodoxiae prae se ferre viderentur.
§ 3.
Et tota disquisitio ad duas observationes reducetur. Prima et praeambula erit, quod loca illa Patrum quae nunc in considerationem veniunt, in sensu plane orthodoxo possunt intelligi. Altera et principalis, quod non solum possunt, sed debent in isto sensu accipi, praescindendo etiam a disertis auctorum professionibus, si vel sola ratio habeatur criteriorum quae propria sunt catholicae traditioni.
- Et quod ad primum attinet, non vacat ad singulorum discussionem descendere, sed satis erit afferre exemplum de iis quae sunt difficilliora, quaeque meliorem calumniae ansam praebere possent; illa dico superius relata de mysterio Trinitatis veterum testimonia, ex quibus critici persuadere volunt, eosdem veteres ignorasse consubstantialitatem personarum, et praeter summum ac supremum Deum, duos alios inferiores Deos, secundum paganorum dogma, agnovisse! In qua quidem sua exegesi causas deceptionis forte habuerunt in neglectu principiorum scholasticae theologiae.
Certe consubstantialitas non solum non repugnat ordini originis personarum inter se, sed imo, ita cum eo necessario cohaeret, ut si semel cogitarentur plures in divinis improcessibiles, eo ipso evaderet evidenter absurdum dogma unius Dei in personis tribus. De qua re vide tractatum de Trinitate, thes. 9 et 31, cum prolegomeno ad Q. 28. Propterea evangelium hunc ipsum originis ordinem tam instanter tamque studiose inculcat, adhibitis etiam formulis quae carnali intelligentiae videri possent in detrimentum aequalitatis, sicut cum de Filio dicitur quod non potest a se facere quidquam, et de Spiritu Sancto quod non loquetur a semetipso, quod quaecumque audiet loquetur, et alia huiusmodi. Dogma igitur Trinitatis ponit unum improcessibilem a quo Filius, a quo simul cum Filio tanquam ab uno principio Spiritus Sanctus. Sic enim et non aliter, divinae personae distinguuntur inter se solis relationibus originis, minime vero aliquo absoluto, hoc est essentia seu substantia quae cum virtute operativa et operatione ipsa tam ad intra quam ad extra, unum est atque idem. Sic etiam eadem est operatio Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed est in Patre, cum relatione communicantis, est in Filio cum relatione accipientis a Patre, est in Spiritu Sancto cum relatione accipientis ab utroque. Nunc ergo videndum est utrum ibi habeant locum incriminatae locutiones de Patre cui ad omnia ministrant Filius et Spiritus Sanctus, (Iren. l. 4, c. 7. Iustin. in Tryph. n. 61); de Patre qui mandat, de Filio qui obedit, (Hippol. ubi supra); de Patre qui facit, de Filio per quem fit, vel de Patre qui est tota substantia, de Filio qui est derivatio totius et portio, (Tertull. in apolog. c 21, et c. Praxeam c. 9). Et quod in huiusmodi esse non possit verborum proprietas, nulla sane quaestio erit inter nos. Sed et nos etiam quandoque ea de Deo dicimus, quae maiorem proprietatem terminorum prae se non ferunt. Dicimus enim quod Deum poenitet, et quod Deus irascitur; nec veremur attribuere Deo manus et brachia et oculos. Numquid propterea corporeum facimus Deum? Numquid mutabilem in consiliis suis, numquid humanis passionibus obnoxium? Absit, quia si ab iis locutionibus dematur quidquid humani est, nihil iam aliud per manus et brachia significatum relinquetur, nisi virtus et potentia; nihil aliud per iram, quam voluntas efficax puniendi peccata; nihil aliud per poenitentiam, nisi mutatio, non consilii, sed rerum quae consilio subsunt. Idem dic in praesenti. In ministrante enim respectu eius cui ministrat, in obediente respectu eius cui obedit, in instrumento denique respectu eius cuius instrumentum est, duo considerantur: primo, quod ab illo cui ministrat, cui obedit, cuius instrumentum est, derivatam habet vel virtutem operativam vel voluntatem operandi; secundo, quod eam habet diversam ab ea quae est in principali operante, participatam scilicet, dependentem, et subiectam. Deme nunc ab huiusmodi vocabulis, si forte ad divina transferantur, omne id quod dependentiae imperfectionem sonat, et nihil aliud significatum supererit nisi solus ordo originis, secundum quem, ut paulo ante dictum, operatio in Filio, etsi eadem ac operatio Patris, est tamen in eo cum relatione accipientis a Patre, sicut est in Spiritu Sancto cum relatione accipientis ab utroque. Et dices modos loquendi Irenaei, Iustini, Hippolyti, (imo etiam Tertulliani, cuius stylus semper hyperbolicus est, et exaggerato realismo laborans): dices, inquam, istos loquendi modos non compati sensum orthodoxum, praesertim quando nondum erant qui his abuterentur Ariani, et communia apud christianos de divinitate principia grossitiem carnalis intelligentiae per se satis excludebant?1.
Praeterea, consubstantialitas optime stat cum appropriatione, per quam aliquod essentiale attributum, licet secundum rem tribus personis commune, consideratur tamen quasi uni prae caeteris conveniret. Quae quidem appropriatio usitata tum in Scripturis, tum in omnibus fidei symbolis, tum apud omnes Patres, doctores, ac theologos, adeo manifeste pertinet ad catholicam2 de Trinitate tractationem, ut mirum sit si a criticis nostris possit vel ignorari vel reiici. « Dicendum, inquit S. Thomas, quod ad manifestationem fidei conveniens fuit essentialia attributa personis appropriari. Licet enim trinitas personarum demonstratione probari non possit, convenit tamen ut per aliqua magis manifesta declaretur. Essentialia vero attributa sunt nobis magis nota secundum rationem quam propria personarum, quia ex creaturis ex quibus cognitionem accipimus, possumus per certitudinem devenire in cognitionem essentialium attributorum, non autem in cognitionem personalium proprietatum. Sicut igitur similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa utimur ad manifestationem divinarum personarum, ita et essentialibus attributis. Et haec manifestatio personarum per essentialia attributa appropriatio nominatur ». Nec sane arbitraria res esse potest, sed quae fundamentum habens potissimum in quadam peculiari convenientia inter essentiale attributum et personae proprietatem, optimam enodationem suppeditet multis difficultatibus quae occurrunt in praesenti.
Sane vero, usitatissima est appropriatio potentiae, sapientiae, et bonitatis, eaque notior quam ut indigeat multis declarari. Nam potentia habet rationem principii, et appropriatur Patri qui est principium in personis divinis. Sapientia, exemplaritas, idea, ars, splendet in conceptione intellectus, et appropriatur Filio qui procedit ut verbum. Bonitas autem est ratio et obiectum amoris, et appropriatur Spiritui Sancto qui procedit ut amor. Sicut ergo veteres attribuebant Patri opus creationis primae, de qua dicitur in Genesi: In principio creavit Deus coelum et terram; terra autem erat inanis et vacua, et spiritus Dei ferebatur super aquas, quia in hoc opere elucet omnipotentia de nihilo absoluto educens mundum: ita et Filio tanquam Verbo Patris attribuebant opus creationis secundae, hoc est formationis, distinctionis, et ornatus rerum, quia opus istud, opus sapientiae est. Insuper, processio Verbi a Patre per ordinem ad mundum ornandum, considerabatur ab eis quasi quaedam ipsius Verbi ab aeterno concepti emissio in lucem, seu partus ad extra. Hoc sensu Athenagoras dixit Verbum prodiisse ut omnium materialium rerum quae instar informis materiae et inertis terrae erant, idea et actus foret. Et Hippolytus dixit quod Pater creans mundum generabat Verbum, faciens ipsum aspectabile et visibile, cum prius esset inaspectabile et invisibile. Sicut enim architectus habens in sua mente ideam aedificii quam nemo prius videbat, facit illam visibilem quando ex informibus materiis incipit formare aedificium: sic Pater proferebat ad extra Verbum suum ab aeterno genitum, cum dicebat: fiat lux, fiat firmamentum, et caetera quae in Genesi commemorantur. Et sicut ars opificis quodammodo foras prodit ut sese imprimat atque figuret in artefacto, fiatque actus eius et forma: sic in opere ornatus mundi prodibat increata illa ars Verbo appropriata, de qua Prov. VIII-27: Quando praeparabat coelos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens. Unde a primo ad ultimum, secunda haec ac temporalis generatio Verbi de qua tantam quaestionem movent critici, non est in mente veterum, nisi manifestatio Dei in creatione rerum, quoad increatam illam ideam seu rationem intellectam universi, quae Verbo propter modum processionis specialiter appropriatur. Quam quidem manifestationem nihil novi addere Verbo, sed mutationem ponere ex parte solius creaturae, ei soli dubium esse poterit, cui prima naturalis etiam theologiae principia adhuc essent ignota, imo vero, cui nequidem perspicuum foret quod interior idea architecti nequaquam in seipsa mutatur, quando per exsecutionem operis, ad extra parturitur3. Quomodo ergo locutiones antiquorum de Verbo e Patre ad opificium mundi foras procedente, cuiquam videri possent ad sensum orthodoxum irreductibiles?
Sed quid nunc dicemus de omnibus Iustini locis in quibus theophaniae veteris testamenti attribuuntur Filio, eo quod « nemo non omnino mente captus auctorem universorum et parentem, relictis omnibus supercoelestibus, in parva terrae particula visum dicere audeat? » Quae etiam ratio adhuc expressius exponitur infra, in eodem dialogo cum Tryphone (n. 127), cum dicitur: « Non existimetis ipsum ingenitum Deum descendisse aut aliquo ex loco ascendisse. Neque enim ille non enarrabilis Pater et Dominus universorum in aliquem locum venit, neque ambulat, neque dormit, sed in regione sua, quaecumque tandem illa est, manet, acutum cernens et acutum audiens, non oculis quidem, nec auribus, sed virtute non enarrabili, ac omnia videt, et omnia cognoscit, nec quisquam nostrum eum latet, nec movetur, nec loco comprehendi potest, imo ne toto quidem mundo, quippe qui erat etiam antequam mundus fieret. Quomodo igitur ille aut quemquam alloquatur, aut cuiquam appareat, aut in angustissima terrae parte conspiciatur? » Hic saltem, inquies, oportebit dare manus victas, ut vel inviti confiteamur Iustinum agnovisse in Patre et Filio naturam plane dissimilem. Imo vero, aio, adeo dissimilem, ut veniret conclusio quam tu ipse refugies, nempe naturam Filii fuisse in mente Iustini corpoream et animalem, in qua scilicet potuisset ascendere, descendere, ambulare, dormire, et caetera praestare quae de Patre negantur. Et quid, quaeso, magis inadmissibile? Quomodo Filium Iustinus Deum ante saecula genitum, et in tempore de Virgine incarnatum ubique praedicaret? Quomodo intelligeret magnificentissima illa Scripturae verba: Ego sum qui sum, Dominus virtutum, Dominus fortis et potens, Dominus regnavit, et alia eiusmodi quae tam saepe, et in Apologia prima, et in hoc ipso Dialogo, ad Christum referri contendit? Sed ne obliviscaris, quaeso, quod disputat Iustinus cum Iudaeo, et dum Iudaeo persuadere vult theophanias veteris testamenti non esse referendas ad unicam illam personam divinam quam Iudaei admittebant, primo destruere intendit absurdam et carnalem circa ipsas theophanias Iudaeorum opinionem: Quemadmodum, inquit n. 114, magistris vestris placet, qui manus et pedes et digitos et animam habere instar animalis compositi existimant parentem universorum et ingenitum Deum, et idcirco visum esse Abrahamo et Iacob ipsum Patrem docent. Et contra hanc iudaicam et crassam imaginationem militant omnia quae superius relata sunt. Intendit ergo quod non sic accipiendae sunt theophaniae, quasi Deus in sua propria substantia visus fuisset, sed secundum quod per operationem divinam formabantur species visibiles et voces audibiles. Nunc autem operationem hanc simul cum repraesentativis speciebus attribuit Iustinus personae distinctae a persona Patris: illi nimirum personae quae in operando se habet ut ministra Patris; illi personae quae aliquando incarnanda, iam tum assumebat partes annuntiandi hominibus voluntates Patris; illi personae cui convenire poterant nomina angeli et missi, quae in veteris Scripturae theophaniis continuo occurrunt; illi personae de qua ab initio disputationis (n. 56) dixerat: « Enitar vobis, quandoquidem Scripturas intelligitis, ea quae dico persuadere, nimirum alium esse et dici sub creatore universorum, Deum et Dominum, qui et angelus vocatur, quia nuntiat hominibus quaecumque illis nuntiare vult universorum Creator, super quem non est Deus »4. Illi denique personae de qua in fine (n. 127) concludit: « Nec Abraham igitur, nec Isaac, nec Iacob, nec quisquam ex hominibus illum omnium omnino Patrem et Dominum non enarrabilem vidit, sed eum qui secundum ipsius voluntatem et Deus est ipsius Filius, et angelus ex eo quod ministret ipsius voluntati, quem et hominem nasci ex virgine voluit, qui et ignis aliquando fuit in colloquio cum Moyse ex rubo ». Nec in his molestum tibi sit, quod Filium Iustinus Patri submittat. Non enim eum tamquam servum creatori submittit, sed tanquam filium fonti divinitatis, ut secundum nostrum concipiendi modum, (balbutiendo enim ut possumus, excelsa Dei resonamus), originis ordo exprimatur5. Neque etiam Iustino crimini vertas, quod eumdem Filium dixerit secundum voluntatem Patris vel voluntate Patris de Patre genitum esse. Nam praeterquam quod id recte intelligitur eo sensu quem in prima parte, Q. 41, a. 2, exponit S. Tomas6, ne scilicet in hac Filii ex substantia Patris generatione imaginetur quis necessitatem dominantem Patri, et ei invito impositam, quemadmodum de suo secundo principio ac commentitio Deo fingebant Marcionitae: ipse se explicat Iustinus in eodem dialogo cum Tryphone, n. 128 dicens: « Illam autem virtutem, quam et Deum sermo propheticus, et angelum vocat, non solo nomine, ut lucem solis, numerari, sed et numero aliud quid esse, (intellige, aliquid subsistens distinctum), etiam supra breviter disserui, cum virtutem illam ex Patre genitam dicerem, virtute et voluntate ipsius, non vero per abscissionem, quasi Patris substantia divideretur, quemadmodum caetera omnia quae dividuntur et scinduntur, non eadem sunt ac antequam scinderentur; ac exempli causa sumpsi ignes quos ex alio igne accendi videmus, non imminuto illo ex quo multi accendi possunt, sed eodem manente. » Ubi vides opponi generationem Filii voluntate Patris, generationi quae apud nos est per decisionem substantiae, id est, spiritualem materiali. Quo etiam vergit similitudo ignis ultimo adducta, in qua quodammodo praeit Iustinus definitioni Nicaenae: « Deum de Deo, lumen de lumine ».
Habemus itaque in his omnibus explicationes obscuras, conceptiones non satis praecisas, denique locutiones improprias, quae si exortae arianae impietatis tempus non praecessissent, suspectae videri possent. At, quae interpretationem orthodoxam ex aequo et bono non recipiant, certe non habemus. Et similiter dicendum in aliorum dogmatum materiis. Vide ad exemplum, epistolam Cyrilli Alexandrini ad Ioannem Antiochenum, in qua refellit suorum adversariorum calumnias de eo quod senserit, concretionem vel confusionem vel commixtionem Verbi Dei cum carne factam fuisse, passibilem esse divinitatem, etc.7. Vide etiam Augustinum, l. de praedest. SS. n. 27, ubi circa traditionem dogmatis gratiae usque ad Pelagium, optima observatio est.
- Quae igitur cum ita sint, quaerendum nunc superest, utrum eadem illa difficiliora Patrum testimonia, non iam possint tantum, verum etiam debeant in eo quem diximus, catholico sensu intelligi. Nec a longe petenda responsio, quia satis est conclusio praemissorum in cap 1. In iis enim quae ipsam fidei summam constituunt, praesentis Ecclesiae sensus certissimo argumento est sensus Ecclesiae primitivae, ut supra probatum est. Insuper, ab eo sensu deflectere de facto non potuerunt Patres illi omnes, quorum auctoritas semper recepta fuit, et usque nunc recipitur. Oportet igitur ut si qua in dictis eorum invenias, quae cum tanta cautela non dicantur, quanta a modernis servatur, inhaerendo tamen criteriis quae propria sunt interpretationi sacrae traditionis et monumentorum eius, in eo orthodoxo sensu illa indubitanter accipias, in quo possunt intelligi, quidquid sit de probabilitatibus quae e conspectu nudae et simplicis criticae scientificae, in contrarium occurrere adhuc tibi viderentur.
Et haec erat solidissima argumentandi ratio Augustini quoad Chrysostomum, cuius auctoritas contra dogmata peccati originalis a Iuliano afferebatur. Observabat enim Augustinus, impossibile fuisse ut Chrysostomus aliter crediderit ac alii quorum consensum iam ostenderat, utique in ea re quae non admittebat sententiarum diversitatem, sed erat de ipsis religionis fundamentis. Nam si vere aliter sensisset in tam magna causa, ubi christianae religionis summa consistit, non tantam obtinuisset et conservasset in Ecclesia auctoritatem. Et ideo, ex hoc quod integra manserat eius auctoritas, signum habebatur quod catholicus fuerat sensus eius. « Itane, inquit l. 1 c. Iul. n. 22, ista verba sancti Ioannis episcopi audes tanquam e contrario tot taliumque sententiis collegarum eius opponere, eumque ab illorum concordissima societate seiungere, et eis adversarium constituere? Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Ioannes de baptismo parvulorum, eorumque a paterno chirographo liberatione per Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage, non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. Hoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta... Comparans ergo (parvulos) Ioannes maioribus, quorum propria peccata dimittuntur in baptismo, dixit illos non habere peccata; non sicut verba eius ipse posuisti, non coinquinatos esse peccato, dum vis utique intelligi, non eos peccato primi hominis inquinatos... Ego ipsa verba graeca quae a Ioanne dicta sunt ponam: Διὰ τοῦτο καὶ τὰ παιδία βαπτίζομεν, καὶ τοι ἁμαρτήματα οὐκ ἔχοντα. Quod est latine: Ideo et infantes baptizamus, quamvis peccata non habentes. Vides certe non ab eo dictum esse, parvulos non coinquinatos esse peccato, sed non habere peccata: intellige propria, et nulla contentio est. At, inquies, cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se aliter intelligi arbitrabatur, tali quaestione nullius pulsabatur, vobis nondum litigantibus securius loquebatur? »
Ubi vides Augustinum non inhaerere regulis criticae textualis, sicut dicunt nostri moderni, sed principiis altioribus quae regere debent omnem legitimam exegesim patristicam. Iis dico principiis quorum reiectio vel neglectus constituit principale vitium criticae de qua in sequenti capitulo nonnulla iam veniunt observanda.