De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot

De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi

Louis Billot (1846–1931)

First published 1907

Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The edition prints the title page, Prooemium, six chapters with their numbered theses, the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.


Title page

Prooemium

Capitulum I: Caput primum. — De catholico conceptu sacrae traditionis

Sectio I: § 1. — Quod traditionis organum authenticum fuit a Iesu Christo in sua Ecclesia institutum, hierarchia nempe apostolica cum qua affuturum se promisit usque in finem saeculorum.

Sectio II: § 2. — Quod traditio in vero et catholico sensu accepta, regula fidei est.

Sectio III: § 3. — Quod traditio regula fidei est, ordine tum temporis, tum cognitionis, tum comprehensionis, Scriptura prior

Sectio IV: § 4. — Quod ex hactenus dictis consequitur, traditionem habere quidem pro decursu temporis evolutionem quamdam, sed coniunctam cum omnimoda immutabilitate et consensione in eodem semper dogmate, eademque sententia

Capitulum II: Caput secundum. — De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

Capitulum III: Caput tertium. — De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis

Sectio I: § 1. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum immanentiae, sola est methodus legitima in fidei praeambulis, quando probandum venit revelationis factum

Sectio II: § 2. — Quod methodus historica, per oppositionem ad methodum theologicam, est non modo prorsus insufficiens et improportionata, verum etiam in positivos omnis generis errores inductiva

Capitulum IV: Caput quartum. — De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis

Sectio I: § 1. — Quod conceptus veritatis relativae est in se absurdus, et quod praeter definitionem ab antiqua philosophia consecratam adaequatio intellectus et rei, nulla alia admissibilis est notio veritatis.

Sectio II: § 2. — Quod dogmata nostrae religionis vere et proprie e coelo sunt, ac per hoc, speciali titulo rationi veritatis relativae adhuc repugnarent, etiamsi illa aliunde contradictoriis et pugnantibus inter se notis non constaret.

Sectio III: § 3. — Quod pro defensione sui erroris frustra appellant ad notiones vel doctrinas quas e scholis profanis in doctrinam sacram importatas dicunt, vel ad praeteritas quas fingunt, adaptationes theologiae ad philosophiam, praesertim aristotelicam.

Capitulum V: Caput quintum. — De consummatione ruinae per dogmatismum moralem

Sectio I: § 1. — Quod frustra dogmatismus moralis medium restaurationis quaerit ex parte voluntatis, cui inepte primatum attribuit in negotio acquirendae et cognoscendae veritatis religiosae.

Sectio II: § 2. — Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat

Quod dogmatismus moralis non solum non instaurat collapsum veritatis aedificium, erigendo in principium ac fundamentum voluntatem boni, sed magis ruinam super ruinam accumulat, videlicet ruinam ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, faciendo notionem moralitatis independentem a notione Dei et legis eius, et construendo regulam honesti super solas immanentes animae vires sive aspirationes.

Hic de moralitate, praeviae quaedam notiones sunt omnino necessariae. Notio moralitatis includit duos conceptus. Includit primo conceptum bonitatis vel malitiae in actibus humanis; includit praeterea conceptum obligationis qua adstringimur ad bonum faciendum, et malum non faciendum. Et semper ac necessario fundatur super notitiam Dei, tum sub ratione ultimi finis nostrae voluntatis, tum sub ratione legislatoris iubentis ut ordo in finem servetur, prohibentis ne perturbetur.

Considera primo moralitatem in quantum includit conceptum bonitatis vel malitiae in actibus humanis. Haec bonitas, haec malitia, undenam accipitur? Generatim loquendo, bonitas vel defectus cuiuslibet operationis accipi debet per respectum ad finem qui activo operationis principio est praestitutus. Nam operatio se habet ut motus potentiae operativae in terminum attingendum. Est igitur bona, si recte dirigitur in illum, est mala et defectuosa si secus. Sicut in operationibus naturae, « quando actus procedit a virtute naturali secundum naturalem inclinationem in finem, tunc servatur rectitudo in actu, quia medium non exit ab extremis, scilicet actus ab ordine activi principii ad finem ». At quando vitium organi vel perturbatio aliqua undecumque proveniens facit deflectere actum ab ordine illo, tunc incidit ratio actus defectuosi et mali. Idem etiam est in operationibus artis, nam tunc servatur rectitudo, quando operatio continetur in linea finis quem ars sibi attingendum praestituit; incidit ratio defectus, quando a dicto fine deviat, quicumque tandem ille sit. « Cum peccatum sit per deviationem ab ordine ad finem, in actu artis contingit dupliciter esse peccatum. Uno modo per deviationem a fine particulari intento ab artifice, et hoc peccatum erit proprium arti, puta si artifex intendens facere bonum opus, faciat malum, vel intendens facere malum, faciat bonum. Alio modo per deviationem a fine communi humanae vitae, et hoc modo dicitur peccare, si intendat facere malum opus, et faciat, per quod alius decipiatur. Sed hoc peccatum non est proprium artificis in quantum artifex, sed in quantum homo est. Unde ex primo peccato culpatur artifex in quantum artifex; sed ex secundo culpatur homo in quantum homo ». Et sic discurrendo per omnia operationum genera, semper invenietur bonitas vel defectus repeti ex habitudine actus ad finem seu terminum qui operativae potentiae praefigitur, secundum quod actus recte in eum finem dirigitur, vel e contra, a debito eiusdem finis ordine deflectit.

Iam igitur videndum est, quodnam sit in moralibus activum operationis principium, quisnam finis seu terminus eidem principio praefixus. Hinc enim, et hinc tantum, accipietur notio actus moralis, boni vel non boni, recti vel non recti. Porro principium actus moralis in quantum huiusmodi, est libera voluntas, ut omnes facile concedent, cum ibi evidenter incipiat genus moris, ubi primo dominium voluntatis invenitur. Voluntas autem est, ad quam manifeste pertinet directio totius humanae vitae, quia ipsa est quae movet omnes alias vires. Habet igitur pro fine et termino ultimo, ipsum humanae vitae finem supremum, qui nullus alius est nisi Deus, sub cuius ordine vita nostra tota quanta constituitur. Praeterea, voluntas natura sua, respicit bonum summum atque absolutum, et licet possit pro suo arbitrio summum bonum exercite collocare in variis rebus, puta in voluptate, in divitiis, in honoribus, etc., tamen unum solum est in quo summi boni ratio vere, et non apparenter tantum, salvatur; quod unum rursus, ipsa est per essentiam bonitas, Deus. Rectitudo igitur et bonitas actus voluntarii seu moralis in quantum huiusmodi, essentialiter consistet in servato ordine qui terminatur ad finem Deum; perversitas et malitia in recessu et deviatione ab ordine qui est in eundem finem Deum; ibi norma, ibi regula, ibi ratio secundum quam concipitur quid bonum sit, quidve malum in moralibus. Secundum hoc namque intelligitur in primis, malum morale esse quidquid contra Deum ipsum immediate committitur, sicut est blasphemare Deum, discredere Deo, cultum denegare Deo, etc. Secundum hoc deinde intelligitur, malum morale esse quidquid est contra ordinatum amorem hominis ad seipsum: tum quia amor boni quod habemus a Deo, manuducit nos ad amandum plus quam nosmetipsos causam illam principem et supremam a qua omnia participamus, et in qua bonum proprium magis continetur quam in nobismetipsis; tum quia, corrupto eo quod praedispositive se habet, stare amplius nequit illud ad quod est necessaria praedispositio et manuductio. Propterea ergo, id quod repugnat ordinatae sui ipsius dilectioni, repugnat etiam subiectioni ad Deum finem ultimum, et ea de causa, inter ea quae moraliter mala sunt, accensetur. Secundum hoc denique intelligitur, malum morale esse quidquid laedit vel destruit bonum convictus seu societatis humanae, quia rursus, corrumpere foedus societatis humanae, nihil aliud est quam auferre necessariam conditionem, vel destruere necessarium medium tendendi in ultimum vitae humanae finem Deum, ac pro tanto vere dicitur esse contra finem ipsum, sin minus immediate, at certe mediate, quantum est ex natura sua.

Tale igitur est principium discernendi ea quae bona vel mala sunt in moralibus, et nullum aliud est aut esse potest. Si finem Deum removeas, vel ab eo solum praescindas, nihil iam ex omnibus ad quae libido humana se extendit, apparere poterit ut deordinatum deordinatione morali, id est, cadente supra actum voluntarium praecise in quantum est voluntarius. Nam secluso fine Deo, iam non remanet nisi finis qui esset vel in aliis creaturis, vel in homine ipso, et neuter aliquid valet in proposito. Non finis qui esset in aliis creaturis: quia sub aliis creaturis qua talibus, a quibus nihil participat, liberum arbitrium non constituitur; quia ad nullam creaturam liberum arbitrium naturalem habet vel habitudinem vel dependentiam, ut ei illa terminus prosequendus cogitetur praestitutus; quia ex consequenti, impossibile est ut actus liberi arbitrii, eo praecise perversus, eo deordinatus exsistat, quo ab alius cuiusvis creaturae ordine, convenientia, exigentia, bono, utilitate exorbitans. Neque etiam finis qui esset in homine ipso, quia tunc, humana voluntas remanendo semper fixa in proprio bono, recte semper et ordinate ageret, ac per hoc, omnis distinctio inter bonum et malum in moralibus evaderet impossibilis, nullum amplius haberet sensum, et ne in cogitationem quidem posset obvenire.

Quod si nunc consideres moralitatem in quantum notioni boni et mali superaddit notionem obligationis faciendi bonum et declinandi a malo, dependentia ideae moralitatis a praesupposita Dei notitia adhuc tibi manifestior apparebit. Nihil enim magis evidens quam quod obligatio conscientiam ligans, hominemque (velit, nolit) insuperabiliter adstringens, importat in suo conceptu subiectionem ad regulam absolutae necessitatis, eamque a superiore aliquo, realiter seu a parte rei vere exsistente, impositam: siquidem subiectio libertatis restrictiva, respectu abstractionis quae nullum esse haberet extra proprii intellectus considerationem, chimaera et fabula est, lusus imaginationis est, vacuum phantasma est, quod eadem facilitate exsufflatur, qua construitur. Et propter hoc dico patere in terminis, quod moralitatis regula, in quantum apprehenditur ut obligatoria, apprehenditur ipso facto tanquam de lege alicuius dominantis descendens. Hunc autem, nullum alium esse posse nisi Deum, obviis plane rationibus manifestum fit, quae iam alias expositae sunt, ubi de notione peccati agebatur, quasque hic iterum in memoriam breviter revocare iuvabit. Etenim primo, cum regula morum homini dominetur, non in quantum est hic vel ille homo, sed in quantum est homo simpliciter, ab eo solo imposita esse potest, cui homo subest secundum quod est naturam humanam participans. Et iste non est nisi Deus, qui solus naturae humanae auctor est et dominus. Praeterea secundo, regula moralitatis non potest in defectibiles voluntates descendere, nisi ab eo cuius intentio nequeat omnino a moralitatis fine deviare, quique per essentiam absolute impeccabilis exsistat, utpote indeclinabiliter atque immobiliter inhaerens supremo bono quod totius ordinis moralis principium est et terminus. Sed rursus iste est Deus solus. Nam, ut dicitur in Compendio theologiae, c. 113: « Sicubi voluntas non potest a fine deficere, manifestum est quod ibi defectus voluntariae actionis esse non potest. Voluntas autem deficere non potest respectu boni quod est ipsius volentis natura. Quaelibet enim res suo modo appetit suum esse perfectum, quod est bonum uniuscuiusque; respectu vero boni exterioris deficere potest, bono sibi connaturali contenta. Cuius igitur volentis natura est ultimus finis, in hoc defectus voluntariae actionis contingere non potest; hoc autem solius Dei est, nam eius bonitas quae est ultimus finis rerum, est sua natura. Aliorum autem volentium natura non est ultimus finis; unde potest in eis defectus voluntariae actionis contingere per hoc quod voluntas remanet fixa in proprio bono, non tendendo ulterius in summum bonum quod est ultimus finis ».

Praeterea tertio, moralis obligatio non est nata descendere nisi ab eo summo superiore, qui non solum in seipso absolute sanctus est, verum etiam necessario vult omnes alias voluntates esse servandi ordinis debitrices. Hoc autem iterum atque iterum in solo Deo verificatur, cui idem est velle seipsum ut ultimum finem omnium rerum, et velle servari in universo ordinem iustitiae, quandoquidem ordo iustitiae et ordo ultimi finis adaequate convertuntur. Denique, si a Deo volumus praescindere, quid, quaeso, remanebit? Remanebit forte aliqua convenientia aesthetica, emolumentum individuale, utilitas socialis, et si quid aliud eiusmodi. Sed haec longe longeque sunt ab obligatione absoluta, quae debet esse superior voluntati hominis, superior cuicumque bono alias consequendo, superior cuicumque dolori eventualiter sustinendo, superior difficultati cuiuscumque conatus pro officii custodia requisiti. Plane autem repugnat ut in homine ipso in se considerato, sit necessitas homine maior. Repugnat ut creatura quaelibet sit indefinita et insuperabilis ratio regulae semper observandae et nunquam praetereundae. Repugnat ut sit norma suprema et finis ultimus, sicut deberet esse ad imponendam talem ac tantam necessitatem.

Sic igitur, a primo ad ultimum, notio moralitatis est notio essentialiter fundata super notionem Dei finis ultimi, cui creatura rationalis se tota est subiecta, et a quo impositam habet legem, praeceptivam quidem eorum quae ad finem ducunt, et pro tanto rectitudinem ordinis servant; prohibitivam vero eorum quae a fine abducunt, et pro tanto ordinem perturbant. Quisquis proinde solvit notionem moralitatis a notione Dei, quisquis moralitati aliam praestituit basim, aliud fundamentum, aliud principium, iste destruit quantum in se est moralitatem, eamque reducit ad meram quamdam inclinationem humanam, in eadem linea eodemque gradu inventam ac inclinationes caeteras, quae procul dubio subsunt libero arbitrio, nedum ei legem recte agendi dictent, et irremovibilem normam ordinatae operationis praestituant.

Nunc autem dogmatismus moralis non fundat notionem moralitatis super notionem Dei, creatoris, domini, legislatoris, et ultimi finis nostri; sed magis e converso, vult notionem Dei esse foetum et procreationem moralitatis. Prior est voluntas moralitate instructa; posterior est notitia Dei, ad quam mens flectitur sub pressione cordis. Relinquitur ergo moralitas quoad nos a Deo independens, moralitas emergens e solis immanentibus animae viribus vel aspirationibus, moralitas denique interclusa et undequaque circumscripta Kantiano illo imperativo categorico, quod ad trutinam rationis revocatum, invenitur inane, insubsistens in se, contradictoriis constans notis, et pro tanto contemnendum.

Sentis equidem in temetipso inclinationes ad servandam iustitiam, temperantiam, castitatem, sed sentis etiam alias, et ex toto oppositas. Sentis inclinationes ad benefaciendum aliis, ad diligendum parentes, filios, fratres, proximos; sed in animalibus quoque similes observare est propensiones, et quandoque quidem valde teneri ac delicati affectus, sicut narrat Basilius l. 8 Hexaem., de ciconiis quae parentes suos aetate confectos fovent plumis, alimentis recreant, et in volatu supportant. Hucusque ergo nihil plus quam instinctus quidam, inter tot alios quibus complexa nostra natura abundat. Sed cum tibi videris audire vocem conscientiae quae categorice imperat, ut has prae aliis inclinationes tanquam obligatorias regulas sequaris, ludibrium es vanae sentimentalitati. Dico autem vanae sentimentalitati, quamdiu tuum hominem immanentistam pro virili sustines; quamdiu hominem illum realem quem expulisti furca, quique confuse saltem sese conscit sub lege Dei constitutum, eadem semper furca longius semper pellis, et redire non sinis. Imperat conscientia? Sed nullus comparet, in cuius nomine imperet vel imperare possit. Categorice imperat? Sed nulla est assignabilis necessitas cui categorica illa iniunctio proportionetur. Nam si honorem et dignitatem propriae personae in medium adducas, quaero de qua personae dignitate, de quo honore loquaris. An de honore quo gaudeas apud alios? Sed in hoc potest esse ratio cohibens manum, aut verius, actionem quae in caeterorum hominum notitiam veniat; quoad forum vero et praescriptum conscientiae, nihil praetereaque nihil. An de honore quo gaudeas apud temetipsum? Sed contra primo, quia eiusmodi honor proprio uniuscuiusque beneplacito subiacet. Quomodo ergo non iustos limites excedens, iniunctio illa, etiam adversus ea quae ardentius concupiscis, tam insolenter insurgens? Sed contra secundo, quia adeo larga et varia esse solet apud homines aestimatio honoris et dignitatis, ut de eo quod tuus requirit honor, praesertim in solis oculis tuae conscientiae individualis, iure meritoque independentem iudicem et arbitrum te constituas. Sed contra tertio, quia praescindendo semper a fine superiore et ordine quo ad illum religaris, honorem et dignitatem in nullo alio melius et rectius collocabis, quam in non abdicando libertatem qua te natura donavit, teque tuarum determinationum dominum fecit. Si quid autem in contrarium occurrerit, terriculamentum erit, praeiudicium erit, subiectiva impressio erit, quam frigida ratio ad criticum examen revocans, vanam atque inanem pronuntiabit.

Sic igitur, moralitas ad quam recurrit dogmatismus moralis, moralitas revera non est, sed radicalis negatio omnis moralitatis. Nec obstat quod intendant forte moralitatem qualem vulgo, plus minusve confuse, omnes eam concipiunt. Haec enim est perpetua contradictio in quam infallibiliter incidunt quicumque pervertunt primas illas notiones, quae in ratione nostra tanquam incorruptibilis fundus reponuntur. Semper consociant notionem veram cum notione sophisticata, et sophisticatam vestiunt attributis ac proprietatibus quas inveniunt in vera. Sed de moralitate nunc loquimur, qualem illam systema adstruit. Systema scilicet, in quo homo debet omnia haurire ex intimo suo fundo vitalique potentialitate, ne indebitus limes apponatur legitimae eius autonomiae, proprioque autochtonae expansionis modo. Systema praestituens voluntatem bonam, cui caecus instinctus pro criterio boni est, et imaginaria lex pro regula dirigente. Systema demum non modo dissolvens vinculum dependentiae moralitatis a Deo, sed imo ipsam Dei notitiam et omne aliud dogma religiosum pullulare faciens sub incubatione cordis, cuius suggestioni' obedit intellectus, ut in ultima analysi sit pure ac simpliciter, pro ratione voluntas. Et non vides ibi accumulatam ruinam ordinis moralis super ruinam cognitionis intellectualis, ut sit plena destructio? Est tamen et aliud quo adhuc evidentius destructionis consummatio ostenditur, de quo, ultimo loco, nonnihil iam dicendum est.

Sectio III: § 3. — Quod dogmatismus moralis consummat irreparabilem veritatis fidei destructionem, proclamando valorem pure practicum dogmatum religionis

Capitulum VI: Caput sextum. — De cumulo errorum in systemate fidei viventis

§ 1.

§ 2.

§ 3.

§ 4.

§ 5.

Index

Approbatio operis

↑ Top of work