Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Articulus I: Utrum virtutes morales sint in medio
Articulus II: Utrum medium virtutis moralis sit medium rei, vel rationis
Articulus III: Utrum virtutes intellectuales consistant in medio
Articulus IV: Utrum virtutes theologicae consistant in medio
In articulo quarto eiusdem sexagesimaequartae quaestionis, dubium occurrit de illa propositione universali assumpta in littera, arguendo in oppositum, scilicet: In omnibus in quibus virtus consistit in medio, contingit peccare per excessum, sicut et per defectum. Videtur enim hoc falsum de iustitia: nam consistit in medio, et non contingit peccare nisi uno modo, scilicet per defectum. Quilibet enim iniustitiam faciens, violat aequalitatem quia declinat in minus alteri, cui debetur aequale. Si enim declinaret in maius illi, non esset iniustitia, ut patet in commutativa iustitia: et etiam in distributiva, in qua si quis maius quam persona mereatur det, ideo violat aequalitatem, quia alterum minuit hic excessus.
II. Ad hoc dicitur quod medium iustitiae contingit violari utroque modo, scilicet per excessum et defectum. Diversimode tamen contingit hoc circa medium iustitiae, et aliarum virtutum. Nam extrema medii aliarum virtutum constituunt diversa vitia, inter quae media est virtus ipsa, ut patet in II Ethic.1: et propterea alio vitio peccatur secundum excessum, et alio peccatur secundum defectum. Extrema autem medii iustitiae non constituunt diversa vitia: et propterea uno et eodem vitio peccatur per excessum et defectum. Et non solum uno vitio, sed uno actu numero, ut patet in furto: simul enim violat medium minus alteri, et plus sibi faciendo. Et simile est in distributionis violatione: simul enim minus uni, et plus alteri tribuitur.
Nec obstat si quandoque solum minus videatur fieri alteri, et nulli plus; ut in incendiis et huiusmodi. Hoc enim ostendit quod medium iustitiae principaliter violatur in minus. Et vere sic est: quia, cum aequale sit ad alterum, per minus illi directe violatur. Sed tamen semper concomitatur plus alicui, vel in re vel in potestate. - Sat est ergo litterae quod, ubicumque est virtus in medio, contingit et per excessum et per defectum peccare: sive simul sive separatim, sive uno sive pluribus vitiis, non est curae.
III. In eodem quarto articulo dubium primo occurrit ex Scoto, in III Sent., dist. xxvi, docente quod potest concedi quod virtus theologica est proprie in medio, non ex parte obiecti, sed actus: ita quod, licet non possit tendere in nimis verum aut bonum, quia tendit in infinitum obiectum, potest tamen nimis tendere in illud; et sic virtus theologica moderatur actum, ut medio modo tendat. Et consequenter fides est media inter levitatem, iuxta illud, Qui cito credit, levis est corde2, et pertinaciam violantis rationem; et spes inter praesumptionem et desperationem.
Dubium secundo occurrit specialiter de medio respectu fidei. Videtur enim quod secundum se habeat medium: quia obiectum suum, quod est quid complexum, puta Deum esse trinum, et huiusmodi, habet extrema, scilicet Deum non esse trinum, et Deum esse trinum essentialiter; hoc enim est superfluum, illud diminutum.
IV. Ad primum horum dicitur, primo, quod positio illa Scotica est contra divum Thomam, et veritatem. Contra divum quidem Thomam, expresse dicentem hic de modo actus, quod non potest esse excessivus: scilicet quod non potest quis nimis credere, nimis sperare, nimis amare, tendendo in Deum. Contra veritatem vero, quia constat quod non potest Deus amari nimis, ita quod actus amandi Deum ita excessivus: immo modus amandi Deum, secundum Bernardum3, est sine modo amare. - Nec est verum quod de fide dicitur. Quoniam licet qui cito credit, levis sit corde; non tamen qui cito credit Deo, levis est corde. Praesumptio quoque, ut patet in responsione ad tertium, non est vitium quia nimis speret in Deum: sed quia sperat bonum excedens propriam conditionem. - Unde concessio ista non solum ut falsa, sed ut mala, utpote ponens modum dilectionis Dei, procul abiiciatur.
Ad secundum autem dicitur quod fides secundum se est de Deo, cuius non sunt extrema. Ex parte autem nostri, est de Deo per modum compositionis et divisionis, ut in IIa IIae4 dicitur. Et propterea ex parte nostri est in medio; et non secundum se.