Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Articulus I: Utrum virtutes morales sint in medio
Articulus II: Utrum medium virtutis moralis sit medium rei, vel rationis
Articulus III: Utrum virtutes intellectuales consistant in medio
In articulo tertio eiusdem sexagesimaequartae quaestionis, multa dubia simul solvenda occurrunt. Primum est, quomodo virtus intellectualis quae vocatur intellectus, sit in medio: cum careat contrario. Non enim contingit oppositum primorum principiorum opinari, affirmando aut negando.
Secundum est, quomodo stant haec duo simul: quod verum intellectus practici consistit in confesse se habere appetitui recto, ut superius1 ex VI Ethic. dicitur; et quod veritas eiusdem habeat pro mensura res, et sit mensura appetitus. Ex primo enim habetur quod dependet ab appetitu, et consequenter mensuratur ab eo.
Tertium est, quomodo hic dicitur quod virtutis intellectualis mensura non est aliquod genus virtutis, ut patet in responsione ad secundum: et tamen superius in qu. LXIII, art. 2, dictum est quod duplex est regula boni hominis, ad quod ordinatur virtus, scilicet humana ratio et lex divina.
II. Ad evidentiam horum omnium, distingue quod virtutes omnes dupliciter possunt accipi, scilicet secundum se, et ex parte nostri: et utroque modo regulam habent. Et in littera quidem quamvis de solis theologicis virtutibus fiat ista distinctio, in articulo sequenti; veritatem tamen habet extensa ad omnes virtutes, diversimode applicata. Nam virtus intellectualis, quoad cognoscere, secundum se consideratur, quando in ordine ad rem cognitam sumitur: ex parte vero nostri, cum secundum modum quo in nobis fit aut est, accipitur. Quoad dirigere vero, quod addunt practicae supra speculativas, secundum se sunt ipsae regulae, et respiciunt regulabilia per eas: unde ex parte tantum nostri regulam habere possunt, secundum quam in nobis fiunt aut sunt. Virtutes quoque morales secundum se obiecta respiciunt: ex parte autem nostri, principia quibus in nobis fiunt et sunt. Et quia Auctor sic de virtutum mensura et medio secundum se loquitur, ut in art. 4 manifestatur; ideo obiecta omnia, quae ex parte nostri se tenent, nihil officiunt proposito.
III. Et ut ad singula descendamus, cognitio in primis principiorum secundum se est in medio duorum contrariorum: verbi gratia, huic acceptioni, Totum est maius sua parte, contrariatur secundum se, ut superfluum, Totum est minus sua parte, et ut deficiens, Totum non est maius sua parte: quamvis ex modo quo haec cognitio est in nobis, quia scilicet naturaliter est in nobis, contraria loca habere non possunt.
Verum quoque intellectus practici secundum se quidem a rebus pendet, quoad cognoscere: ex parte autem nostri, ab appetitu recto, qui facit nobis apparere finem secundum ipsius appetitus dispositionem. Quoad dirigere vero, ut dictum est2, ipsa intellectualis virtus est regula; et nostro lumini rationis naturalis et appetitui commensuratur, ut superius3 declaratum fuit.
Eadem etiam ratione, virtutis intellectualis secundum se mensura, nec practicae nec speculativae est aliquod virtutis genus: procederetur enim in infinitum. Sed virtutum moralium mensura quia est obiectum nostra vel divina regula modificatum, ideo aliud virtutum genus, ad quod pertinet mensura illa, mensura est. Aliquarum autem virtutum intellectualium, puta prudentiae et scientiae, quae ad principia per se nota examinantur, mensura quoque aliud virtutum genus secundum se et ex parte nostra est. Primarum autem virtutum intellectualium, scilicet intellectus et synderesis, mensura etiam ex parte nostri non est aliqua virtus: sed solum naturale lumen ex parte nostra, et res cognita secundum se. – Et sic patet responsio ad omnia obiecta.