Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Articulus I: Utrum virtutes morales sint in medio
In titulo quaestionis sexagesimaequartae mox dubium occurrit, quomodo consistere in medio inter proprietates virtutis computetur: cum expresse in II Ethic. ponatur in definitione virtutis moralis, quae in littera, in argumento ad oppositum, affertur, quamvis non tota. – Sed hoc facile solvitur a recolentibus quod saepe proprietates notiores admittuntur in definitionibus, ut latentes differentiae insinuentur.
In titulo primi articuli, adverte quod virtutem consistere in medio contingit dupliciter: scilicet essentialiter, et causaliter. Secundum essentiam virtus est in medio, quae est in medio duorum vitiorum: sicut temperantia inter luxuriam et insensibilitatem. Et hoc non convenit omni virtuti: quia non convenit iustitiae, ut patet in V Ethic.1 Et de tali medio non est hic quaestio. – Secundum vero effectum dicitur esse virtus in medio, quae in materia propria circa quam est, medium facit inter plus et minus illius, seu in illa, ad illam, illi, etc. Sicut iustitia in emptione medium ponit inter plus in emptore et minus in venditore, pretium aequivalentis dando venditori, vel e converso: et temperantia medium ponit inter plus et minus delectari, delectationem capiendo quando, ubi, sicut oportet, etc. Et hoc, ut patebit2, convenit omni virtuti, exceptis theologicis. Et de tali medio est quaestio omnium articulorum huius quaestionis.
II. In responsione ad tertium primi articuli, non te conturbet quod Auctor ponat tam virginitatem quam paupertatem mediam inter superfluum et diminutum alterius ordinis; dum superfluum ponit in superstitione vel vana gloria, et diminutum in transgressione voti, quae constat esse secundum se vitia extrema alterius virtutis, puta religionis et philotimiae seu magnanimitatis. Fecit namque hoc Auctor, quia nec virginitas nec paupertas habet specialem rationem virtutis, et consequenter specialia extrema inter quae mediet, infra proprias materias in ordine ad regulam tam humanam quam divinam; sed ex extrinseco fine et religionis actu, scilicet voto, ut in IIa IIae3 tractabitur plenius. Quia igitur ex extrinseco rationem sumit specialis virtutis, consequens fuit ut ex extrinseco extrema adhiberentur.