Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Articulus I: Utrum virtutes morales sint in medio
Articulus II: Utrum medium virtutis moralis sit medium rei, vel rationis
In secundo articulo eiusdem sexagesimaequartae quaestionis, nota terminos quibus in virtutibus utimur: scilicet medium rationis, et medium rei. Medium rationis, cum sit modus in materia alicuius virtutis secundum conditiones regulae, exigit duo: scilicet materiam, et conditiones rationis. Ita quod consistit medium rationis in affirmatione utriusque, scilicet materiae propriae, et omnium conditionum spectantium ad rationem rectam: verbi gratia, medium rationis in temperantia est delectari quando, sicut, quare oportet, etc. – Extrema autem sumuntur penes negationem unius, et affirmationem alterius: ita quod superfluum affirmat materiam, negatis conditionibus; diminutum vero negat materiam, affirmatis conditionibus. Verbi gratia, uti delectationibus non quando, non quare, non ubi oportet, etc., superfluum est: est enim delectationibus, quae sunt temperantiae materia, plusquam oportet uti. Non uti autem delectationibus quando oportet, quare oportet, etc., diminutum: est namque minus delectari quam oportet.
Medium autem rei consistit in aequalitate rei ad rem, seu ad personam alteram. Aequalitas autem cum duplex sit, scilicet duarum quantitatum, sicut duo pedalia sunt aequalia, et quinque et quinque sunt aequalia, et haec vocatur aequalitas arithmetica; et duarum proportionum, sicut proportio sex ad quatuor, et duodecim ad octo, sunt aequales utrobique, utrobique enim est sesquialtera proportio, idest continentia totius et dimidii: utraque invenitur in iustitia. Nam commutativa iustitia observat medium secundum aequalitatem quantitatum: nam quantum valet quod accipit, tantum valet quod dat; ut patet in emptione. Iustitia vero distributiva observat medium secundum aequalitatem proportionum: nam eandem proportionem facit inter bona quae distribuit, quam habent inter se personae quibus distribuitur. – Extrema autem in aequalitate quantitatum, sunt plus et minus secundum quantitatem, ut patet. Extrema autem in aequalitate proportionum, sunt plus et minus secundum proportionem: ita quod si, verbi gratia, inter personas est proportio sesquialtera, superfluum erit si inter res distributas sit proportio dupla, in qua continetur totum bis; diminutum vero, si inter res distributas esset proportio sesquitertia, aut sesquiquarta, in qua continetur totum et tertia pars vel quarta tantum.
II. Et quoniam medium rei ad alterum est, consequens est ut sit medium inter plus uni, et minus alteri: vel ita quod plus sit mihi et minus alteri, ut in commutationibus; vel ita quod plus uni parti et minus alteri, ut in distributionibus. – Medium autem rationis, quia continet sub se commensuratum sibi et commensuratum alteri, abstrahit et sibi et alteri: sicut animal ab homine et leone. Propter quod, medium rationis in communi, consistit inter plus et minus secundum rationem: in speciali autem, dissimiliter. Nam in virtutibus circa passiones, medium rationis consistit inter plus et minus mihi ipsi eligenti, sicut medium consistit in commensuratione ad meipsum: et propter hoc dicitur in littera quod medium in passionibus sumitur quoad nos. In iustitia autem, medium rationis consistit inter plus uni et minus alteri, sicut et medium rei. Quia non solum aequalitatem eandem quam rei medium exigit, recta ratio imponit1 iustitiae; sed conditiones etiam nullas ei apponit nisi redundantes in aequalitatem vel inaequalitatem rei: reddere namque debitum recta ratio dictat iustitiae, quando et ubi oportet, pro quanto faciunt vel tollunt rationem debiti. – Et propterea esto cautus, ut discernas circumstantias in materia iustitiae dupliciter inveniri: primo, ut redundant in aequale vel inaequale, idest ut pertinent ad rationem debiti; alio modo, ut sunt communes circumstantiae actus virtuosi. Verbi gratia, reddere mutuo acceptum die statuto, spectat ad rationem debiti: reddere autem illo die hora incompacta, puta qua sumit cibum, impertinens est iustitiae; non enim iniusti, sed imprudentis est haec electio. Et propterea in littera dicitur quod medium rationis in iustitia est medium rei.
Et ex hoc provenit quod extrema, scilicet plus et minus, in iustitia non sumuntur secundum affirmationem materiae et negationem conditionum, et e contra, ut in aliis moralibus virtutibus; sed secundum plus uni et minus alteri. – Et hinc etiam provenit quod iustitia non est media inter duas malitias, sicut aliae virtutes morales, quae mediant inter affirmationem materiae et negationem conditionum ut superfluum, et negationem materiae et affirmatas conditiones ut diminutum. Nam si medium rationis et extrema in iustitia sumerentur secundum conditiones, ut in aliis, et non praecise ut redundant in medium rei; contingeret accipere extrema vitia, ut in aliis. – Et haec sint hic dicta pro intellectu medii et extremorum in virtutibus, pro clarificanda novitiorum mente.
III. In eodem secundo articulo eiusdem sexagesimaequartae quaestionis, declarandum occurrit novitiis quod prima ratio pro tanto dicitur in littera quod procedit de medio rationis subiective, quia concludit quod medium rationis, quia bonum est rationis, est in ipsis actibus rationis tanquam in rebus ipsis: sicut medium rationis causaliter, quod scilicet a ratione impositum est operationibus et passionibus, est in passionibus et operationibus tanquam in rebus ipsis.