Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Articulus I: Utrum bonitas vel malitia per prius sit in actu voluntatis, vel in actu exteriori
Articulus II: Utrum tota bonitas et malitia exterioris actus dependeat ex bonitate voluntatis
Articulus III: Utrum bonitas et malitia sit eadem exterioris et interioris actus
Articulus IV: Utrum actus exterior aliquid addat de bonitate et malitia supra actum interiorem
Articulus V: Utrum eventus sequens aliquid addat de bonitate vel malitia ad exteriorem actum
In titulo articuli quinti nota duos terminos. Eventus enim, commune vocabulum ad effectum per se et per accidens, significat id quod quomodolibet ex actione provenit. Addere vero praesupponit id cui additur, et ad augmentum spectat: unde addere ad malitiam, praesupponit malitiam in actu; et addere ad bonitatem, praesupponit bonitatem in eodem. Unde non quaeritur hic an actus ex eventu reddatur malus vel bonus: sed an actus malus ex malo eventu reddatur peior, et bonus ex bono eventu melior. Prima enim quaestio iam1 soluta est, cum determinatum est unde actus moralis, et unde actus voluntatis sit bonus vel malus, scilicet ex fine, obiecto, etc.
II. In corpore articuli dubium magnum occurrit, quia durissima et falsa doctrina videtur hic tradita. Distinguitur siquidem quod eventus potest dupliciter se habere: aut ut praecogitatus, aut non. Si ut praecogitatus, addit ad bonitatem vel malitiam. Si non, tunc dupliciter: aut per se sequitur, et ut in pluribus, et tunc etiam addit; aut per accidens, et in paucioribus, et tunc non addit. - Ex hac enim doctrina habetur, in primo membro distinctionis, quod eventus sequens sive per se sive per accidens, sive frequenter sive rarissime, dummodo sit praevisus, addit ad bonitatem vel malitiam. Hoc autem esse durissimum verbum, ex eo patet quod, si quis, committens actum peccati venialis, praecognoscens ex eo, sine alia culpa sua, alios peccare mortaliter, peccaret mortaliter. Et sic mulier pulchra, et adamata ab aliquibus, et sciens, cum egreditur, illos in eam appetendam exarsuros; non posset, causa alicuius venialis solatii, ire ad proprium hortum absque peccato mortali. Et infinita similia videntur sequi, quae homo forte non suffert audire.
Falsum autem esse convincitur ex ratione, sic. Actus non recipit additionem in bono vel in malo secundum id quod est per accidens et in paucioribus: sed eventus per accidens et in paucioribus, ex hoc quod est praevisus, non transit ex per accidens et raro in per se aut frequenter: ergo eventus talis, ex hoc quod est praevisus, non addit in bonitate vel malitia. - Maior habetur in calce corporis huius articuli. - Minor est per se nota: quia praevisio sola nihil confert voluntati. Non enim ex hoc quod aliquis praevidet aliquid, est bonus vel malus: nec ex hoc quod aliquis praevidet aliquid per accidens futurum ex suo actu, propterea male facit. Alioquin Christus, praevidens ex manifestatione sui futura tot scelera Iudaeorum, male fecisset manifestando se: et occidens suum invasorem, praevidendo eius mortem, et defendendo se, peccaret.
Unde super eadem radice formatur alia ratio sic. Praevisio eventus mali per accidens, non facit actum malum: ergo praevisio eventus mali per accidens futuri, non facit actum peiorem, si erat malus: iuxta illam regulam, Sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, etc.2 - Et confirmatur. Quia faciens actum bonum, puta vadens ad ecclesiam, et praevidens quod ex eo sequentur alia bona per accidens, et non acceptans illa, nec odio habens, sed stans in sola praevisione, non propterea facit actum meliorem. Et tamen expresse in littera primi membri dicitur quod praevisus effectus addit ad bonitatem.
III. Quid ergo dicemus? Dicendum est, si littera non est defectiva, quod Auctor intendit de eventu quocumque praecogitato sic quod descendat in voluntatem, ita quod voluntas feratur in ipsum, directe vel indirecte: ita quod non intendit nisi de eventu praeviso et volito, sive directe sive indirecte. Et hic sensus potest sumi ut expositus ab ipsomet inferius in qu. LXXIII, art. 8, ad 1, ubi dicit quod eventus sequens, si sit praevisus et intentus, addit ad bonitatem vel malitiam actus, sicut supra dictum est, cum de bonitate et malitia humanorum actuum ageretur. Et quia in corpore illius articuli ponit sub non intento volitum indirecte, ideo consulto dixi quod intentio Auctoris est loqui de praeviso et volito, sive directe sive indirecte. - Et potest quoque hicmet sensus ex hac littera sumi, dum dicitur voluntas magis inordinata. Cum enim voluntas non reddatur inordinata ex actu exteriori, nisi inquantum volito, consequens est quod nec ex eius eventu deordinetur nisi volito. Et consequenter ex eodem non magis deordinatur, nisi volito. Intendit ergo in primo membro: sive per se sive per accidens, sive frequenter sive raro, et, breviter, eventus quomodolibet actionis propriae sit praevisus et volitus, addit ad bonitatem vel malitiam actus. Et hoc est manifestum: quia hoc spectat ad voluntatem magis deordinatam in malis, et magis affectam in bonis.