Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Articulus I: Utrum bonitas vel malitia per prius sit in actu voluntatis, vel in actu exteriori
Articulus II: Utrum tota bonitas et malitia exterioris actus dependeat ex bonitate voluntatis
Articulus III: Utrum bonitas et malitia sit eadem exterioris et interioris actus
In titulo articuli tertii eiusdem vigesimae quaestionis, quaestio est de identitate numerali, etc.
In corpore eiusdem articuli, adverte duo. Primum est, quod dupliciter aliqua accidentia distinguuntur numero: scilicet vel propter numerationem subiecti, ut albedo in Socrate et Platone; vel propter numerationem essentiae, ut albedo et dulcedo in eodem pomo. Et propterea littera, intendens quod utraque bonitas est intus, et utraque extra, et ponens quod uterque actus est unus actus in genere moris, vult quod quandoque sit una numerositate subiecti et essentiae; quandoque duae numerositate essentiae, non subiecti, quia uterque actus est unum subiectum numero. – Secundum est, quod hinc expresse, ut responsio ad tertium manifestat, habes quod derivatio bonitatis vel malitiae ex actu in actum, non est formalis, sed denominativa tantum.
II. Sed sunt hic plura dubitatione digna. Primum est. Si actus exterior et interior sunt unus actus, et unum subiectum numero in genere moris, quorsum tanta quaestio de prioritate, dependentia et causalitate bonitatis et malitiae moralis unius ab altero? Haec enim, cum diversitatem supponant, per accidens ad moralem doctrinam spectare videntur.
Secundum est, quia Auctor diminutus videtur. Bonitas enim actus exterioris tripliciter se habet ad bonitatem actus interioris: primo, ut habens omnino eandem bonitatem, ut potio amara; secundo, ut habens omnino aliam secundum se, ut bene epulari propter sanitatem; tertio, ut habens ex se, et non ex alio fine, ut cum actus exterior propter se est volitus, puta contemplatio vel adulterium. Hic enim tertius modus in littera non ponitur: et tamen frequentissimus est, dum volumus actus virtutum vel vitiorum non propter alium finem.
Tertium est, quia voluntaria videtur doctrina Auctoris quoad hoc, quod derivatio bonitatis vel malitiae actus ab actu non est secundum formam, ut calidum derivatur ex calido; sed secundum denominationem, ut sanum denominatur in aliis a sano in animali.
Quartum est circa ipsam conclusionem. Contra quam arguit Scotus, in Quolib., qu. XVIII1, tripliciter probando quod non est eadem bonitas vel malitia actus interioris et exterioris. Primo, auctoritate Augustini, XIII de Trin.2, dicentis quod male volendo miser est: minus tamen esset, si nihil eorum quae perperam voluit, habere potuisset. – Secundo, ratione. Quia alia est integritas requisitorum secundum rationem rectam ad bonitatem actus interioris, et alia requisitorum ad bonitatem actus exterioris: ergo. – Tertio, etiam ratione. Quia nihil est causa, medium et ratio sui ipsius: sed actus interior bonus, et exterior bonus, se habent in bonitate ut causa et causatum, ut immediatum et mediatum, et huiusmodi: ergo. – Quarto arguit contra idem Gregorius de Arimino, in libro Sententiarum3. Actus exterior est malus: et non est illud malum quod est actus interior: ergo sunt duo mala. Probatur minor: quia adulterium non est velle adulterari, nec homicidium est velle hominem occidere, et sic de aliis.
Sunt etiam apud Capreolum, in XLII dist. Secundi4, multa, quae vide ibi: ex his enim solutis satisfactum credimus.
III. Ad primum horum dicitur quod, sicut in naturalibus, quando unum numero constat ex pluribus, non per accidens nec frustra quaeritur quid ex quo in alterum redundat, ut patet in compositis ex materia et forma; ita in moralibus, licet actus imperans et imperatus sint unus numero actus, non ut simplex, sed ut compositus, non frustra nec per accidens quaeritur quid ex quo procedat.
IV. Ad secundum5 dicitur quod haec obiectio testatur illam esse Auctoris mentem, quam in praecedenti articulo6 diximus: scilicet quod distinctio bonitatis ex fine et actu intelligitur formaliter, idest inquantum finis et inquantum actus. Propterea enim non oportuit tertium membrum in littera poni: sed sub secundo membro comprehenditur, quandocumque actus exterior est secundum se bonus. Unde quando quis vult fornicari non propter alium finem, malitia actus interioris et exterioris est alia et alia, non specie, sed numero: ita quod actus interior voluntatis est malus formaliter propria malitia fornicationis, quam habet ex fornicatione ut finis; et actus exterior est malus etiam formaliter propria malitia fornicationis, quam habet ut actus ex genere suo.
V. Ad tertium7 dicitur quod doctrina haec non est voluntaria, sed in littera tangitur eius fundamentum: quia scilicet, quando aliquid dicitur tale ex ordine ad aliud, dicitur denominative, et non oportet dici formaliter; quod enim habet aliquid in se formaliter, dicitur tale secundum seipsum, ut patet inductive. Constat autem quod actus interior voluntatis dicitur bonus ex actu exteriori, in ordine ad ipsum: dicitur enim velle furari malum, quia est ad malum. Et similiter actus exterior dicitur ex actu interiori malus, in ordine ad ipsum: dicitur enim actio manus, qua furatur, mala, quia ordinatur a mala voluntate. Unde, cum multiplicare entia sine necessitate non sit rationabile, et ordo sit manifestus ad invicem, et sufficiat ad salvandum eorum bonitates et malitias; superfluum est ponere quod etiam sit derivatio formalis, ut caloris a calore. – Et confirmatur. Quia si in derivatione conditionum huiusmodi actus ab actu, ponatur derivatio formalis, oportebit eadem ratione postmodum dicere, cum actus unius virtutis imperatur ab alia, puta fortitudinis a caritate, ut in martyribus, quod a caritate in voluntate derivatur caritas alia in actum exteriorem, et similia: quae absurda sunt. – Iace ergo fundamentum hoc, quod derivatio bonitatis et malitiae, et talis bonitatis et talis malitiae, in actu ab actu, ut sic, est non formalis, sed denominativa, seu non per modum univocationis, sed attributionis: et ex eo illucescent tibi multa moralia. Et hoc bene nota.
VI. Ad quartum vero dubium8 respondendo, dicitur quod ex auctoritate illa Augustini nihil aliud dicitur, nisi forte quod exterior actus addit, et facit hominem peiorem. Quod qualiter verum sit, in sequenti patebit articulo. – Prima vero ratio non concludit universaliter quod omnis bonitas exterioris actus sit alia ab omni bonitate interioris actus, sed quod aliqua: quod gratis concedimus. Quod si de omni est intentio, oportet probare. Constat enim quod eadem est integritas requisitorum ad bonitatem ex fine actus voluntatis interioris et exterioris, licet dissimiliter ad utrumque se habeat integritas illa: ut patet cum aliquis vult propter finem aliquid nulla alia ratione moraliter bonum nisi propter finem. Et hoc, loquendo de his actibus in genere moris; licet forte impossibile sit in genere naturae eadem utrique convenire. Quod forte Scotum decepit. – Secunda autem ratio eiusdem ex malo intellectu positionis nostrae procedit. Non enim dicimus quod eadem numero bonitas sit causa et causata: sed dicimus quod, sicut sanitas una numero non diversificatur in animali, medicina et urina; et cum hoc, a sanitate animalis derivatur sanitas in urina et medicina; ita dicimus quod eadem numero est bonitas utriusque actus, et quod ex altero in alterum derivatur secundum denominationem. Unde, concedendo quod idem non est causa nec ratio mediandi sui ipsius, negatur sequela, Ergo alterius bonitatis: quia est sophisma Consequentis. Oportet dicere, Ergo alterius bonitatis vel proportionis, vel attributionis ad se. Unde bonitas actus interioris est causa bonitatis exterioris, idest proportionis actus exterioris ad bonitatem interiorem, et e converso. Et sic de aliis attributionibus, secundum quas derivatur denominatio.
Ad id quod affertur ex Gregorio, si non fiat vis in verbis, negatur sequela. Non enim valet, Urina est sana, et animal est sanum: et urina sana non est animal sanum, neque e converso: ergo sunt duae sanitates: quia stat numerus habentium diversimode, cum unitate numerali rei habitae. – Dixi autem, si non fiat vis in verbis: quia potest formari argumentum in adiectivis et substantivis. Et si in his fiat vis, iam scis ex Prima Parte9, quod nomina substantiva non plurificantur sine plurificatione formae. Sed de rebus nunc est quaestio. – Potest quoque distingui minor, et dici quod, cum dicitur, Et hoc malum non est illud, materialiter quidem est verum, formaliter autem falsum. Quia licet actus exterior malus non sit interior malus, nec e converso; malitia tamen unius est malitia alterius, sicut sanitas animalis est sanitas urinae.
VII. In responsione ad secundum eiusdem tertii articuli, adverte quod, quia argumentum tendebat ad hoc ut, quia duae virtutes exiguntur ad bonificandum hos duos actus, singula singulis referendo, ideo duae etiam essent eorum bonitates, quaelibet enim virtus bonificat actum suum; responsio primo percutit radicem, et intendit quod non propter diversitatem inter actum interiorem et exteriorem, opus est diversa virtute, scilicet morali et intellectuali; sed propter diversitatem finis, et eius quod est ad finem; nam moralis in fine, intellectualis vero in his quae sunt ad finem, perficit. -- Deinde, quia ad quemlibet actum virtutis concurrit bona ratio et bonus appetitus, quorum primum spectat ad virtutem intellectualem, secundum ad moralem; et hoc erat materia argumenti; ideo subdit quod bonitas moralis rectae rationis de ipso fine virtutum, idest de eodem de quo est virtus moralis, non est alia a bonitate morali ipsius virtutis moralis; ac per hoc, actus pendens ex recta ratione et recto appetitu, non propterea habet duas bonitates morales. Quomodo autem, et quare hoc sit, subiungitur dicendo, secundum quod bonitas rationis participatur in qualibet virtute: idest, ideo non est distincta bonitas moralis utriusque, quia in qualibet virtute participatur bonitas rationis.
Et scito quod ly bonitas determinans rationem, cum dicitur, bonitas rationis participatur, dupliciter intelligi potest. Primo, in se ipsa ratione, ut est res cuius pars capitur. Et sic non significat bonitatem moralem formaliter, sed bonitatem intellectualem formaliter: rectitudo enim rationis, quae eius est bonitas, non morale, sed intellectuale bonum est formaliter; primordialiter autem et causaliter bonitas est moralis. – Secundo, in ipsis participantibus, ut est pars capta. Et sic est bonitas moralis: immo pars omnis bonitatis moralis, et causa in omnibus virtutibus moralibus. – Quocumque modo intelligatur haec littera, non refert. Semper enim verum est quod non est alia bonitas moralis; et quod ratione participationis ipsius, in quamlibet coincidit virtutem moralem.