Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Articulus I: Utrum bonitas vel malitia per prius sit in actu voluntatis, vel in actu exteriori
Articulus II: Utrum tota bonitas et malitia exterioris actus dependeat ex bonitate voluntatis
Articulus III: Utrum bonitas et malitia sit eadem exterioris et interioris actus
Articulus IV: Utrum actus exterior aliquid addat de bonitate et malitia supra actum interiorem
In titulo articuli quarti eiusdem quaestionis, adverte quod hic directe quaeritur de actu exteriori, ut est in rerum natura.
In articulo quarto eiusdem vigesimae quaestionis, tripliciter dubitatur. Primo, circa primum membrum, scilicet quod actus exterior nihil addat bonitatis supra actum interiorem, quoad bonitatem quae est ex fine. Manifeste enim contradicit veritati, et secundo membro. Quoniam si quis fornicari vult ut furetur, et deinde per fornicationem pervenit ad furtum intentum; certum est quod, sicut iste peior est factus fornicando, ita peior factus est furando. Furtum autem est actus exterior: et actus interior voluntatis est ex eo malus malitia quae est ex fine. Ergo, quoad malitiam quae est ex fine, actus exterior addit in malitia supra malitiam actus interioris.
Secundum dubium est circa secundum membrum: an voluntas, quantum ex se est, parata, sed propter impotentiam cessans ab opere, sit perfecta ac si operaretur. Et est ratio dubii, quia Auctor vocat eam perfectam et consummatam: et rursus ponit in ea defectum perfectionis quae est ex actu exteriori.
Tertium dubium est circa illud quod dicitur, scilicet quod involuntarius defectus a faciendo, non tollit aliquid de praemio vel poena. Hoc enim patet esse falsum, tam apud divinum, quam apud humanum iudicium. Martyr enim sola voluntate sitibunda, propter defectum exterioris martyrii, perdit aliquid de praemio: quia caret aureola. Et similiter qui similiter voluit percutere clericum, caret poena excommunicationis: et qui voluit occidere, caret poena mortis.
Quarto loco essent forte, alterius iudicio, adducendae obiectiones recitatae a Capreolo in XLII distinctione Secundi1. Sed quoniam, solutis his, apparebit aut solutio, aut impertinentia earum, omitto.
II. Ad evidentiam horum, recolito primo2 quod, sicut sanum in urina non addit aliquid sanitatis supra sanitatem animalis, ita bonum ex fine in actu exteriori, nihil bonitatis addit supra bonum actum interiorem voluntatis. Et ratio utrobique est eadem: quia denominativum extrinsecum nihil formae addit supra denominativum formale. Unde ex hoc quod Auctor posuit3 quod bonitas ex fine est formaliter in solo actu interiori, oportet consequenter dicere quod actus exterior nihil bonitatis illius addit: quoniam tali bonitate bonus est quasi extrinseca denominatione. Et quia, si affirmatio est causa affirmationis, negatio erit causa negationis, et e converso4; ideo secundum bonitatem quam habet actus interior voluntatis ex actu exteriori volito, actus exterior in rerum natura, quia est formaliter bonus tali bonitate, addit ad bonitatem actus interioris non aliam bonitatem, aut alium bonitatis gradum; sed ipsam eandem bonitatem apponit in suo perfectissimo essendi modo, scilicet formaliter; ac per hoc terminat, perficit et consummat motum voluntatis in ipsum, ex propria forma, quam in se et ex se habet. Unde melior est volens et faciens actum bonum, quam volens facere et non faciens.
Recolito secundo5, quod doctrina haec de bonitate ex fine et actu, intelligitur formaliter, idest inquantum huiusmodi. Et videbis quod, quando actus et finis coincidunt, tunc actus exterior addit et non addit supra actum interiorem in bonitate et malitia: quia inquantum bonus ex fine ut sic, non addit; ut autem bonus secundum se, sic addit.
III. Et secundum hoc, ad primum dubium6 dicitur quod ille furando fit procul dubio peior, non quia malitiae ex fine in voluntate, actus exterior, ut malus ex illa, aliquid addat: sed quia illi malae voluntati additur actus exterior secundum se malus formaliter. Veruntamen adverte hic quod aliud est dicere quod actus exterior non addit in bonitate et malitia ex fine actui interiori: et aliud est dicere quod finis consecutus non addit in bonitate et malitia voluntati bonae vel malae ex fine. Primum enim docemur in littera, secundum autem minime: quin potius ex littera habetur oppositum huius secundi, in ratione secundi membri, ubi dicitur quod inclinatio perficitur in hoc quod consequitur finem. – Et potest confirmari. Quia finis est per se primo bonus. Et propterea si actus exterior, inquantum per se bonus, addit in bonitate; oportet quod finis, inquantum per se primo bonus, addat etiam in bonitate. Et hoc est verum absque dubio. Unde cum furtum habeat rationem finis, eius consecutio, etiam si non esset actus, adderet in bonitate vel malitia.
Ad secundum dubium dicitur quod, ut ex art. 4 quaestionis XVI7 superius patet, voluntas potest dici et esse completa, dupliciter: uno modo, secundum illam habitudinem qua volitum est in voluntate; alio modo, secundum illam qua voluntas tendit in realem assecutionem voliti. Iuxta primum modum, significatur perfectio voluntatis per hoc quod est velle perfecte: iuxta secundum vero, per hoc quod est habere perfecte, ut ibidem dictum est. Unde voluntas parata operari si posset, est perfecta voluntas, quia perfecte vult: et hoc spectat ad primae habitudinis perfectionem. Et est imperfecta simpliciter, quia non pervenit ad hoc quod realiter habeat id quod vult et nata est habere: omnis enim motus deficiens a termino, est imperfectus per privationem perfectionis in assecutione termini consistentis. Et cum prima perfectio sit alterius rationis a secunda, et tota latitudo primae comparetur ad secundam ut imperfectum ad perfectum, ut superius8 patet; consequens est quod, quantumcumque crescat et intensissimus sit interior actus voluntatis, solus nunquam perveniet ad hoc quod sit perfectus simpliciter, sine assecutione exterioris. Propter quod Salvator dixit, Ioan. xv9: Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis: ponat dixit, non velit ponere.
Ad tertium dubium dicitur quod, sicut sermo praesens est de bono et malo moraliter, non secundum hanc vel illam legem; ita etiam de praemio et poena secundum exigentiam actus boni vel mali, et non secundum hanc vel illam legem, nisi forte divinam. Igitur distinguendum est de praemio et poena essentiali, vel accidentali: et dicendum quod voluntas parata, quamvis non operans propter impotentiam, nihil de praemio vel poena perdit essentiali, quia hoc respondet primae proportioni voluntatis; quamvis careat aliqua accidentali remuneratione vel poena, respondenti ipsi exercitio actus exterioris.