Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Articulus I: Utrum bonitas vel malitia per prius sit in actu voluntatis, vel in actu exteriori
Circa quaestionis vigesimae articulum primum, diligenter notato terminos tituli: scilicet actum voluntatis, actum exteriorem, et prioritatem bonitatis moralis. Actus voluntatis sumi potest dupliciter: uno modo, secundum se; alio modo, ut est forma seu conditio actuum exteriorum humanorum. Hic sumitur primo modo. – Similiter actus exterior sumitur tripliciter. Primo, secundum id praecise quod habet a potentia executiva et re, tempore, loco, seclusa obedientia voluntatis. Et sic, cum non sit capax bonitatis vel malitiae moralis (quoniam haec circa voluntaria tantum fiunt), non sumitur. Alio modo sumitur ut est compositum ex supradictis et actu voluntatis, ita quod ex ipso et voluntatis actu fit unus numero actus. Et sic etiam non sumitur hic: esset enim comparatio partis ad totum, et e converso. Tertio modo sumitur secundum id quod habet ex se, et quod participat ex actu voluntatis: ita quod distinguatur actus exterior voluntarius contra ipsum actum voluntatis in se, quidquid sit illud quod significat ly voluntarius. Et hoc modo sumitur in proposito, ubi comparatur actus exterior humanus actui interiori voluntatis in se, cui prius conveniat bonitas moralis. – Et est sermo de prioritate naturae: et exteriori a voluntate; actus enim intellectus hoc in loco actus exterior vocatur, currit enim cursu aliorum a voluntate.
II. In corpore eiusdem articuli, adverte primo diligenter quod, sicut de ceteris rebus tractando, de rebus doctrinam facimus existentibus tempore suo in rerum natura, et tamen easdem in abstractione conceptas discutimus et examinamus, et ea quae de illis, quamvis abstracte conceptis, secundum se vera deprehendimus, in eisdem in rerum natura inventis verificamus, ut patet inductive; ita, de actibus humanis exterioribus loquendo, intellige quod actus talis, puta uti re sua quando oportet, ubi oportet, etc., est secundum se actus formaliter bonus moraliter ex genere et circumstantiis, sicut sapere, videre, etc., sunt quaedam secundum se formaliter bona transcendenter; et quod positi in rerum natura huiusmodi actus sunt etiam formaliter boni. Nec est alia bonitas qua est bonus actus abstracte conceptus, et actus in rerum natura positus: sicut non est alia humanitas qua homo abstracte conceptus est homo, et qua homo positus in rerum natura est homo. Sed bene est alius essendi modus: quia in rerum natura, et in abstractione.
III. Scito secundo, quod aliud est loqui de actibus absolute; aliud, ut sunt obiecta; aliud, ut sunt in rerum natura; aliud, ut sunt in executione. Quae enim conveniunt alicui absolute, conveniunt in rerum natura, nisi conveniant non repugnanter, ut alibi1 dictum est. Quae autem conveniunt ut obiecta sunt, et quae ut in executione sunt, habitudines important ad ea quorum sunt obiecta, et a quibus fiunt, etc.
Praelibata autem volui haec esse, ut intelligas primo, quod actus exterior, verbi gratia, uti re sua, absolute est formaliter bonus moraliter: ac per hoc, positus in rerum natura est etiam formaliter bonus moraliter; et positus in esse obiectivo voluntatis nostrae est bonus etiam obiective; et positus in executione est effectus bonus. – Secundo quod, quia idem est loqui de conditionibus secundum se rei absolute, et in rerum natura, non distinguas inter bonitatem moralem actus exterioris secundum se, et ut in rerum natura, sed pro eodem computes. Ac per hoc, cum dicitur quod bonitas ex materia et circumstantiis prius convenit actui extra secundum se quam voluntati, intelligas quod prius convenit huiusmodi bonitas actui exteriori in rerum natura, quam voluntati.
IV. Et cum his intelligas, tertio, quod prius convenit bonitas ista actui exteriori obiective, quam in executione. Et sic prius convenit haec bonitas actui exteriori secundum se, ac per hoc, in rerum natura absolute; secundo, ipsimet obiective; tertio, actui voluntatis cui obiicitur; quarto, ipsimet in executione. Sicut sanitas primo convenit animali, sive abstracte concepto, sive in rerum natura; deinde convenit medicinae, et quibuscumque aliis.
V. Scito quarto quod, si quaeras rationem quare bonitas actus exterioris ex materia et circumstantiis prius convenit ipsi quam voluntati, in littera tangitur duplex ratio. Prima est, quia convenit ipsi per se; et consequenter voluntati per ipsum. Non enim ideo tollere aliena est malus actus moraliter, quia velle hoc est malum: sed e converso, quia hoc est malum moraliter, ideo voluntas eius est mala. – Secunda est, quia haec bonitas pendet a ratione, et non a voluntate. Sed quomodo hoc verum sit, in sequenti tractabitur articulo2. – Et quod reliquum est, scilicet quomodo bonitas actus propria exterioris in executione, sit a voluntate, in tertio articulo3 tractabitur.