Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Articulus I: Utrum bonitas voluntatis dependeat ex obiecto
Articulus II: Utrum bonitas voluntatis dependeat ex solo obiecto
Articulus III: Utrum voluntas discordans a ratione errante, sit mala
Articulus IV: Utrum voluntatis bonitas in his quae sunt ad finem, dependeat ex intentione finis
Articulus V: Utrum quantitas bonitatis vel malitiae in voluntate, sequatur quantitatem boni vel mali in intentione
In titulo articuli octavi, voluntas sumitur ut in praecedenti articulo1.
In corpore eiusdem articuli, adverte primo, quod Auctor plus determinat quam quaesierit: quaesivit enim de quantitate voluntatis et intentionis; determinat autem de quantitate praedictorum, et actus etiam exterioris. Et hoc ad perfectionem doctrinae; et propter identitatem rationis, quoad hoc, in voluntate et actu exteriori, sublatis impedimentis.
Adverte secundo, quod in littera distinguitur tam voluntas quam actus exterior: respectu scilicet secundum se, et ut stat sub intentione. Et dicitur quod nec quantitas ex obiecto, nec quantitas ex modo intensionis, descendit necessario in actum volitionis aut actus exterioris secundum se, seu materialiter, idest ut tendunt in sua obiecta propria; sed quantitas utraque, scilicet ex obiecto et modo intensionis, redundat in utrumque actum, scilicet voluntatis et exterioris, ut stant sub intentione, seu formaliter, idest ut tendunt in finem quem respicit intentio.
II. In responsione ad tertium eiusdem articuli, dubium occurrit quomodo verificetur quod quantum mala est intentio, tantum mala est voluntas: an scilicet verificatur de voluntate materialiter et secundum se; aut formaliter, et ut stat sub intentione. Si secundo modo, nulla est differentia inter quantitatem bonitatis et malitiae, in hoc: quoniam, ut in corpore articuli patet, quantitas intentionis bonae redundat in voluntatem et actum formaliter. Si primo modo, sic convincitur falsum manifeste: quoniam neutra malitia necessario descendit ex intentione in voluntatem materialiter.
III. Ad hoc dicitur quod ea quae dicta sunt in corpore articuli, verificantur de quantitate bonitatis et malitiae. Et de bonitate quidem, in littera patet: de malitia autem, eisdem rationibus probatur. Quod enim quantitas malae intentionis ex obiecto, non necessario descendat in voluntatem secundum se, patet ex hoc, quod intendens aliquod magnum malum, potest velle uti aliquo medio non sufficienter consono tanto malo: sicut si quis vellet emere episcopatum, et offerret solas preces. Quod etiam quantitas malae intentionis ex modo, non descendat in quantitatem actus secundum se, patet ex hoc, quod contingit intense intendentem adulterium, minus libenter frangere murum, per quem ingrediatur ad intentum habendum. Cum igitur non oporteat esse verum quod quantum mala est intentio, tantum mala sit voluntas materialiter; relinquitur ut verificetur hoc dictum de voluntate formaliter, idest ut stat sub intentione.
Et ad obiectionem contra hoc, dicitur quod, stante hoc, salvatur differentia inter quantitatem bonitatis et malitiae in hoc, quod quantitas malitiae intentionis est semper quantitas malitiae voluntatis formaliter, sicut quod absolute constituit eam tantum malam: quantitas vero bonitatis intentionis non oportet quod sit quantitas bonitatis voluntatis. Et ratio differentiae est, quia sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis2. Constat autem quod malitia in intentione sufficit ad constituendam voluntatem malam, bonitas autem non: quia bonum constat ex causa integra, malum autem ex particularibus defectibus3. Unde, dando eleemosynam propter inanem gloriam, non solum intentio est mala, sed etiam actus formaliter: et consequenter, quanto peior est intentio, tanto peior erit actus formaliter. Sicut absolute conceditur quod actus dantis eleemosynam propter inanem gloriam, est malus; ita absolute concedendum est quod actus dantis eleemosynam propter maximam affectionem inanis gloriae, est peior. Et similiter si fiat propter maius malum, puta subversionem fidei. Sed, furando divitem propter subveniendum pauperibus, bonitas intentionis non constituit bonitatem actus: et consequenter quantitas bonitatis in intentione, non constituit quantitatem bonitatis in actu. In quo enim non ponitur bonitas, in eo nec quantitas illius cogitari potest. Et haec est intentio litterae.