Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Articulus I: Utrum bonitas voluntatis dependeat ex obiecto
Articulus II: Utrum bonitas voluntatis dependeat ex solo obiecto
In articulo secundo eiusdem quaestionis, in responsione ad primum, adverte ultima verba, et scito quod tria insinuant. Primo, quod differt tunc bonitas obiecti a bonitate finis in actu voluntatis, quando finis pendet ex fine. Secundo, quod tunc etiam differt, quando voluntas pendet ex voluntate. Tertio, quod utrumque horum est per accidens. – Primum significat quod, quando sunt plures fines per se subordinati et voliti simul, ut cum quis vult medicinam sanativam propter adeundam militiam propter victoriam; formalis bonitas obiecti, puta esse sanum, differt a bonitate alterius finis, puta militiae. – Secundum vero, quod quando voluntas unius finis, puta adulterii, dependet ex voluntate alterius per accidens finis prioris, puta furti, ut cum quis vult adulterari ut furetur; malitia quoque obiecti, puta adulterii, differt a malitia finis, puta furti. – Tertium autem, scilicet quod utrumque horum est per accidens, significat quod accidit actui voluntatis differentia haec bonitatis utroque modo: quia accidit fini subordinari alteri fini, et accidit voluntati dependere ex alia voluntate, sicut accidit moventi quod moveatur. Nisi enim accideret, omni fini et omni volitioni conveniret.
De differentia autem utriusque bonitatis in actibus aliarum virium, hic tacta, in sequenti quaestione1 ex proposito erit sermo diffusus.
II. Circa praedicta verba dubium occurrit: quia differentia finis et eius quod est ad finem, non per accidens spectat ad voluntatem; nec voluntas per accidens intendit et eligit. Ergo non solum per accidens, sed per se differt, quoad voluntatem, bonitas ex fine, et ex obiecto: illa enim ad intentionem, haec ad electionem spectat.
Ad hoc dicitur quod, licet nihil illorum assumptorum concurrat per accidens ad voluntatem, neganda tamen est sequela: quia bonitas finis, et eius quod est ad finem, ut sic, est unamet, licet finis et id quod est ad finem distinguantur. Unde id quod est ad finem, dupliciter comparari potest ad voluntatem. Uno modo, ut sic: et non habet aliam bonitatem, sed finis est eius ratio formalis. Alio modo, secundum aliquam aliam propriam bonitatem: et sic non est ut ad finem, sed ut seorsum volitum. Et tunc differt bonitas obiecti a fine, sed per accidens, ut in littera dicitur.