Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Articulus I: Utrum bonitas voluntatis dependeat ex obiecto
Circa primum articulum quaestionis decimaenonae, dubium occurrit de illa propositione: Bonum et malum sunt per se differentiae actus voluntatis: Aut enim intendit de actibus voluntatis simpliciter; aut in genere moris. Si de actu voluntatis simpliciter, tunc sequeretur quod unus numero actus voluntatis substantialiter esset in duabus speciebus disparatis: quod non est intelligibile. Patet sequela de consensu in adulterium propter furtum. - Si de actu voluntatis ut est in genere moris, cum esse in genere moris accidat voluntatis actibus, sequitur quod non sint eorum per se differentiae illae quae sunt moralium per se differentiae, ut bonum et malum.
II. Ad hoc dicitur quod, cum bonum et malum, ut a s. Thoma in Prima Parte, qu. XLVIII, art. 1, ad 2, didicimus, in solis moralibus constituant species; et actus voluntatis simpliciter sint in genere naturalium; oportet dicere quod bonum et malum non sunt per se differentiae actus voluntatis; ita quod actus voluntatis non differunt specie secundum se, secundum per se differentias boni et mali, seu, quod idem est, secundum species moralium. – Quod autem actus voluntatis sint in genere naturalium, etiam specifice, patet ex tribus supradictis. Primo, ex distinctione actuum voluntatis, absque admixtione moralium, superius1 facta, trium circa finem, et trium circa ea quae sunt ad finem. Secundo, ex eo quod unus numero actus voluntatis est in diversis speciebus moralium disparatis, eo quod sunt eius accidentia, sicut idem pomum in speciebus albi et dulcis2. Tertio, ex eo quod aliquis actus voluntatis habet obiectum indifferens ad bonum et malum morale3: extra per se autem differentias alicuius, non invenitur ipsum.
Quod autem huius oppositum non intendat hic Auctor, non solum ex praedictis, sed ex praesenti habetur littera, volente actum voluntatis sic secundum boni et mali differentias distingui, sicut actus rationis secundum differentias veri et falsi. Constat enim quod unus numero rationis actus, puta opinio actualis quod Socrates sedet, est successive verus et falsus, absque sui mutatione: quod esset impossibile, si differentia secundum verum et falsum esset per se divisiva ac constitutiva actus rationis; neque enim aliquod unum individuum coloris est modo album, modo nigrum. Sicut igitur actus rationis suam habet absolute speciem, differentiamque constitutivam, susceptivam veri et falsi; ita actus voluntatis proprium habet genus, differentias ac species in genere naturae, praevenientia genus et species moralium.
III. Quomodo autem haec litterae verba4 accipienda sunt, videndum restat. Difficultatem habent non solum ex perseitate, sed ex perseitate tali, scilicet differentiarum. Plus enim exigitur ad hoc quod bonum et malum sint per se differentiae actus, quam quod sint per se spectantia ad actum. Facile siquidem patet quod in definitione boni et mali moralis ponitur voluntatis actus, quoniam sunt circa voluntarium: ac per hoc, ad perseitatem secundi modi spectant. Sed ad hoc quod sint per se differentiae, perseitas primi modi requiritur. Quae cum non sit, dupliciter dici potest. Aut quod hic sumitur per se ut distinguitur contra per aliud, et actus voluntatis in genere actuum: ut sit sensus quod bonum et malum sunt actus voluntatis differentiae per se, idest non per aliud, in genere actuum. Et secundum hoc, ponitur differentia inter actus humanos voluntatis, et aliarum potentiarum, in hoc quod bonum et malum distinguunt actus aliarum virium mediantibus actibus voluntatis, quoniam non nisi quatenus voluntarii sunt: actus autem voluntatis distinguunt per se, idest non per aliquid aliud. Insinuatur quoque quod, licet bonum et malum sint per se differentiae constitutivae conditionum supervenientium actibus voluntariis, et non ipsorum actuum secundum se; applicando tamen eas ad actus ipsos, respiciunt actus voluntatis per se, alios per aliud. – Aut quod hic sumitur per se proprie, ut distinguitur contra per accidens; et actus voluntatis non in genere naturae, sed ut est in genere moris: ut sit sensus quod bonum et malum moraliter sunt per se differentiae actus voluntatis in genere moris. Et secundum hoc, fundatur hic explicanda et hinc deducenda in sequenti articulo, differentia inter bonitatem ac malitiam actus voluntatis et aliorum actuum humanorum, in hoc quod bonum et malum moralia ad alios actus, ut sunt in genere moris, se habent ut differentiae per se, et ut ordinatae inter se per accidens, et ut circumstantiae; ad actum vero voluntatis in genere moris, se habent ut per se differentiae, et non aliter, ut in sequenti articulo plenius patebit. Et hic procul dubio sensus est intentus ab Auctore, et subtilis valde est: sed difficultates eius in sequenti sunt clarae articulo.
IV. Circa corpus eiusdem articuli, dubium est an eodem modo sumantur bonum et malum in responsione, cum dicitur, Bonum et malum sunt per se differentiae actus voluntatis; et in eius subiuncta ratione, cum subditur, Nam bonum et malum per se ad voluntatem pertinent, sicut verum et falsum ad rationem. Quod enim eodem modo sumantur, scilicet de bono et malo morali, tractatus ipse moralis, et converificatio testantur: malum enim in communi non constituit aliquam speciem, ut praedictum est5. – Quod autem diversimode sumantur, scilicet in responsione pro moralibus, et in ratione pro transcendentibus, ex proportionalitate adiuncta veri et falsi insinuatur: verum enim et falsum ad nostram rationem, sicut bonum et malum in communi ad nostram voluntatem, se habent.
V. Ad hoc dicitur quod, licet in responsione bonum et malum non nisi pro bono et malo morali sumi possint, quoniam in solis moralibus bonum et malum sunt per se differentiae constitutivae; in ratione tamen utroque modo sumi possunt, et pro moralibus, et pro transcendentibus. Pro moralibus quidem, quia ex hoc quod haec per se spectant ad voluntatem, sequitur quod eorum differentiae per se distinguant actus eius, modo exposito6. Pro transcendentibus vero, quia ex hoc quod voluntas per se, in primo modo perseitatis, respicit bonum tanquam proprium obiectum, et consequenter malum; ex hoc, tanquam ex prima radice, procedit ut ad bonum in moralibus voluntatis actus per se, ut proprium susceptivum, concurrat, et non per alios actus illorum differentiis distinguatur, sed per se, ut exposuimus7. Et hic sensus est profundior, et magis dignus tanto Auctore, ut in III Contr. Gent., cap. IX, videre poteris.
VI. Responsionem ad tertium eiusdem primi articuli sic intellige quod, licet obiectum voluntatis sit bonum bonitate naturae, idem tamen bonum, ut conveniens secundum rationis ordinem, est bonum moris obiective. Et sic dat bonitatem moralem formaliter actui.