Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Articulus I: Utrum bonitas voluntatis dependeat ex obiecto
Articulus II: Utrum bonitas voluntatis dependeat ex solo obiecto
Articulus III: Utrum voluntas discordans a ratione errante, sit mala
Circa materiam quinti et sexti articuli, omisso tertio et quarto, adverte, confessor, quod depositio erroneae rationis fit non solum per oppositam rationem, aut veritatis cognitionem; sed etiam per exclusionem ad applicationem ad opus. Verbi gratia, mulier audiens a praedicatore quod uti alienis capillis est peccatum mortale quia est simulatio, concipiensque ex ratione audita et auctoritate praedicatoris, talem usum esse peccatum mortale; et ex alia parte vellet uti huiusmodi capillis; et inde ratione, hinc appetitu movente, nescit solvere motiva rationis erroneae contrariae appetitui suo; tamen putans, absque solutione rationis, id sibi licere, utitur talibus capillis. In hoc, et similibus, non est, proprie loquendo, voluntas discordans a ratione errante: quia non fit contra conscientiam. Et ratio est quia, licet maneat ratio errans in se, non manet tamen applicata ad hoc velle, nec actualiter nec virtualiter; sed deponitur applicatio illa, ac per hoc, erronea conscientia, quae in applicatione consistit. Licite autem hoc absque ulla alia ratione fit, etiam si ex impetu vel libito fiat. Quia ratio erronea non habet in se unde liget, sed quatenus acceptatur: unde ex quacumque causa non acceptetur, vel in se vel in applicatione, non ligat.