Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Articulus I: Utrum delectatio requiratur ad beatitudinem
Articulus II: Utrum in beatitudine sit principalius visio quam delectatio
Articulus III: Utrum ad beatitudinem requiratur comprehensio
Articulus IV: Utrum ad beatitudinem requiratur rectitudo voluntatis
Articulus V: Utrum ad beatitudinem hominis requiratur corpus
In articulo quinto, in responsione ad quintum, occurrit dubium ad hominem, et simpliciter. Ad hominem quidem, quia s. Thomas in IV Sent., dist. XLIX, qu. I, art. 4, qua I, expresse beatitudinem animae augeri etiam intensive, resumpto corpore, sustinet: cuius oppositum hic docet.
Simpliciter autem, quia ratio ad illud ducit, scilicet: Anima, resumpto corpore, erit perfectior in se secundum naturam. Ergo operatio eius erit perfectior. Ergo et beatitudo erit in se perfectior. Ergo non solum extensive. – Et augetur ex hac ratione dubium, quia in corpore huius articuli assumitur haec ratio, et concluditur operatio in qua consistit beatitudo, perfectior.
II. Ad hoc simul dicendum est simpliciter, et secundum hominem. Sciendum est igitur, ex praesenti articulo, quod tripliciter intelligi potest animam separatam impediri ex appetitu corporis a perfecta beatitudine. Primo, per modum contrarietatis: ita quod, sicut videns corporaliter impeditur propter dolorem pedis, ita anima separata propter affectum corporis distrahatur aliqualiter a perfecta visione Dei. – Et hoc in littera reprobatur.
Secundo, per modum defectus intensivi: ita quod ex hoc quod anima separata deficit in perfectione suae naturae, deficiat etiam in attentione suae operationis, defectu in essendo causante defectum in operando. Et quoniam, ceteris paribus, operatio attentior est magis intensa, et minus habens intentionis est remissior, ut patet in visu et auditu; ex hoc sequitur quod anima beata, resumpto corpore, est beatior intensive, non ex parte obiecti aut luminis gloriae, sed ex parte attentioris visionis consequente perfectionem animae in essendo. – Et hanc viam tanquam probabilem sustineri posse dixit Auctor in IV Sent.: unde ibi, inchoans huiusmodi intentionem, dicit: Potest etiam dici quod etiam beatitudo intensive etc. Verum hanc opinionem in hoc loco ut falsam negavit, ipsaque negatione ex sua officina illam haberi minime voluit. Et merito, ut patebit.
Tertio, per modum defectus extensivi: ita quod ex hoc quod anima separata deficit in perfectione extensiva suae naturae, dum non se extendit ad corpus et integritatem humanae naturae, ad quae nata est se extendere, et pertinet hoc ad perfectionem eius, quoniam haec ipsius natura requirit; deficiat quoque in perfectione extensiva suae operationis qua beatur. Pertinet enim ad perfectionem operationis beantis animam, quod ex ipsa redundet beatitudo in corpus; ut Augustinus dicit in epistola ad Dioscorum, Tam potenti natura Deus fecit animam etc., ut habes in articulo sequenti. – Et haec est doctrina tradita in hoc articulo. Et rationabiliter: quoniam defectus perfectionis in anima separata non est defectus perfectionis intensivae, quoniam haec anima non suscipit magis et minus secundum substantiam; sed est defectus perfectionis extensivae. Consentaneum autem est ut defectus animae defectum operationis, et extensivus extensivum causet, et non intensivum.
III. Ad rationem ergo in oppositum1 dicitur quod est ibi sophisma Consequentis, a magis perfecta operatione ad magis intensam descendendo. Perfectum enim communius est quam intensum: quoniam, ut patet in V Metaphys.2, est id cui nihil deest de requisitis ad ipsum; et consequenter penes accessum cuiuscumque requisiti, operatio seu res perfectior est. Intensior autem, non nisi penes augmentum intrinsecum, etc. Et per haec omnia clara remanent.
IV. In reliquis autem huius quaestionis tribus articulis, nihil scribendum occurrit, nisi quod in ultimo articulo, ad primum, gloria essentialis beatitudinis non est intelligenda intrinsece, tanquam de essentia beatitudinis; sed tanquam causa essentialis illius. Quoniam ex hoc quod Deus commendat hunc tali dignum gradu, beatus fit et est: scientia namque Dei, cum laude, causa est perfectiva rerum.