Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Articulus I: Utrum delectatio requiratur ad beatitudinem

Articulus II: Utrum in beatitudine sit principalius visio quam delectatio

In secundo articulo, circa responsionem ad secundum, dubia occurrunt et de ratione reddita differentiae inter ordinem appetitus sensitivi et intellectivi, et de consonantia dictorum. Superius enim, in qu. II, art. 6, ad 1, dixit quod delectatio propter se, et non propter aliud appetitur, si ly propter dicat causam finalem: hic vero et alibi ex proposito, ut in III Contra Gent., cap. XXVI, vult quod delectationes sunt propter operationes.

Non consonat quoque quod naturalis ordo appetibilium ab appetitu sensitivo, sit contrarius ordini statuto ab Institutore naturae. Nam absque errore res naturales diriguntur. Si ergo Institutor naturae delectationes sensibiles instituit propter operationes ut finem, ergo ab appetitu sensitivo naturaliter appetenda est, et consequenter appetitur, delectatio sensibilis propter operationem, et non e converso.

Difficile quoque est videre quomodo ex hoc quod apprehensio sensitiva non attingit ad communem rationem boni, sed particularis boni quod est delectabile, sequitur, et sicut effectus ex causa, quod appetitus sensitivus feratur in operationem propter delectationem. Et quia falsum videtur assumptum: quoniam cognitio sensitiva extendit se ad bonum non delectabile secundum sensum, ut patet cum hirundo colligit paleas et lutum pro nido, non quia delectet eam tactus aut visus paleae aut luti, sed propter utilitatem. – Et quia non solum causalitas, sed connexio medii cum conclusione non apparet.

II. Ad evidentiam harum quatuor dubitationum, sciendum est primo, quod delectatio et operatio, seu bonum coniunctum causans delectationem, de quo est delectatio, dupliciter possunt considerari: primo, secundum se absolute; secundo, in respectu ad invicem. Et hoc dupliciter: vel scilicet ut unum appetibile formaliter; vel ut multa appetibilia formaliter. Si absolute considerentur, utrumque eorum est propter se appetibile, ita quod neutrum propter alterum ut finem. Et ratio est, quia utrumque habet in se unde finiat simpliciter appetituum motum, absque ordine ad alterum ut finem: diviso enim bono trifariam in honestum, delectabile et utile, solum utile secundum se est propter aliud ut finem. — Et hoc intendebat Auctor in qu. II superius, ubi dixit delectationem appeti non propter aliud ut finem; et Aristoteles in X Ethic., deridens quaerentem propter quid quis delectatur.

Si autem sumuntur haec duo ut unum appetibile formaliter, sic non est quaestio an hoc propter illud, aut e converso: sed totum appetitur sub ratione illius quod formale est. Et hoc, ut patebit, accidit in appetitu sensitivo.

Si vero comparentur ad invicem, aut ex parte appetibilis: et tunc delectatio est propter operationem. Quia maius bonum est honestum quam delectabile; et, ut diffuse probatur in praedicto loco Contra Gent., et hic aliqualiter tangitur, natura apposuit delectationes propter operationes ut finem. Et hoc intendit hic Auctor, et in praedicto libro. — Aut ex parte appetentis. Et sic, si appetitus est inordinatus, non est sollicitandum de ordine. Si autem est ordinatus, tunc videtur secundum litteram, quod appetitus sensitivus tendit in operationes propter delectationes, intellectivus autem e converso appetit delectationes propter operationes. Sed quid de hoc sentiendum sit, in hac disputatione dicetur. — Et ex his patet solutio primi dubii.

III. Scito secundo, quod de appetitu sensitivo duplex est dicendi modus. Potest enim dici quod appetitus sensitivus appetit bonum sensibile ut unum appetibile, et delectationem consequentem ut aliud appetibile. Et potest dici quod appetitus sensitivus appetit quidem utrumque horum, sed sub ratione unius appetibilis, scilicet boni delectabilis. — Et si haec secunda via sustinetur, facile est solvere secundum dubium, dicendo quod appetitus sensitivus non appetit operationes propter delectationes, ut unum appetibile propter aliud finaliter: sed operationes propter delectationes formaliter, ita quod delectatio est ratio formalis quod operatio sit finis appetitus sensitivi; sicut accidit cum aliquis, secundum appetitum intellectivum, recte desiderat aliquid solum ut delectabile, quaerens delectationem ut medicinam. Et secundum hoc, appetitus sensitivus non tendit in appetibilia ordine contrario naturali ordini. Quoniam etsi naturalis ordo diligat delectationes propter operationes finaliter, non prohibet tamen quin operationes appeti possint sub ratione delectabilis, ut unum appetibile, ab eo qui nullum natum est appetere finem nisi bonum delectabile.

Si vero sustineatur prima via, tunc nulla apparet via evadendi, nisi dicendo quod, licet secundum se haec sint sic ordinata, tamen in ordine ad appetitum sensitivum praepostere se habent: sicut, licet substantia sit secundum se prius cognita accidente, tamen in ordine ad cognitionem nostram praepostere se habent. Sed tunc oportet reddere causam huius praeposteri ordinis in appetitu sensitivo, sicut patet causa in exemplo dato de cognitione nostra. Et non apparet causa, nisi dicatur quod delectabile est magis conveniens appetitui sensitivo, quam coniunctum bonum de quo est delectatio. Sed hoc nihil est: hoc enim est quod quaeritur, quare delectabile tenet primum locum respectu appetitus sensitivi, et secundum naturae ordinem non debetur ei primus locus.

IV. Et quamvis littera hanc primam viam sonet, dum alium ordinem inter operationem et delectationem dicit respectu appetitus sensitivi et simpliciter; mihi tamen videtur quod secunda via sola sit intenta in littera. Et moveor ad hoc ex assignata ratione in littera, quia scilicet sensitiva cognitio non se extendit ad communem boni rationem, sed delectabilis tantum. Ita quod, licet sensitiva pars appetat appetitu naturali operationem ut unum appetibile, et delectationem ut aliud appetibile, quia ambo sunt secundum se bona illi convenientia; et nihilominus etiam appetat delectationem propter operationem, sicut grave quietem deorsum propter esse deorsum: appetitu tamen animali, qui est actus elicitus, et non fertur nisi in apprehensum sensitive ut sic, non appetit operationes et delectationes ut duo appetibilia, sed ut unum formaliter, scilicet operationes ut delectabiles; quia sensitiva cognitio, etsi extendat se ad operationes, ut patet in III de Anima, non tamen extendit se ad eas sub ratione boni, nisi delectabilis. Et sic appetere operationes propter delectationes formaliter, vocatur in littera appetitus operationum propter delectationes finaliter, non quia operatio ordinetur in delectationem, sed quia non appetitur nisi sub ratione illius. Quod est appeti propter illam finaliter et negative, quia non propter alium finem; et positive, tanquam materia finis, non tanquam ordinata materialiter ad finem. — Et ex his patet solutio secundi dubii.

V. Scito tertio quod, cum bonum dividatur in bonum per se et propter aliud; et propter se distinguatur in delectabile et honestum: cognoscere bonum secundum communem rationem boni, est apprehendere bonum secundum omnes sui differentias. Sensitiva autem cognitio, ut sic, quia non propter se sed propter salutem data est, ut patet in de Sensu et Sensato, solum ad bonum propter aliud, idest utile, et propter se ut delectabile, se extendit. Non enim appetunt animalia, animali appetitu, videre propter hoc bonum quod est visio, aut odorare propter bonum quod est odorare: sed inquantum utilia aut delectabilia sunt. In cuius signum, non pugnant animalia nisi propter delectabilia, irascibili testimonium reddente de fine concupiscibilis.

Et ex his patet solutio ultimorum dubiorum. Iam enim patet et quod sensus cognitio non se extendit nisi ad delectabile ut finem: ad utile enim tendit propter delectabile. — Et quomodo ex hoc ipso manifeste sequitur quod operationes appetit ut delectabiles. Et propter quid hoc est: quia scilicet sensitivae cognitionis gradus primus existens delectabile non transcendit bonum, ut finem cognitum, quod est obiectum appetitus animalis.

Articulus III: Utrum ad beatitudinem requiratur comprehensio

Articulus IV: Utrum ad beatitudinem requiratur rectitudo voluntatis

Articulus V: Utrum ad beatitudinem hominis requiratur corpus

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work