Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Articulus I: Utrum delectatio requiratur ad beatitudinem

Articulus II: Utrum in beatitudine sit principalius visio quam delectatio

Articulus III: Utrum ad beatitudinem requiratur comprehensio

Articulus IV: Utrum ad beatitudinem requiratur rectitudo voluntatis

In articulo quarto, pro quanto probatur in corpore quod ad beatitudinem concomitanter necesse exigitur rectitudo voluntatis, quia videtur ipsa essentia bonitatis, etc., adverte tria: primo, rationem ipsam; secundo, eius efficaciam; tertio, aliorum defectum.

Quoad primum, ratio consistit in hoc. Ipsa essentia bonitatis ita se habet ad videntem Deum, sicut ratio boni ad creaturam rationalem: sed creatura rationalis non potest divertere a ratione boni: ergo videns Deum non potest divertere ab essentia bonitatis. Sed hoc est habere voluntatem rectam. Ergo. — Prima propositio fundatur super hoc, quod ipsa bonitatis essentia in se quidem continet omnem boni rationem longe excellentius quam ratio boni. Ex quo ponitur clare actualiterque visa etc., oportet ut non minoris sit efficaciae in continendo ac circumdando omnem voluntatis motum, quam ratio boni. — Secunda vero patet inductive. Quia, cum actus voluntatis sit velle aut nolle, et nolle aliquid includat velle sui oppositi; et velle non possit esse nisi respectu boni in re vel in apparentia, ut experimur in nobis; consequens est quod voluntas non possit aliquo pacto resilire a boni ratione.

II. Quoad efficaciam autem rationis, scito quod sat est huic rationi ad propositum, quod voluntas necessitetur ab essentia bonitatis visa, quoad communem specificationem actus, quae tamen constituit rectitudinem in actibus voluntatis. Intendit namque littera quod, sicut voluntas omnis a boni ratione necessitatur quoad specificationem communem actus, quia omnis voluntas tendit in bonum in re vel in apparentia, si aliquid vult; ita voluntas videntis Deum, si quid vult, oportet quod velit ratione essentiae bonitatis visae, quoniam est ei ratio omnia volendi et nolendi. Et sicut voluntas omnis libere potest velle quodcumque obiectum in specie, sub boni tamen in communi ratione; ita voluntas videntis Deum, sub ratione tamen bonitatis divinae. In hoc autem est differentia, quod communis ratio boni, ex hoc quod est ratio voluntatis, non rectificat eam: quoniam potest voluntas sub illa etiam apparens bonum appetere. Ipsa vero bonitatis essentia, ex hoc ipso quod est ratio voluntatis, est rectificatio eius: recte enim velle nihil aliud est quam secundum Deum velle. Et sic patet vis rationis.

III. Ex qua tertio habetur, et sufficienter, quod beatus non potest peccare, non solum in sensu composito et propter causam extrinsecam, idest Deum perpetuo rectificantur volumtatem beati: sed propter intrinsecam causam, ipsam scilicet voluntatis naturam, approximato sibi sic, idest per actualem visionem, tali obiecto, scilicet bonitate per essentiam. Unde vitanda est hic Scoti phantasia, in Quarto, dist. XLIX, quaest. VI, tenentis quod ab extrinseco tantum beatus est impeccabilis. Nec tamen respondet huic rationi, nec arguit: sed remittit se ad I Sent., cuius argumenta in I libro, qu. LXXXII, art. 2, soluta sunt. Et si ex verbis eius responderetur huic rationi quod, quantumcumque videatur bonitas Dei, adhuc voluntas remanet libera: iam patet quod concessio huius consequentis nihil obstat proposito. Quoniam, ut iam dictum est, sat est impeccabilitati quod voluntas, si vult, velit autem quidquid vult, oporteat quod velit ratione bonitatis divinae: sicut modo si vult, oportet quod velit ratione boni. Huiusmodi enim necessitates nihil obstant libertati, quamvis prima auferat libertatem peccandi; quae tamen non est libertas, nec libertatis pars, sed libertas peccandi.

Articulus V: Utrum ad beatitudinem hominis requiratur corpus

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work