Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Articulus I: Utrum delectatio requiratur ad beatitudinem
Articulus II: Utrum in beatitudine sit principalius visio quam delectatio
Articulus III: Utrum ad beatitudinem requiratur comprehensio
In hoc articulo tertio, adverte, novitie, primo, in corpore articuli, quod per realem habitudinem amantis ad amatum non intelligitur habitudo realis, ut distinguitur contra habitudinem rationis: quoniam, cum sit ad impossibile haberi quandoque, ut in littera dicitur, et ad futurum, non potest esse realis relatio. Sed sumitur realis, ut distinguitur contra affectionalem: est namque amatum in amante per amorem ipsum secundum affectum, et desideratur ut sit iunctum eidem secundum rem. Unde habitudo de qua est sermo, dicitur realis denominata a termino: ita quod habitudo realis nihil aliud sonat, in proposito, quam habitudinem ad coniunctionem secundum rem.
Secundo, quod ex responsione ad ultimum non habes quod comprehensio spectat ad intellectum: sed quod nullam operationem addit supra visionem, sed solam relationem resultantem in voluntate ex visione quae est in intellectu. Visio enim, ponens Deum in esse praesentiali, facit per hoc alterum extremum huius relationis: est enim visio velut unio rei tenendae cum eo quod tenebit.