Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Articulus I: Utrum virtutes morales maneant post hanc vitam
Articulus II: Utrum virtutes intellectuales maneant post hanc vitam
Articulus III: Utrum fides maneat post hanc vitam
Articulus IV: Utrum aliquid fidei vel spei remaneat in gloria
In responsione ad secundum et tertium quinti articuli, dubium occurrit simpliciter, et ad hominem, Auctorem scilicet: an habitus fidei, et similiter spei, cesset in patria quia superflueret; an quia succedit eis aliqua perfectio incompossibilis. Simpliciter quidem occurrit dubium, quia Scotus, in III, dist. XXXI, tenet quod cessatio est ratione superfluitatis, et non incompossibilitatis. Et probat hoc: quia in patria nullus habitus est necessarius nisi caritas; quia nec ad facilitandum, nec ad habilitandum potentiam, nec ad praesentandum obiectum. Actus autem succedentes in patria, non proprie opponuntur habitibus. Quod probatur: quia Paulus in raptu videbat Deum, et tamen habebat habitum fidei.
Ad hominem vero, quia Auctor hic, in responsione ad secundum, videtur dicere quod est incompossibilitas perfectionis gloriae ad perfectionem fidei: in responsione vero ad tertium, dicit quod esset superfluitas, si remaneret habitus fidei non potens exire in actum.
II. Ad aliud dicitur quod evacuatio habitus fidei et spei est ex utraque ratione, scilicet superfluitatis, et incompossibilitatis. Succedit enim utrique habitui aliquid incompossibile, licet non uniformiter: quoniam lumini fidei succedit lumen gloriae, ei incompossibile; habitui vero spei succedit actus talis efficaciae, seu status, ut incompossibilis sit eidem. Ad quorum evidentiam, scito primo, quod falsum est in patria solum caritatis habitum esse necessarium. Oportet enim etiam ponere habitum luminis gloriae, non ad aliquid eorum quae dicit arguens, sed ad elevandum animam ad videndum. Et hoc oportet Scotistas fateri: quoniam determinatum per Ecclesiam est in Clementinis, in cap. Ad nostrum, de Haereticis, ubi inter errores damnatur quod anima non indigeat lumine gloriae elevante ipsam ad videndum Deum, et eo beate fruendum. Propter quod in littera1 dicitur quod imperfectio luminis fidei, quod est ipse habitus fidei, et perfectio luminis gloriae opponuntur sicut claritas aeris et obscuritas eius.
Scito secundo quod, licet actus non directe opponatur habitui, tam in acquisitis quam in infusis habitibus; differenter tamen se habent ad corruptionem, quasi per modum sequelae, habitus infusi et acquisiti. Quia acquisiti ex uno actu contrario non corrumpuntur, ut patet: infusi autem corrumpuntur ex uno actu contrario; fidei enim habitus non remanet in eo qui uno actu negat Trinitatem.
Scito tertio quod, licet habitui directe non opponatur positive nisi forma habitualis in eodem subiecto, potest tamen sine tali opposita forma, subiectum disponi statu incompossibili tali habitui. Desinit namque forma non solum per successionem contrariae; sed per subtractionem eorum quibus conservabatur, ut patet de lumine.
III. Ex quibus habere potes quod fidei habitus evacuatur in patria ex successione oppositae formae, scilicet luminis gloriae per modum habitus (Quod dico propter lumen gloriae per modum passionis in raptu Pauli, ut patet in IIa IIae, qu. CLXXV, art. 32. Nec obstat obiectio Durandi, qu. III, XXXI dist. III Sent., scilicet: Quae possunt simul per instans esse, possunt simul esse absolute; quia compossibilitatem3 non impedit longitudo temporis, sed natura oppositionis. — Dicitur enim ad hoc quod incompossibilitas consurgit ex natura oppositionis. Sed oppositio aliquarum specierum non est in actu exercita nisi in statu earum completo, ut patet in viro mansueto peccante ex passione seu dispositione modica irae: in hoc enim simul stant habitus mansuetudinis, et non solum actus irae, sed habitus irae inchoative, qui nihil aliud est quam ipsa ira per modum passionis. Sic enim proportionaliter, et eadem ratione, fuit in Paulo de habitu fidei et lumine gloriae: propter imperfectum enim modum essendi, oppositio quae est inter huiusmodi formas, exerceri non potuit, impedita ab essendi modi perfectione); et ex efficacia oppositi actus, scilicet videre Deum non per modum transeuntis; et ex incompossibili statu suppositi, est enim beatus in tali statu cui repugnat huiusmodi imperfectio habitualis.
Spei autem habitus evacuatur et ex efficacia oppositi actus, scilicet habere Deum; et ex incompossibili statu suppositi; non enim est in statu mobilis, sed omnino quiescentis, cui repugnat imperfectio habitualis mobilis. Est enim huiusmodi mutatio status, subtractio quaedam subiecti ipsius habitus4. Sicut enim habitus non generatur nisi in subiecto disposito, ita nec conservatur, subtracta illa dispositione a subiecto. Et hoc hic contingit: intellectus enim immobilis ad credendum, et voluntas immobilis ad sperandum, non nunc, sed simpliciter; sicut nunquam susciperent fidei aut spei habitum, ita nec conservant. — Ex opposita autem forma habituali non in eodem subiecto, idest voluntate, sed in eius causa, scilicet intellectu, excluditur, lumine scilicet gloriae: ita quod lumen gloriae per modum habitus, idest immobiliter habitum, est forma habitualis opposita habitui fidei et spei, sed fidei formaliter, spei virtualiter. Et hoc sufficit ad successionem formae incompossibilis. — Et haec ultima verba sola sufficiant pro hac veritate: reliqua sint ad perfectionem.
Et per hoc patet responsio ad Scotum5, et decisionem veritatis.
IV. Auctoris autem verba non dissonant6. Nam in responsione ad secundum, veritatem absolute dixit: quod scilicet est oppositio faciens incompossibilitatem. In responsione vero ad tertium, ad argumentum respondit: quod non est simile in patria de fide, et de liberalitate in passo iacturam; quia ibi etiam potentia aufertur, hic actus tantum. Et propterea sequitur conditionalis istius veritatis, quod frustra remaneret, si remaneret: hanc enim intendebat, exprimendo solum ipsius consequens.
V. In responsione ad secundum eiusdem quinti articuli, nota quod hinc habes lumen gloriae esse subiective in intellectu; dum dicitur in littera quod imperfectio fidei et perfectio gloriae opponuntur, et respiciunt idem subiectum.
Constat enim ex argumento quod de lumine fidei et lumine gloriae loquitur. Et haec nota, propter difficultatem illam, an sit in essentia animae lumen gloriae, an in intellectu.
VI. In responsione ad tertium eiusdem articuli, nota diligentissime quod ubicumque, tam hic quam alibi7, invenies quod obiectum fidei est non-visum, vel non-apparens, etc.; intelligitur non de obiecto ex parte rei, sed ex parte nostri. Ita quod non-visum non est ratio formalis, nec conditio obiecti fidei, ex parte obiecti; sed redundat in obiectum ex parte credentis, et denominat obiectum denominatione extranea, sumpta ex conditione credentis: iam8 enim dictum est quod imperfectio fidei est ex parte subiecti, et non obiecti. Immo ex parte obiecti excellit scientiam, ut in art. 3, in resp. ad 1, littera dicit: quia habet pro obiecto Deum, sicut ceterae virtutes theologicae. Et propterea quando invenies obiectum fidei dici imperfectum9, memento praedictae distinctionis, et glossa de obiecto ex parte nostri, idest secundum id quod habet ex parte credentis, non secundum se; et non errabis.