Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Articulus I: Utrum virtutes morales maneant post hanc vitam
Articulus II: Utrum virtutes intellectuales maneant post hanc vitam
In articulo secundo eiusdem sexagesimaeseptimae quaestionis, dubium primo occurrit, quo pacto est verum quod, si species intelligibiles non conservantur in intellectu possibili, quod scientia nullo modo remaneret: cum Avicenna, cuius est ista positio, dicat1 remanere habilitatem intellectus ad recipiendum ab intelligentia agente quae prius recepit; et ista habilitate dicitur aliquis sciens.
Ad hoc dicitur quod Auctor, ut apparet in II Contra Gent., cap. LXXIV, putat Avicennam male prosecutum positionem suam; et quod habilitas illa non est, nisi species sint. Et propterea hic non ex intentione illius opinionis, sed ex intentione Auctoris determinatur quod scientia et virtutes intellectuales nullo modo, nec formaliter scilicet nec materialiter, remanerent actu.
II. Dubium secundo in eodem loco occurrit, quare Auctor, de virtutum intellectualium duratione tractans, earum essentias tacet; et de principiis earum, quae sunt species intelligibiles et phantasmata, tractat. Iam enim2 ostensum est quod virtutes intellectuales effectus sunt specierum intelligibilium, et non species ipsae.
Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quia doctrina tanto certior est, quanto universalior et remotior ab opinionibus, ideo Auctor, praetermissis opinionibus de esse habitus, ad radicem accessit, species scilicet intelligibiles, quae sunt prima entia in intellectu, ut ex illis remanentibus virtutes intellectuales concluderet remanere formaliter. Sunt enim principia formalia omnis intellectionis: cum omnis intellectio sit ab intellectu in actu per speciem intelligibilem.
Secundo dicitur quod Auctor minus dicit, et plus intendit. Nam per species intelligibiles intelligit ipsas, et quidquid se tenet ex parte ipsarum, sive sit ordinatio earum, sive sit habilitas ad utendum eis, sive quodcumque aliud: totum enim hoc in virtutibus intellectualibus tenet se ex parte formalis; et phantasmata, cum pertinentibus ad ea, ex parte materialis. Rationabile est autem sic exponere hunc locum: quoniam quaestio est de virtutibus in anima ut separatur a corpore; ac per hoc, quidquid se tenet ex parte animae, computatur pro uno, et formali; quidquid autem ex parte corporis, pro alio uno, et materiali. Nominavit autem totum illud formale a speciebus intelligibilibus, utpote certioribus, prioribus et formalioribus secundum suum genus.