Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Articulus I: Utrum virtutes morales maneant post hanc vitam
Articulus II: Utrum virtutes intellectuales maneant post hanc vitam
Articulus III: Utrum fides maneat post hanc vitam
In articulo tertio eiusdem quaestionis sexagesimaeseptimae, dubium est an fides et scientia de eodem stent simul in eodem. Sed quoniam hoc ex proposito quaeretur in prima quaestione1, IIa IIae, ideo hic pertranseo. Quia tamen hic fundamenta iaciuntur, pro intellectu terminorum duo notanda sunt. Primum est, quod praesens articulus de fide, et sequens de spe, directe loquuntur de actibus fidei et spei, et non de habitibus. In quinto namque articulo, consummans Auctor quaestionem de fidei et spei duratione, de habitus duratione determinat quid sentiendum, ut ibi patebit. Quae igitur de fide et spe in his duobus legis articulis, ad actus earum refer.
II. Secundum est quod, cum dicitur quod fides importat imperfectionem ex parte subiecti, posset bene et male intelligi, vel non intelligi; et consequenter errare in principiis. Si quis enim intelligat eam dicere imperfectionem ex parte subiecti, quia ponit actum imperfectum seu diminutum in subiecto, errat. Nam cognitio per medium probabile alicuius conclusionis demonstrabilis, ponit etiam actum imperfectum seu diminutum in subiecto: et tamen non est fides, nec incompossibilis scientiae; stat enim cum scientia eiusdem in eodem subiecto, ut in littera dicitur. Non est igitur sermo quod habitus fidei inclinat subiectum in actum imperfectum; ut multi videntur intelligere. Quamvis enim hoc verum sit de actu et habitu fidei, non tamen hoc est intentum. Haec enim imperfectio est communis sibi et opinioni et cognitioni probabili: sermo autem praesens est de imperfectione propria fidei, qua distinguitur ab aliis; et dicitur quod tenet se ex parte subiecti. - Rursus secundum hoc, differentia secundum perfectum et imperfectum ex parte subiecti, esset secundum quid, et non simpliciter. Quoniam ex hoc non habetur quod subiectum absolute non videat illud creditum: sed quod subiectum, inquantum est sub illo habitu vel actu, non videt illud creditum, ut patet. In littera autem dicitur quod fides, opinio et scientia differunt secundum perfectum et imperfectum ex parte subiecti, ita quod credens non videt id quod creditur: quod idem est ac si diceret ex parte subiecti simpliciter et absolute.
III. Ad intelligendum ergo quomodo ex parte subiecti absolute propria imperfectio fidei sit, scito quod fides dicitur imperfecta ex parte subiecti, quia constituit subiectum absolute in esse imperfecto; seu, quod in idem redit, exigit subiectum absolute imperfectum. Et est sermo de imperfecto privative: ita quod ponit subiectum absolute privatum visione illius quod creditur. Et est simile de istis actibus, et motu: ita quod, sicut motus ex hoc ipso quod inest alicui, constituit ipsum in esse potentiali respectu termini, ac per hoc in privatione actuali termini; ita credere et sperare constituunt subiecta in privatione crediti et sperati. Et sicut motus est actus entis in potentia ut sic, ita fides est assensus determinatus non-videntis, ut sic; et spes est appetitus non-habentis, ut sic. Et propterea importat imperfectionem subiecti non secundum quid, sed simpliciter; non per accidens, sed per se. Et propterea, sicut motus non stat cum termino, excludente privationem eius, ita nec spes stat cum eius termino, ut in articulo quarto dicitur, nec fides stat cum visione: quia utrobique excluditur privativa imperfectio subiecti, quam uterque actus substantialiter sibi vindicabat, ut in littera dicitur.
IV. Et huic sensui attestatur littera de perfectione et imperfectione ex parte obiecti, et ex parte medii. Sicut enim perfectio vel imperfectio proprii obiecti constituit cognitionem perfectam vel imperfectam obiective; et similiter perfectio vel imperfectio ex parte proprii medii, constituit perfectam vel imperfectam cognitionem secundum medium: ita imperfectio vel perfectio proprii subiecti absolute, constituit cognitionem perfectam vel imperfectam ex parte subiecti. – Nec mireris, si dico subiectum imperfectum constituere cognitionem imperfectam, cum prius2 dixerim cognitionem imperfectam huiusmodi constituere subiectum in esse imperfecto. Memento quod causae sunt sibi invicem causae: et quod, sicut motus constituit formaliter subiectum in esse sic actu et sic in potentia, ita et e converso subiectum sic actu et sic in potentia, constituit subiective seu materialiter motum in esse imperfecto. Simile enim accidit in proposito.
Et hanc doctrinam bene notato: quoniam ex ea habes solutionem ad omnia opposita; et quare fides, opinio et scientia de eodem sunt incompossibiles in eodem, ex quod quid est eorum. – Et haec sint pro art. III et IV, etc.