Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Articulus I: Utrum sit una tantum virtus moralis
Articulus II: Utrum virtutes morales quae sunt circa operationes, distinguantur ab his quae sunt circa passiones
Articulus III: Utrum virtutes morales distinguantur secundum diversa obiecta passionum
Omissis singillatim articulis tertio et quarto, quia ille in secundo articulo, hic in quinto tangitur; in articulo quinto dubium primo occurrit simpliciter, et ad hominem, de subiecto numeratarum virtutum. Sed discussio simpliciter singularum in propriis tractatibus, in II[a] II[ae], erit: discussio vero ad hominem hic occurrit. Videtur enim Auctor sibi ipsi contrarius de subiecto liberalitatis et magnificentiae. Nam hic utramque ponit in appetitu sensitivo, illam in concupiscibili, hanc in irascibili; et circa passiones, sicut alias enumeratas virtutes. In Tertio autem Sent., dist. XXXIII, qu. II, art. IV, qu[aestiuncula] 3, et in I Contra Gent., cap. XCIII, et, quod plus urget, superius in I Parte, qu. XXI, art. 1, ad 1, expresse ponit eas in voluntate, et non in parte sensitiva; et circa operationes, ut distinguuntur contra passiones.
II. Ad hoc dicitur quod tam liberalitas quam magnificentia respicit passionem et operationem, illam propinque, hanc remote: et quod inquantum respicit operationem cum sua materia, puta sumptus pecuniae, est in voluntate; pro quanto respicit passionem, est in concupiscibili. – Et probatur hanc esse mentem Auctoris: quia uti pecunia, quod est principalis actus istarum virtutum, est actus voluntatis; quia uti est actus voluntatis, ut patet superius1.
Sed ista solutio nihil valet. Quia, cum una virtus non possit esse in duabus potentiis subiective aequaliter, aut liberalitas erit in concupiscibili ut subest voluntati; aut e converso. Non secundum, ut patet. Nec primum, nisi ratione electionis participatae: quod est commune omnibus virtutibus appetitus sensitivi. Ergo. – Praeterea, Auctor in I Parte2 non solum affirmat has esse in voluntate, sed negat eas esse in parte sensitiva. Unde ponere utrumque subiectum, contradicit illi. – Praeterea, stante ista solutione, pari ratione potuisset poni fortitudo in voluntate: et consequenter proprie in Deo. Quoniam ipsa respicit passionem audaciae, et operationem, puta debellationem hostium: et secundum istam operationem, constat quod potest attribui Deo. Et tamen Auctor expresse negat3 de fortitudine, quia est circa passiones.
Dicendum est ergo, ut mihi videtur, quod Auctor aliena opinione superius in I Parte, et in libro Contra Gent., ubi ex proposito haec non tractantur; et sequens alios in anterioribus scriptis, antequam ad summam speculam huius Summae ascenderit; illa dixit. Nunc vero secundum propriam sententiam determinat, sic quod in II[a] II[ae]4, in qua etiam altius prospexit, confirmat hanc determinationem. Et ratio est, ut ibi dicitur, quia istae virtutes non respiciunt operationes secundum se, ut respicit iustitia et partes eius: sed ut aliqualiter se habent ad passiones, amoris scilicet pecuniae, et spei in illa. Et propterea nec istae virtutes sunt in Deo nisi metaphorice, aut secundum aliquid. – Et eodem modo dicendum est de veritate, quam in I Contra Gent.5, numerat inter virtutes circa actiones, et non passiones. Omnes enim hic dicuntur circa passiones.
III. In eodem quinto articulo, nota, novitie, duo in littera. Primum est, quod cum ibi dicitur quod unum obiectum passionis apprehenditur sensu vel imaginatione, vel etiam ratione, non est sermo de aliqua re obiecta una secundum numerum aut speciem: sed de unitate obiecti passionis, ut obiectum est illius. Verbi gratia, de amabili, de concupiscibili, de delectabili, etc.: quorum quodlibet, unum specie obiectum passionis, multa rerum genera est comprehendens.
Secundum est, quod cum in littera concluditur quod virtutes morales distinguuntur vel secundum diversas materias, vel diversas passiones, vel diversa obiecta, tres modos enumeravit non subordinatos, sed disparatos, coincidentes tamen quandoque. Diversitas namque materiae absque diversitate passionis et obiecti, faciens diversitatem virtutum, invenitur in magnificentia et magnanimitate: quarum utraque est circa spem, utraque circa arduum, sed in diversa materia, pecunia et honore. Et idem apparet in liberalitate et philotimia. – Diversitas vero passionis absque diversitate materiae et obiecti, faciens diversas virtutes, invenitur in fortitudine et mansuetudine: quarum utraque circa tale malum, et utraque circa arduum, secundum diversam passionem, timorem atque audaciam, et iram, versatur. – Diversitas demum obiecti absque diversitate materiae et passionis, diversitatem virtutum faciens, invenitur in veritate, amicitia et eutrapelia seu urbanitate: omnes enim circa dicta et facta humana, et delectationem seu amorem, secundum distincta sunt obiecta, scilicet manifestationem, affabilitatem et delectationem. – Coincidentia autem manifesta est in temperantia et fortitudine: quarum materia et passio et obiectum diversificantur.
IV. In eodem articulo, in calce corporis articuli, adverte quod littera corrupta est6, nec in aliquo codice invenire potui verum textum. Unde, quia Aristotelem affert, ex II Ethic. corrigendum duxi quoad tres dictiones: quarum duae sunt mutandae, et una delenda. Ubi igitur in littera dicitur quod secundum Aristotelem sunt undecim virtutes morales circa passiones, mutetur numerus undenarius in numerum denarium, et legatur: sunt decem. – Ubi vero, enumerando virtutes, ultimo loco dicit, et iustitia; delendum est, ut eutrapelia sit ultima. – Cum vero post subiungit, Si igitur addatur iustitia, quae est circa operationes, erunt omnes duodecim, mutetur duodenarius in undenarium, et legatur: erunt omnes undecim.
Ratio autem quare littera salvari non potest, est tum quia refert se ad Aristotelem: qui, ut patet in II Ethic.7, duodecim medietates ponit, sed decem virtutes et duas passiones, et ultra has iustitiam et virtutes rationales. Tum quia iustitia non est virtus circa passiones, sed operationes; ut patet V Ethic.8, et hic in articulo tertio. – Et scito, novitie, quod Auctor, cum nota illationis concludens numerum virtutum moralium, dicendo, Sic igitur patet quod secundum Aristotelem etc.; non infert ex hoc articulo solo, sed iuncto praecedenti, in quo fortitudinem et mansuetudinem distinxit, ex III et IV Ethic. Et propterea, enumerando virtutes, has connumeravit, licet earum in hoc articulo non meminerit.
V. In responsionibus ad argumenta eiusdem articuli, diligentius notato primam, tertiam et ultimam. Primam quidem, quia ex ea habes differentiam inter unicam operationem et unicam passionem, in diversificando virtutem; ex hoc quod passio repugnat rationi, operatio autem non. Et subtiliter dixit: quia cum habitudo ad rationem constituat virtutis obiectum, et diversa habitudo diversum obiectum; passio, quae secundum se importat aliquid abducens a ratione, importat aliquid egens virtute ad consonam reddendam ipsam rationi, et secundum diversas proprii obiecti materias diversimode ad rationem se habere potest, et sic diversa virtutum obiecta constituet. Operatio autem, quia secundum se rationi non repugnat, secundum omnem sui obiecti materiam, eodem modo ad rationem se habet.
Tertiam autem, quia hic habes quasi exceptionem ab illa maxima, Magis et minus non variant speciem. Dico autem quasi exceptionem: quia revera non est exceptio, sed per accidens magis et minus variant hic speciem; quia per adiunctam eis diversam specifice habitudinem ad rationem, ut in littera dicitur.
Ultimam autem, quia aurea est tota, et semper memoriae mandanda. Unum tamen restat mirandum in hac materia: quare Aristoteles nullam virtutem moralem posuit circa passionem tristitiae, propriam illi, et tot circa delectationis passionem. Si suscepta esset hic provincia assignandae sufficientiae virtutum moralium, reddenda esset ratio. Sed quia nec Auctor hoc suscepit, nec Aristoteles modo exponitur, alteri loco reservetur.