Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Articulus I: Utrum sit una tantum virtus moralis
In corpore articuli primi quaestionis sexagesimae, dubium occurrit, quomodo stet quod hic dicitur, quod ratio est sicut imperans et movens, appetitiva autem vis sicut mota et imperata, cum doctrina superius1 posita, quod imperium est actus rationis motae ab appetitu. Si enim in imperando appetitus est primum movens, non est ratio ut imperans et appetitus imperatus a ratione simpliciter, sed ut mota est ab appetitu: ac per hoc, appetitus imperatur a seipso principaliter. Et consequenter ruit totus processus litterae, fundatus super hoc, quod ratio est velut agens aequivocum, et appetitus velut patiens aequivoce a ratione.
II. Ad hoc dicitur quod aliud est loqui de ratione et appetitu in genere naturae: et aliud loqui de eis in genere moris. In genere namque naturae, iam2 dictum fuit quod distinguendum est de motione vel ad specificationem, vel ad exercitium actus: et quod primum movens ad specificationem, pertinet ad intellectum; primum vero ad exercitium, pertinet ad appetitum.
In genere autem moris, quia supponitur voluntarium, ratio moventis et moti, imperantis et imperati, non quaeritur in actibus absolute, sed in actibus voluntariis. Ita quod attenditur quis inter actus voluntarios, sive sint essentialiter intellectus, sive voluntatis, sive appetitus sensitivi, habet rationem moventis et moti. Et quoniam hic supponitur ratio voluntarii ut communis omnibus, non attenditur differentia moventis et moti penes dependentiam a voluntate. Sed quoniam distinguitur penes rationale per essentiam, et rationale per participationem; et constat quod rationale per participationem derivatur a rationali per essentiam; et ratio est rationalis per essentiam, et appetitus rationalis est per participationem: ideo ratio dicitur movens et imperans, et appetitiva vis mota et imperata, non simpliciter, sed in moralibus. Moralia enim voluntario constituuntur ut materia, ratione autem ut forma: et in rationali tantum animae parte ut sic, fiunt, ut subiecto.
III. Sed haec responsio non satisfacit: quia nihil speciale dicit in moralibus. Quod sic patet. Aut sermo litterae, cum dicit manifestum esse quod in moralibus ratio est movens et imperans, appetitiva autem vis mota et imperata, est de motione ad speciem; aut ad exercitium; aut ad utrumque. Si de motione ad speciem, hoc commune est tam moralibus quam non moralibus. — Et rursus, ex hoc non haberetur intentum. Nam ex hoc quod bonum intellectum movet appetitum, non habetur pluralitas specifica appetitionum magis quam intellectionum, nisi quia intellectiones sunt causae, et appetitiones causatae. Immo potius haberetur forte aequa distinctio: quia obiecta adaequata appetitionibus diversarum specierum, sunt diversarum rationum; intellectio autem obiecti pars formalis est, quia bonum ut cognitum, movet.
Si vero de motione ad exercitium, etiam hoc commune est tam moralibus quam non moralibus: quoniam semper imperat ut mota a voluntate, ut patet superius in quaestione de Imperio3. — Et rursus, ex hoc non apparet unde sequatur intentum: cum in littera ex motione rationis supra appetitum, non inferatur, Ergo appetitiones; sed, Ergo appetibilia sunt diversarum rationum, quae constat non specificare ad motionem exercitii.
IV. Ad haec ergo dicitur quod, quia proportio utitur rebus quas comparat, ut distinctis; et proportione rationis ad appetitum, Auctor pro medio utitur: oportet ut utraque vis sumatur secundum sibi propria; infra latitudinem tamen moralium, quoniam de huius speciebus generis quaestio est. Ac per hoc, cum principium proprium moralis esse sit ratio, eo quod, ut Dionysius dicit4, bonum hominis est secundum rationem esse; oportet ut tam appetitiva quam cognoscitiva vis sumatur inquantum rationalis; et in utraque ut rationalis est, spectemus quid proprium rationi, et quid appetitui; et secundum haec iudicium fiat de distinctione specierum moralium. Et propter hoc Auctor in littera procedit ex hoc, quod ratio est rationalis per essentiam, appetitus per participationem. Quamvis autem movere appetitum obiective et imperative conveniat intellectui tam respectu moralium quam non moralium; movere tamen appetitum regulative, proprium est ei respectu moralium. Et de hac motione est hic sermo. In ratione enim oportet esse legem regulativam appetitus; et habet movere et imperare eo modo quo lex movet et imperat; et propterea in littera uterque actus ei tribuitur. Movet autem non quoad exercitium actus, ut patet: sed quoad specificationem, non qualemcumque, ut communiter facit, sed regulativam appetitus, quod solum in moralibus obtinet. Imperat quoque speciem appetitus et exercitii eius et aliorum: quoniam in moralibus oportet legem principari, et ei appetitum omnem obedire; alioquin, si voluntas principatur, accideret illud, Cui nimium licuit, licitum: cui prava voluntas Ius erat, et sensus pro ratione fuit. Et quoniam ratio regulat appetitum mediante appetibili consonanti ipsi rationi; idcirco huius motio non est extra latitudinem motionum ad specificationem. Et rursus idcirco Auctor non immediate intulit, Ergo virtutes morales sunt diversae: sed vitando saltum, et gradatim descendendo, a ratione ad appetibile, et inde ad morales virtutes devenit. Et merito: quia ratio formas dat appetibilibus, quibus morale genus ingrediuntur; ex hoc namque quod appetibilia consonant vel dissonant rationi, moralia sunt, ut ex supradictis5 patet. Appetibilia autem rationi consona, adaequata obiecta sunt speciebus moralium appetitionum et virtutum.
V. Et per haec patet solutio omnium obiectorum6. Quoniam non loquuntur de imperio regulativo ut sic, quod spectat ad specificationem actus et habitus; nec de motione et cognitione regulativa unita in se, quia est superioris ordinis, et participata in obiectis moralium, in quibus distinguitur et implicatur ut pars formalis eorundem: sed de imperio ad exercitium actus, et de cognitione absolute. Aliud est enim loqui de obiecto cognito; et aliud, de obiecto consono rationi. Cognitio namque et consonantia, licet in hoc conveniant quod multiplicantur secundum obiecta; regula tamen cui consonant consonantia, non multiplicatur; et ad hanc dicitur consonans obiectum. Cognitum autem, ut sic, regulam non connotat.
VI. Circa responsionem ad primum in eodem primo articulo, dubium occurrit duplex. Primo, de veritate eius quod dicitur, scilicet quod prudentia directiva in omnibus moralibus virtutum actibus, est una secundum speciem specialissimam: de tali enim unitate et diversitate est sermo. — Secundo, penes quid attenditur unitas specifica rationis formalis veri obiecti prudentiae.
VII. Contra primum enim est Scotus, in III Sent., dist. XXXVI, art. II, volens quod, sicut factibilia omnia non subsunt arti uni secundum speciem, ita nec agibilia uni prudentiae: est enim prudentia recta agibilium ratio, sicut ars factibilium. — Oppositum autem, cum Aristotele, VI Ethic.7, divus Thomas hic tenet. Et quod ita sit, probatur efficaciter sic. Recta ratio agibilium iudicat inter agibilia diversarum virtutum moralium. Ergo est una respectu omnium virtutum moralium.
Antecedens patet in bonis et in malis. Nam ad rectam rationem spectat discernere quid nunc, hic, etc., magis expediat, punitio iusta acceptae iniuriae, an tolerare illam; similiter, an magis expediat bellare, an voluptates oblatas prosequi; et sic de aliis spectantibus ad diversas virtutes vitiaque moralia, etc. — Consequentia patet ex ratione et auctoritate II de Anima8, de sensu communi. Unde sicut nullus sensus proprius sufficit ad iudicandum inter sensibilia propria, nec omnes simul; ita nulla recta ratio alicuius agibilis, nec omnes simul sufficiunt ad iudicandum inter omnia agibilia; quae tamen experimur nos iudicare recta ratione. Aut ergo numerandae sunt prudentiae propriae iuxta species agibilium, et praeter has prudentias ponenda est communis prudentia iudicans inter omnia, sicut praeter sensus proprios ponitur communis: aut ponenda est una sola prudentia, iudicans propria singulariter, et inter omnia. Primum nullus hactenus posuit, quantum vidi. Nec rationabiliter tanta multitudo ponitur: quoniam illa sola sufficit. Sicut si natura potuisset facere sensum communem sine propriis attingentem sensibilia exteriora, utique ipsum solum fecisset. Unde cum nihil prohibeat prudentiam illam unam iudicantem inter diversas agibilium species, cognoscere singulas species, cum etiam ad singularia se extendat, ut patet VI Ethic.9; rationabile, immo necessarium est unam solam esse prudentiam respectu omnium agibilium.
Putandum est ergo quod prudentia est virtus altioris ordinis quam sint virtutes morales: sicut ratio per essentiam est altioris ordinis rationalibus per participationem. Propter quod in littera prudentia comparatur ad virtutes morales, ut sol ad species a se productas in materiis inferioribus. Et simul dum ostenditur ratio diversitatis virtutum moralium, quia participationes sunt, insinuatur ratio unitatis prudentiae: quia per essentiam est ratio, et participata ab aliis. Virtus autem altioris ordinis oportet quod habeat obiectum proprium quoque altioris ordinis. Et propterea singulae virtutes morales habent pro obiectis singula agibilia, quaedam enim sunt obiecta unius, et quaedam alterius, ut patet: ipsius autem prudentiae obiectum est totum agibile. Propter quod littera, assignans prudentiae obiectum, in responsione ad primum, dicit quod est contingens agibile, et non tale vel tale agibile. Contingens autem agibile, quia dupliciter est obiectum prudentiae, scilicet ut verum et ut obiectum: – ut verum quidem, inquantum iudicatur ab ipsa, et hoc spectat ad prudentiam ex parte intellectus; ut bonum autem, inquantum est finis ad quem praecipit, et hoc spectat ad prudentiam ex parte appetitus: – omnibus modis unitatem formalem retinet, ac prudentiae specificam dat. Sicut enim sensibile, obiectum sensus communis, licet in se commune genericum sit, unitatem specificam dat sensui communi; ita agibile, obiectum prudentiae. Et rursus, sicut bonum rationis in delectationibus tactus est finis unus temperantiae, et in timoribus et audaciis finis unus fortitudinis, et sic de aliis; ita bonum rationis in universo genere agibilium, est finis unicus prudentiae. Oportet enim altioris ordinis virtuti respondere finem altioris ordinis. Immo ordo moventium exigit ut altiori motori respondeat finis ad quem ordinentur omnes fines inferiorum. Et sic accidit in proposito, dum bonum rationis in istis, et bonum rationis in illis passionibus, ordinantur ad bonum rationis simpliciter, idest totaliter. – Et sic tam ex actu, quam ex materia et obiecto ut vero-bono, habetur unitas atoma prudentiae.
VIII. Nunc superest respondere secundo quaesito10; et deinde satisfiet argumento Scoti11. Cum quaeritur: Ergo penes quid attenditur ista unitas rationis veri obiecti prudentiae? responderi potest et ex parte obiecti, et ex parte subiecti. Si loquimur ex parte obiecti, unitas ista attenditur penes unitatem rationis formalis, quod est contingens agibile, ut in littera, in responsione ad primum, dicitur. Contingens enim, quod commune est factibili et agibili, determinatum ad agibile, unicam rationem formalem sortitur, quae est obiectum prudentiae, sicut ens mobile physicae.
Ex parte vero subiecti, unitas ista attenditur penes unitatem modi iudicandi, scilicet secundum dispositionem appetitus; ut Auctor insinuat in quaestione de Virtutibus in communi12, art. XII13. Omnia enim agibilia in particulari frequenter iudicamus secundum dispositionem appetitus. Nec haec unitas est sic ex parte subiecti, quin inchoet ab obiecti natura: quia ex hoc quod agibilia consistunt in operationibus et passionibus quae in nobis sunt, consurgit quod secundum affectum iudicemus ea. Unde factibilia, quia sunt extra nos, non ex affectu, sed intellectu iudicamus. Quia ergo alia ratione verum decernimus circa agibilia, et alia circa factibilia et scientifica; et haec specialis ratio consistit in hoc quod est iudicare secundum dispositionem appetitus; et in hoc omnia agibilia conveniunt: ideo omnia agibilia sub una veri ratione ab intellectu conspiciuntur; ac per hoc, una est intelligibilis virtus dirigens ea. – Nec obstat quod dispositiones appetitus, secundum quas fit iudicium, sunt diversae: sicut non obstat unitati scientiae diversitas principiorum eius. Dispositiones namque istae, cum sint affectiones ad fines operum, et fines in operabilibus sint sicut principia in speculabilibus; sunt principia, non partes rectae rationis, quae est virtus intellectualis, vocata prudentia.
IX. Ad motivum autem Scoti14 dicitur quod similitudo de arte et prudentia non currit quatuor pedibus. Constat enim ex VI Ethic.15, quod ars est in ratione solum, et ideo contingit eius oblivisci, sicut et scientiarum: prudentia autem non, et ideo eius non est16 oblivio. Unde ad propositum dicitur quod factibilia non sunt nec inter se, nec in suis principiis connexa, ut patet: agibilia autem et inter se, et in principiis connexa esse oportet ad unicam rectam eorum rationem. Et quod inter se quidem adeo concurrant ut hoc exigant, patet ex frequentibus operationibus eorum occurrentibus in humana vita, quas oportet recta ratione agibilium iudicari et eligi. Quod non contingit in disparatis artibus: non enim oportet ponere unam artem discernentem inter actus artis sutoriae, et navigativae; quoniam haec discretio non eget regula practica, sed scientia, ut patet. Electio autem huius artis magis quam illius, ad prudentiam spectat; sicut aliae electiones quarumcumque operationum. – In principiis autem connexionem exigere manifestat quod error in proprio principio rectae rationis respectu delectabilium, redundat in errorem principii et conclusionis in terribilibus, et e converso. Si quis enim recte dispositus sit ad pericula belli subeunda, et male circa venerea; et praevalere contigerit dispositionem ad venerea, oblato obiecto delectabili; omittet prosequi pericula belli, impedientia delectationem. Et e converso, recte dispositus ad abstinentiam a venereis, et male circa timorem periculorum; imminente periculo, si timor praevaluerit, omittet castitatem, ne incidat in formidatum malum; ut de Lucretia dicitur17, et quotidiana experientia docere potest. Et hoc quia prudentia est in ratione ut subest appetitui.