Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Articulus I: Utrum sit una tantum virtus moralis
Articulus II: Utrum virtutes morales quae sunt circa operationes, distinguantur ab his quae sunt circa passiones
In titulo articuli secundi eiusdem sexagesimae quaestionis, adverte quod, sicut dispositio est superius ad habitum, et tamen dispositio distinguitur contra habitum, appropriato communioris nomine sibi; ita operatio genus est ad actus appetitus sensitivi, qui vocantur passiones, et alias operationes, et tamen operationes aliae ab operationibus appetitus sensitivi, appropriaverunt sibi operationis nomen, et contra passiones distinguuntur sub operationis vocabulo; ea, ut puto, ratione, quia actus appetitus sensitivi hoc speciale sortiti sunt, quod passionem corporalem annexam habent; alii vero, hoc non exigentes, in communi remanserunt vocabulo. Sumitur ergo hic operatio non communiter, sed ut contra passionem distinguitur: et continet sub se actus exteriores voluntarios, ut clarius patebit1.
II. In corpore articuli nota quatuor. Primo, quod Auctor, distinguens bonitatis rationem in passionibus et operationibus penes habere bonitatem secundum commensurationem ad affectum operantis, et habere bonitatem secundum se; appellat primo operationes secundum se bonas, et deinde secundum commensurationem ad alterum bonas. Ubi videtur sibi ipsi oppositus, eo quod a medio in extremum alterum declinat. Operatio namque tripliciter potest considerari: primo, secundum commensurationem ad affectum operantis; secundo, secundum se; tertio, secundum commensurationem ad alterum. Et omnia ista membra in littera tanguntur. Et tamen Auctor secundum membrum confundit cum tertio. Si enim hoc licet, quare non licebit confundere etiam ipsum secundum cum primo?
Sed hoc non te moveat: quoniam iuxta subiectam materiam sermo fit. Operationes namque distinctae contra passiones, sunt operationes ad alterum. In his autem quae sunt ad alterum, idem est dicere secundum se, et in ordine ad alterum: quia secundum se sunt ad alterum. Et propterea licuit Auctori non confundere, sed explanare secundum membrum per tertium; ut clarius in sequenti articulo explicat, dicens quod secundum convenientiam operationis in seipsa accipitur ratio debiti, quod constat esse ad alterum. Unde non est idem iudicium de coincidentia secundi membri cum primo, ut patet.
III. Secundo nota, in calce articuli, ly principaliter. Inductive namque in temperantia, fortitudine et iustitia patet passiones operationibus, et e converso, coniungi. In temperantia namque, concupiscentiis iunguntur comestio, potio, generatio; in fortitudine, timori et audaciae aggressio periculorum, praelia; in iustitia, restitutionibus, emptionibus, etc., iungitur saltem amor. Quia igitur ut plurimum passiones et operationes nostrae iunguntur, insinuavit Auctor per ly principaliter quod virtutes a virtutibus non sic distinguuntur quod aliquae circa solas passiones, aliquae circa solas operationes; sed quia principaliter circa passiones, vel principaliter circa operationes, ut materiam propriam, sunt.
IV. Tertio nota, ex corpore articuli, quomodo ex concursu passionis et operationis circa idem, plures virtutes pollutae fiunt; ut postmodum, cum de vitiis tractabitur2, quomodo specificationes eorum fiant, melius ipse discutere scias. Hinc enim habes quod percussor ex ira duabus contrariatur virtutibus, iustitiae et mansuetudini: similiter adulter temperantiam et iustitiam violat; et sic de aliis.
V. Quarto nota quod ex his quae dicuntur in hoc articulo, duo habentur. Primum est, quod bonum et malum in operationibus sic attenditur secundum seipsas, ut nihil referat qualitercumque homo operans afficiatur ad ipsas. - Secundum est, quod virtutes morales omnes sunt circa utrasque, passiones scilicet et operationes: sed differentia est quia aliquae principaliter operationes, aliquae principaliter passiones bonificant.
Haec autem duo etsi prima facie videantur sibi adversari: – quia si non refert in bono iustitiae, quomodo pars afficiatur, oportet iustitiam non principaliter, sed solum operationes respicere. Non apparet etiam quomodo verificetur quod iustitia sit secundario circa passiones: cum restituens debitum satisfaciat iustitiae, quocumque id animo faciat: – Sed si diligentius doctrina Auctoris inspiciatur, videbuntur omnia consona et vera. In operatione namque ad alterum, puta emptione, restitutione, etc., est duo considerare: primo, bonitatem propriam; secundo, communem. Communis bonitas est quae ad omnes actus virtutum exigitur: et consistit in illis quatuor generalibus conditionibus insinuatis per quatuor virtutes cardinales, requisitis ad omnes virtutis perfectae actus, ut ponitur in II Ethic.3, scilicet rectitudine, firmitate, moderatione et discretione. Propria autem bonitas est quam ex propria ratione, ut contra alios distinguitur, sortitur. Et secundum propriam bonitatem actus iustitiae, nihil refert quo quis animo actum faciat, dummodo commensuratum alteri faciat. Secundum vero omnem bonitatem ad actum iustitiae virtutis requisitam, refert quo quis animo restituat, emat, vendat, etc. Et sic iustitia, et universaliter virtus bonificativa operationum, est principaliter circa operationes, et secundario circa passiones: quia est principaliter circa bonitatem propriam operationi, secundario circa communem. – Quomodo autem virtutes circa passiones sint principaliter, secundario circa operationes, clarum est: temperantia enim et liberalitas principaliter respiciunt affectum, et consequenter operationes ut provenientes ab affectibus. Propterea in huiusmodi maxime consideretur affectus: in illis autem, opus ipsum.