Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Articulus I: Utrum intellectus possit esse subiectum virtutis
Articulus II: Utrum irascibilis et concupiscibilis sint subiectum virtutis
Articulus III: Utrum vires apprehensivae sensitivae sint subiectum virtutis
Articulus IV: Utrum voluntas possit esse subiectum virtutis
In articulo sexto eiusdem quinquagesimaesextae quaestionis, in quo concluditur quod in voluntate est aliqua virtus, scilicet respectu boni divini et proximi; et aliqua non, scilicet respectu boni proprii: dubium occurrit ex Scoto, in III Sent., dist. XXXIII, contra secundam partem. Putat enim quod temperantia et fortitudo in voluntate sint, et ibi proprie virtutes: in concupiscibili autem et irascibili non sunt proprie virtutes. Sed de hoc, quantum ad concupiscibilem et irascibilem spectat, tractavimus1; unde relinquitur quantum ad voluntatem discutere rationes et conclusiones.
II. Est igitur dubium circa rationem allatam in littera ad probandum quod in voluntate non sit aliqua virtus ad proprium volentis bonum, primo, quia falsum videtur quod voluntas ex propria ratione sit sufficienter determinata ad bonum rationis proprium volentis. Quia si sic esset, voluntas, ut in pluribus saltem, eligeret tale bonum rationis. Et rursus prompte, faciliter et delectabiliter tale bonum eligeret. Et rursus ad tale bonum eligendum recte, eodem modo determinata esset. Haec sunt falsa. Ergo. – Sequela probatur: quia determinatio naturae excludens habitum, supplet quidquid daret habitus in subiecto apto nato; et tanto melius, quanto habitus imitatur naturam, et non e converso. – Falsitas autem consequentis experientia probatur: nam in nobis ipsis haec experimur.
Et ratione confirmatur. Quia si voluntas esset ex propria ratione determinata ad tale bonum, non opus esset continentiae habitu in voluntate. Si enim voluntas ex se magis aut aeque determinata est ad bonum tale, ac si haberet habitum virtutis; et habendo habitum virtutis, puta temperantiae, non egeret continentia: ergo, inclinata ex propria ratione, non eget continentia. Sed per te, eget continentia. Ergo voluntas non est ex se inclinata ad tale bonum.
III. Deinde dubitatur quia, si voluntas determinata ex propria ratione est ad bonum rationis, ergo nec virtus iustitiae in ea esset. – Probatur sequela: quia bonum iustitiae est secundum rationem, et est proprium exercentis iustitiam; iustitia enim bonum reddit habentem, et opus eius bonum.
IV. Deinceps arguit Scotus, quia, cum iustitia sit virtus moralis, et in voluntate; rationes quae militant de voluntate et virtute morali, non concludunt.
Praeterea, voluntas est indeterminata non solum ad opposita obiecta; sed modos agendi, scilicet recte et non recte. Ergo eget inclinatione ad recte agendum. Et haec est virtus.
Praeterea, voluntas non magis est determinata ad unum, quam intellectus. Ergo ex frequentibus rectis electionibus generatur in ea virtus; sicut in intellectu ex frequentibus actibus.
Praeterea voluntas non facile, prompte et delectabiliter se habet, sine virtutis habitu. Ergo eget virtute. – Sequela patet. – Et antecedens probatur in vitioso nuper converso; qui difficultatem patitur in perseverando, quia non habet habitum acquisitum virtutis.
V. Ad hoc dicitur quod, cum naturaliter amabile sit bonum, unicuique autem proprium2, ut experientia testatur; consequens est ut voluntati, quae appetitus est rationalis, amabile sit naturaliter et bonum, et bonum proprium. Cum autem apud Dionysium, IV cap. de Div. Nom.3, bonum hominis sit secundum rationem esse; et hoc non conveniat homini secundum appetitum sensitivum: oportet quod conveniat secundum appetitum rationalem; bonum enim appetitus alicuius obiectum constat esse. Igitur obiectum voluntatis est bonum rationis. Et si huic addatur proprietas, concludetur quod proprium bonum secundum rationem est naturale obiectum voluntatis: ac per hoc, voluntas est ex propria natura inclinata ad proprium bonum secundum rationem. Et quia rationis medium in passionibus concupiscibilis et irascibilis non est alienum, sed proprium bonum, secundum rationem ipsius habentis passiones; ideo naturaliter voluntas habentis passiones, qualis est voluntas humana, ex se determinata est ad tale bonum.
VI. Sed adverte quod aliud est voluntatem esse naturaliter inclinatam, quantum est ex se, ad proprium volentis bonum secundum rationem: et aliud est volentem esse naturaliter inclinatum ad hoc. Primum enim sonat in voluntate tantum talem determinationem: secundum, simpliciter. Et tanta est inter haec distantia, ut ex hac radice omnia fere solvenda sint: ut nunc videbitur. Si enim volens, puta Socrates, esset determinatus ita quod non egeret habitu ad medium rationis in passionibus; pronus esset ad opera temperantiae et fortitudinis, sicut temperati et fortes. Sed quoniam proni sunt in malum ab adolescentia sua sensus hominum4, et caro concupiscit adversus spiritum5: non simpliciter, sed in voluntate tantum inclinatio haec ad tale bonum ponitur. Et quoniam exercitatio hominis in his mediis non fit sola voluntate, sed concurrente parte sensitiva, naturaliter secundum se inclinata ad concupiscibile sine rationis freno; ideo non sequitur ex illa inclinatione in voluntate quod, ut in pluribus, eligamus talia bona, aut quod prompte, faciliter et delectabiliter, et quod recte semper voluntas ad huiusmodi se habeat6: sed bene sequitur cum hac specificatione, quod voluntas, quantum est ex se, recte se haberet ad huiusmodi, ut in pluribus eligeret talia bona, et prompte, faciliter atque delectabiliter.
VII. Ad id vero quod de continentia obiicitur7, dicitur quod continentia non eget voluntas, ut inclinetur, inquantum in se est, in tale bonum: sed ut resistat insurgentibus passionibus sensitivi appetitus.
Et si contra hoc instetur, quia per eundem habitum potentia aliqua inclinatur in unum oppositorum, et reliquo resistit: – Et rursus, naturalis determinatio non est minoris efficaciae quam determinatio habitus; constat autem quod si voluntas esset habituata, non egeret continentia ad resistendum; ergo: – respondetur ordine retrogrado, quod determinatio naturae non est minus efficax quam determinatio habitus: est tamen minus faciens et explicans opus suum, quam determinatio habitus acquisiti. Et in promptu causa est: quia acquisitus habitus in ipsa acquisitione expulit insurgentia contraria; naturalis autem determinatio non. Unde assimilatur habitui infuso potius quam acquisito. – Ad primum autem dicitur quod voluntas sumitur dupliciter: uno modo, secundum se; alio modo, ut coniuncta contrario appetitui sensitivo. Et quod, quemadmodum ipsa secundum se est determinata ad tale bonum, ita secundum se est potens resistere contrario obiecto. Et quod, quemadmodum ipsa ut coniuncta contrario appetitui, non est determinata ad tale bonum, pro quanto impedibilis est a tendentia in tale bonum, ad quod est ex se inclinata; ita, ut sic, eget habitu ad resistendum huiusmodi impedimentis.
Et si hic instetur, quia voluntas, ut iuncta appetitui sensitivo, est determinata ab bonum in passionibus appetitus sensitivi, per te; et voluntas, ut iuncta appetitui sensitivo, eget habitu ad resistendum passionibus, etiam per te: ergo falsum est quod voluntas est ex se determinata ad tale bonum, et iuncta sensui eget habitu; sed ut iuncta appetitui sensitivo, habet utrumque: et sic omnia ruunt: – Probatur assumptum: quia voluntas separata non est determinata ad bonum eligendum in passionibus, ut patet in angelis; et ex ratione, quia non est proprium bonum volentis: –
Respondetur quod falsum assumitur quoad hoc, quod voluntas, ut iuncta sensui, determinetur ad bonum in passionibus. Aliud est enim dicere, Voluntas, ut iuncta sensui, habet inclinationem ad bonum proprium passionum: aliud est dicere, Voluntas, ut iuncta sensui, habet quod inclinatio sua naturalis terminetur ad bonum in passionibus. Primum enim significat quod coniunctio voluntatis ad partem sensitivam, sit ratio quod voluntati conveniat inclinatio talis: secundum autem, quod coniunctio non sit ratio quod inclinatio conveniat, sed quod inclinatio quam habet, terminetur ad tale bonum. Et primum quidem falsum est, formaliter loquendo: secundum autem, verum. – Ad cuius evidentiam, scito quod voluntati humanae ex suo genere convenit quod naturaliter inclinetur in proprium bonum tam sui quam volentis, ut superius in qu. x8 patet: hoc enim commune est omni voluntati. Sed quod proprium bonum sit in tali materia, scilicet in passionibus volentis, hoc est ex coniunctione voluntatis ad partem sensitivam. Unde inclinatio ipsa voluntatis in proprium bonum secundum rationem, in quacumque materia sit, est ei naturalis ex propria ratione: sed quod haec sua inclinatio terminetur ad bonum in passionibus sensitivis habentis voluntatem, est ex coniunctione voluntatis ad partem sensitivam. Est igitur in voluntate nostra, quantum ex parte voluntatis est, sufficiens determinatio ipsius ad proprium bonum; ac per hoc, ad bonum secundum rationem ipsius volentis. Et cum hoc, ex coniunctione ad partem sensitivam, sortitur necessitatem habitus ad resistendum contrariis, quibus iungitur.
Et haec intelligito, sustinendo continentiam esse in voluntate: quod inferius9 discutietur. Si enim continentia in ratione ponitur, patet quod nulla est difficultas in proposito. Et tamen utilem disputationem hanc habes: cuius etsi dicta conclusio non teneatur, multa tamen alia vera et certa in ea dicta, tenenda sunt.
VIII. Ad secundum10 vero dicitur quod ibi est aequivocatio de bono iustitiae obiective, vel formaliter. Ad bonum enim iustitiae obiective non naturaliter inclinatur voluntas: quia non est proprium, sed alterius; iustitia enim in his quae sunt ad alterum, est. Et de tali virtute, et de bono secundum rationem, est sermo, cum dicitur quod, quia potentia naturaliter inclinatur in aliquod bonum, non eget habitu virtutis: potentia enim, ut sic, obiectum per se primo respicit; et habitus operativus, de quo est sermo, et virtus obiectum respiciunt; nec virtutis est virtus, nec habitus habitus. Obiectio autem procedit de bono iustitiae formaliter, quod est formaliter ipse habitus iustitiae: ad quod constat potentiam inclinari non mediante alio habitu, ut patet. Hoc enim est commune omni virtuti: illud autem non est commune omni obiecto virtutis, ut patet.
IX. Ad obiectiones autem ex Scoto sumptas11: – non quod ipse afferat eas contra s. Thomam; sed quoniam ipse, ut dictum est, dissentiat a s. Thoma, et has rationes contra oppositam positionem affert: – cuius rationes, licet non sint nostrae, veruntamen ut novitii cauti sint, proderunt. Ad primam ergo dicitur quod rationes militantes de moralibus virtutibus circa passiones, non militant de iustitia: quia bonum illarum est proprium volentis, iustitiae vero alterum.
Ad secundam dicitur quod, quia bonum rationis in passionibus est medium secundum rationem, et non secundum rem in passionibus, ut patet in II Ethic.12; et medium rationis non attenditur secundum quantitatem intensivam solam, sed secundum omnes circumstantias, scilicet quando oportet, ubi, propter quid, etc.; et in hoc manifeste includitur recte eligere: ideo voluntas, determinata ex propria ratione ad bonum secundum rationem in passionibus, est eo ipso eodem modo determinata ad recte eligere; eiusdem enim rationis est inclinatio ad utrumque, et defectus in altero alteri defectum inducit.
Ad tertiam dicitur quod est manifeste sophisma. Concesso enim, sicut verum est, quod in voluntate ex frequentibus rectis electionibus fit habitus virtutis; non sequitur: Ergo ex frequentibus electionibus rectis circa talem materiam, scilicet passiones proprias, fit in voluntate habitus virtutis; ut patet. Et ratio physica est: quia voluntas non est determinabilis ex se, sed determinata ad tale bonum, quod frequenter eligit; habitus autem talis virtutis non est natus fieri nisi in subiecto apto nato, scilicet indeterminato.
Ad quartam iam patet responsio: quod nuper conversus, quantum est ex parte voluntatis, secundum se prompte, faciliter et delectabiliter eligeret bonum in passionibus; simpliciter autem ipse volens difficile eligit, propter habitus priores derelictos. Iam13 enim dictum est quod inclinatio haec voluntatis intrinseca assimilatur habitui infuso; quem experimur non auferre a nobis difficultatem bene operandi; quamvis quantum est ex parte ipsius, prompte, faciliter et delectabiliter det operari.