Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Articulus I: Utrum intellectus possit esse subiectum virtutis
Articulus II: Utrum irascibilis et concupiscibilis sint subiectum virtutis
In articulo quarto eiusdem quinquagesimaesextae quaestionis, dubium occurrit ex Scoto, in III Sent., dist. XXXIII, negante in concupiscibili et irascibili, quae sunt potentiae partis sensitivae, virtutes: - et volens quod, licet possit concedi quod in istis potentiis sit aliquis habitus inclinans ad delectabiliter obsequendum rectae rationi, non tamen habitus ille est proprie virtus, quia non est habitus electivus, nec inclinans ad rectas electiones.
II. Ad evidentiam huius, mirum, primo, videtur de hoc homine, cum fortitudinem et temperantiam, virtutes enumeratas in II Ethic.1, posuerit aperte Aristoteles in parte irrationali2; quare non respondit Aristoteli. Et similiter, cum fundamentum suum fuerit argumentum a s. Thoma hic quarto loco factum et solutum; quare non confutavit responsionem.
Dicito ergo, cum Aristotele et Auctore, quod appetitus sensitivus, distinctus per irascibilem et concupiscibilem, est subiectum virtutis moralis proprie, temperantiae scilicet et fortitudinis, non inquantum communis est nobis et brutis, sed ut obedibilis rationi. Et quod sibi convenit definitio virtutis posita in II Ethic.3, scilicet quod est habitus electivus, dupliciter. Primo, quia est principium electionis participatae in ipsa potentia inferiore: inclinat enim temperantia concupiscibilem ad electam abstinentiam, ita quod non inclinat solum ad abstinentiam, sed ad abstinentiam electam ut sic. Et ratio est in promptu: quia perficit eam ut substat electioni, sicut ante4 dictum est de usu. Electio enim, licet sit partis superioris ut principaliter eligentis, est tamen partium obsequentium ut exequentium: et ad hoc egent virtute, ut ad participabilem in eis electionem proprii actus, determinatae sint. Et hoc est idem ei quod consuevit dici de actibus istis ut imperatis. - Secundo, quia est principium electionis in voluntate mediate, mediante scilicet intentione, ut in littera5 dicitur. Cum enim qualis unusquisque est, talis finis ei videatur, ut dicitur III Ethic.6; ex hoc quod aliquis est talis ex bona dispositione temperantiae, videbitur ei medium in huiusmodi passionibus finis bonus; et sic in illo formatur intentio talis boni. Ex intentione autem finis subsequitur, medio discursu prudentiae ex stabilito fine discurrentis, conclusio electionis. Et haec est solutio litterae.
Unde et habitus est electivus in proprio subiecto electionis participatae. Et est inclinans ad bonas electiones, dando earum principium, quod est intentio finis, quae in electione clauditur ut principium in conclusione.