Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Articulus I: Utrum intellectus possit esse subiectum virtutis
In articulo tertio quaestionis quinquagesimaesextae, omissis duobus primis, dubium occurrit de sensu et veritate litterae, cum ponit differentiam inter virtutem simpliciter et intellectualem, ex hoc quod aliquis habitus dat facultatem faciendi bonum opus, sed non dat quod semper operetur recte, ut grammatica, etc.; aliquis autem dat et facultatem faciendi bonum opus, et dat quod aliquis recte utatur facultate, ut iustitia.
Est autem hic multipliciter dubium. Primo, de qua rectitudine seu bonitate est sermo, cum dicitur quod aliquis habitus dat quod recte utatur facultate: an scilicet de bonitate propria illi habitui, an de bonitate morali. Si de bonitate morali, obstat littera obiiciens usui grammaticae non errorem in moribus, sed in grammatica, barbarismum scilicet et soloecismum, ut patet in littera. - Si de bonitate propria illi habitui, nulla videtur inter habitus differentia: quilibet enim, cum quis eo utitur, dat suam bonitatem actui apto nato suscipere illam bonitatem.
II. Deinde dubium est propter diversitatem vocabulorum, qua littera utitur: quid intendit cum dicit quod dat quod semper recte operetur, et sub aliis verbis, quod recte utatur facultate, vel sub aliis verbis, quod reddit bonum opus in actu: an scilicet intendat de opere in actu quod informatur habitu, puta de locutione in actu respectu grammaticae, concupiscentia respectu temperantiae, etc.; an de actu voluntatis qui vocatur uti, quo omnibus habitibus utimur, applicando eos ad operandum in actu cum volumus. - Et rursus, an intendat semper: an cum utimur habitu illo.
Si namque intendit semper, sive loquatur de uti sive de opere, falsa manifeste est differentia: quia possum contra et praeter quemcumque habitum acquisitum et infusum, uti et operari, ut patet in peccantibus.
Si vero intendit de ipso opere quando utitur habitu, par quoque videtur iudicium de arte et virtute morali. Sicut namque contingit utentem grammatica, quia non utitur totaliter ea, barbarizare; ita utentem iustitia vel temperantia, quia non totaliter utitur ea, secundum aliquid deficere.
Si autem intendit de uti ipso actu voluntatis, aut respectu operis: et hoc non, quia nulla esset differentia; contingit enim uti concupiscentia contra vel praeter temperantiam quam habeo, sicut locutione contra grammaticam vel praeter eam. - Aut respectu habitus: et obstant tria. Primum est quod in littera dicitur quod ista secunda perfectio est respectu operis in actu; prima autem est respectu operis in facultate, quod est esse in potentia. Modo, opus in actu ab opere in potentia non distinguuntur genere, immo sunt eiusdem speciei specialissimae: uti autem et opus grammaticae vel temperantiae distinguuntur genere, vel specie saltem, ut patet: ergo. – Secundum est quod hoc, scilicet rectificare ipsum uti, non convenit omnibus moralibus virtutibus: quia nec fortitudini nec temperantiae, quia sunt infra voluntatem. Et littera vult quod conveniat omnibus moralibus, dicendo, quia est iustus vel temperatus, et eadem ratio est de similibus. – Tertium est, quia aut dat recte uti habitu sic quod non potest illo uti et non recte: et hoc est exclusum, ex eo quod prudens uti potest prudentia, et deficere in aliqua circumstantia, sicut grammaticus barbarizare. Aut quia dat recte uti quando vult: et hoc etiam invenitur in artibus, deductis impedimentis organorum, etc.; et sic nulla esset differentia assignata.
III. Ad hoc dicitur quod hic est sermo de bonitate secundum illum habitum, et de uti qui est actus voluntatis. Nec refert utrum ad actum vel habitum, utrum semper vel quando utitur habitu vel quando vult, interpreteris: nulla enim harum limitationum opus est. Intendit enim Auctor quod differentia inter habitus, in proposito, haec est, quod quidam sunt quorum perficere non se extendit ad uti ipso habitu, quidam vero sic. Verbi gratia, ars grammaticae est talis quod eius perficere non se extendit ad uti grammatica: quia uti est actus voluntatis, quem nullo pacto perficit ars grammaticae. Et si ars grammaticae perficeret ipsum uti, tunc habens grammaticam, ex ipso habitu inclinaretur et determinaretur ad utendum recte, rectitudine grammaticali, ipsa grammatica; et si non recte uteretur, imputaretur defectui grammaticae: modo autem non. Iustitia vero quia rectificativa est ipsius uti, ideo voluntas determinatur ad recte, idest iuste, utendum iustitia: et propterea, si iniuste facit, iustitiae defectus imputatur. Ex hac igitur differentia innascitur quod defectus in artibus et scientia ex usu proveniens, non imputatur ipsis, sed voluntati: in moralibus autem, defectui ipsorum habituum.
Rursus, ut melius novitii doctrinam hanc imbibant, et quilibet hinc fructum referat agnitionis sui ipsius, an habeat virtutem aliquam moralem; scito quod in actibus potentiarum rationabilium (de his enim est sermo) et habituum, est considerare duo. Unum est proportio ipsius actus ad ipsam potentiam seu habitum: puta locutionis ad imaginativam, appetitumque motivum organi etc., et grammaticam. Alterum est usus, quo haec principia a voluntate libere applicata sunt ad hunc actum eliciendum. Nunquam namque potentiae animae, aut habitus, ponerent operationes proprias in actu, nisi voluntas applicaret eas et eos ad eliciendas operationes: ipsa enim est quae utitur omnibus, et hoc est uti, ut patet ex superius dictis in quaestione de Uti1. Dupliciter ergo comparatur operatio ad potentiam: primo, secundum se absolute, prout ipsa potentia est apta nata elicere talem actum; secundo, ad ipsammet potentiam ut stat sub voluntate utente, seu applicante ipsam potentiam ad eliciendam operationem in actu secundo. Et sic differentia in proposito habituum est, quod quidam habitus sunt perfectivi potentiarum absolute in ordine ad sua opera; et hoc vocatur in littera quod dant facultatem faciendi opus bonum; sed non perficiunt easdem potentias ut stant sub voluntate utente. Et istae sunt artes et scientiae, quarum non interest perficere usum, neque in voluntate imperante, neque in potentiis exequentibus ut sic. Quidam vero habitus perficiunt potentias non solum absolute, sed etiam ut usuales, sive imperative, sive executive. Et hi sunt virtutes morales. Et dicuntur in littera dare non solum facultatem boni operis, sed rectum usum facultatis: quia perficiunt quoad utrumque. Dicuntur etiam reddere opus bonum in actu: quia perficiunt usum, qui est immediata ratio quod sint in actu.
IV. Ad evidentiam autem solutionum dandarum quaesitis, oportet recolere superius2 determinata. In primis, cum dicitur quod habitus dat facultatem, et dat rectum usum, non est intelligendum nisi eo modo quo habitus est natus dare. Non enim habitus dat bonitatem cogendo ad illam; aut ita plene etiam immobiliter subiiciendo sibi potentiam, quod non possit in oppositum: sed per modum inclinantis. Unde differentia consistit in hoc, quod ars ex sua ratione non inclinat voluntatem, aut aliquam potentiam ut substat voluntati, ad usum grammaticae: quia nec respicit voluntatem aut potentias sic. Moralis autem virtus ex propria ratione inclinat voluntatem ad rectum sui usum: quamvis voluntas non sequatur quandoque huiusmodi inclinationes habituum. Et tunc peccat, et virtus moralis culpatur: quia ab opere proprio, scilicet perfectione debita actui utendi, deficit; minus enim perfecte habetur virtus, a qua subducitur actus qui debet illi submitti.
Et ex hoc patet quod oportet non limitare, quando utitur, aut vult, aut non semper, etc.3 Ars enim nunquam; moralis virtus semper ex se, per modum inclinantis, dat rectum usum sui. Quia quoque in idem redit applicare habitum actui, et actum supponere habitui; et similiter, non uti habitu, aut subducere actum ab habitu: non refert utrum ad habitum vel actum uti referas, etc.
V. Ad primam obiectionem in oppositum contra hoc quod intelligitur de uti illo habitu4, dicitur quod, licet verum sit quod operatio quam perficit aliqua virtus moralis, puta concupiscentia, differat specie ab uti; concupiscere tamen libere exercitum, ut sic, coincidit cum uti, immo est ipsum uti in executiva potentia. Unde magna aequivocatio est, aut figura dictionis, comparare concupiscentiam in actu ad concupiscentiam in potentia; et comparare concupiscentiam libere exercitam ut sic, ad concupiscentiam ut est in facultate concupiscibilis. Argumentum enim primo modo procedit; et Auctor loquitur secundo modo. Unde verbum Auctoris nihil obstat proposito: quia vocat operationem in actu, non ipsam absolute, sed ipsam ut in actu, idest secundum id unde habet quod sit in actu, idest secundum usum; ex hoc enim habet quod sit in actu. Et propterea, quia scilicet ex usu est operatio in actu, comparat secundam perfectionem habitus potentiae, sicut actum potentiae. Et vere sic est: habitus enim dans solam facultatem bene operandi, dat bonitatem operationis in potentia; habitus autem dans etiam rectum usum eius, dat bonitatem operationis in actu; quia usus constituit operationem in actu, quia est applicatio potentiae ad ipsam.
Ad secundum dicitur dupliciter. Primo, quod virtutes in irascibili et concupiscibili, scilicet temperantia et fortitudo, rectificant uti, quia stabiliunt fines prudentiae regulativae ipsius uti ex illis finibus ut principiis. Et sic extendunt se ad voluntatem mediate. – Secundo, quod huiusmodi virtutes rectificant uti, pro quanto eget rectificatione. Non eget autem rectificatione uti his virtutibus, ut est in voluntate: sed ut est in ipsis potentiis inferioribus. Et ideo rectificant irascibilem et concupiscibilem ut subsunt usui voluntatis. Ipsa autem voluntas non eget rectificativo ad hoc: quia ex se determinata est ad rectitudinem omnis sui actus circa bonum fortitudinis et temperantiae, ut inferius5 dicetur.
Ad tertium autem iam6 dictum est quod dat, per modum inclinantis, quod semper recte utatur; et non cum hac vel illa limitatione. Quod non facit ars. Cum hoc tamen stat, ut dictum est7, quod non utatur illo, quod agat contra, et praeter illum agat, etc.
VI. In eodem articulo adverte subiectum fidei et prudentiae, ut in locis propriis fundamenta hic habeas, ubi tractabitur quidquid hinc difficultatis occurrerit8. Et si vis videre quomodo intellectus in ordine ad voluntatem, sit talium habituum subiectum, conspice naturam actuum propter quos ponuntur. Quia enim credere est actus intellectus non absolute, sed a voluntate moti, quia nullus credit nisi volens; consequens est ut habitus fidei inclinans intellectum ad credendum, perfectio sit eius ut a voluntate mobilis. Et similiter, quia praecipere actus est intellectus a voluntate moti, ut superius in quaestione de Imperio9 patet; oportet ut prudentia, cuius praecipuus et proprius actus est recte praecipere in agibilibus, sit perfectio intellectus non absolute, sed ut a voluntate moti. Et haec bene nota.