Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Articulus I: Utrum delectatio sit passio
Articulus II: Utrum delectatio sit in appetitu intellectivo
Articulus III: Utrum delectationes corporales et sensibiles sint maiores delectationibus spiritualibus et intelligibilibus
Articulus IV: Utrum delectationes tactus sint maiores delectationibus quae sunt secundum alios sensus
Articulus V: Utrum delectatio possit esse delectationi contraria
Articulo septimo omisso, circa octavum, in responsione ad tertium, dubium occurrit: quia superius, in qu. xxx, art. 2, dictum est quod differentia obiecti secundum naturam, facit materialem diversitatem passionum; hic vero dicitur quod obiecta delectationum diversificant non solum materialiter, sed formaliter, delectationem.
II. Ad hoc dicitur breviter quod doctrinae superiori non repugnat praesens. Quoniam ibi dicimus quod diversitas obiecti secundum virtutem, causat diversitatem passionum, non autem diversitas secundum naturam. Et utrumque est verum, universaliter intellectum: non enim omnis diversitas naturae obiecti diversificat speciem passionis. Nunc vero dicimus quod aliqua diversitas naturae obiecti, illa scilicet quae redundat in diversam rationem delectabilis, diversificat speciem passionis. Constat autem haec sibi invicem non adversari. – Nec hoc est singulare in delectatione: nam idem est de concupiscentia iudicium. Cum enim concupiscentia sit appetitus delectabilis, ad delectationemque se habeat ut motus ad quietem ipsum terminantem; consequens est quod, delectabilibus existentibus contrariis, ac per hoc distinctis specie, necesse sit et delectationes et concupiscentias esse contrarias, ac per hoc specifice distinctas.