Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Articulus I: Utrum delectatio sit passio
Articulus II: Utrum delectatio sit in appetitu intellectivo
Circa dicta in quarto articulo, Scotica subtilitas discutienda occurrit. Ipse namque, ut superius1 allegatum est, ponit in voluntate non solum operationes, sed passiones; illas liberas, istas naturales; illas a voluntate in voluntate, istas in voluntate ab obiecto. Unde in III Sent., dist. xv2, ex proposito probare nititur tristitiam in voluntate non esse operationem eius, sed passionem, quadrupliciter. Primo quia, si est operatio, aut est velle, aut nolle. Sed non est velle, ut patet. Nec nolle, ut probatur: quia Deus et beati possunt nolle, et tamen non possunt tristari.
Secundo quia, summe nolente Socrate aliquid evenire, si illud eveniat, tristabitur. Et tamen in eo non fiet aliqua operatio simpliciter, nec secundum aliquem gradum: quia iam ponitur quod summe noluit.
Tertio, quia operatio est immediate in potestate voluntatis: ut patet de velle et nolle. Tristari autem non est in potestate voluntatis, cum nolitum advenit.
Quarto, quia operatio est et a voluntate, et in voluntate. Tristitia autem est quidem in voluntate, sed non a voluntate: est enim de his quae, nobis nolentibus, accidunt3.
II. Ad evidentiam huius difficultatis, motae hoc in tractatu, scilicet de delectatione, quia oppositorum eadem est disciplina, nec inferius specialiter quaeretur de tristitia an sit in voluntate; scito quod, si solae delectationes et tristitiae essent passiones, cum ipsae consequantur alios motus appetitus, amorem et odium, formaliter vel virtualiter (nihil enim delectat nisi amatum, et nihil contristat nisi odio habitum seu nolitum), dicendum videretur quod passiones differunt ab operationibus in voluntate: quia illae immediatae sunt illi, hae autem mediantibus illis. Sed quoniam, ut ex dictis4 patet, amor est prima passio, quae tamen in voluntate manifeste est operatio; ideo non potest talis conditio universaliter assignari passionibus translatis in voluntatem. Propter quod, ad tales passiones descendendo, dico quatuor.
Primo, quod tam delectatio quam tristitia est a voluntate et in voluntate. Probatur. Omnis motus voluntatis est a duobus motoribus: altero quoad specificationem, altero quoad exercitium. Et motor quoad primum, est obiectum. Quoad secundum vero, est triplex, scilicet Deus, natura, et libertas, ut ex supradictis5 patet: et quocumque horum causante, voluntas ipsa causat, ut ex supradictis6 patet. Igitur omnis motus voluntatis causatur a voluntate quoad exercitium actus, ab obiecto autem quoad specificam determinationem. Delectatio igitur et tristitia, cum sint animi motus secundum appetitum intellectivum, ut modo loquimur, a voluntate sunt: et in voluntate, quia immanentes actus sunt.
Secundo, quod delectatio, proprie loquendo, non est velle, nec tristitia nolle. Probatur. Quia superius7 fruitio actus specie distinctus est contra velle et intendere: constat autem quod delectatio in voluntate aut est fruitio, aut eius species. Et pari ratione tristitia, ut ibi invenitur, distinguenda videtur a nolle. Et hoc loquendo proprie de velle et nolle. – Et si largo vocabulo per velle omnis acceptatio voluntatis, et per nolle omnis refutatio significetur, ut Augustini auctoritas in littera allata sonat, dicens quod laetitia est voluntas; sic delectatio est velle, et tristitia nolle.
Tertio, quod tam delectatio quam tristitia est a voluntate ut natura, seu naturaliter. Declaratur ex antedictis8: et quod aliqua operatio est a voluntate naturaliter; et quod fruitio Dei clare visi est naturalis. Et probatur: quia non in potestate nostra esse videtur tristari vel delectari, apprehensis delectabilibus et tristabilibus ipsi voluntati, idest volitis aut nolitis a nobis.
Quarto, quod delectatio et tristitia habent magis rationem passionis in voluntate, quam amor et odium, pro quanto illae sunt universaliter a voluntate ut natura, haec non. Et ideo voluntas ad haec se habet magis active quam ad illas immediate: quoniam ad haec cum dominio, ad illas non. Et propterea putatae sunt vere passiones, idest causatae solummodo ab obiectis immediate: cum tamen sint operationes naturales ipsius voluntatis, consequentes ab ipsa et in ipsa ex obiectis apprehensis et volitis aut nolitis formaliter vel virtualiter. Et quoniam hoc medium est inter esse omnino passiones, ut Scotus posuit, et esse omnino operationes voluntarias; ideo obiecta9 utramque veritatem participant.
III. Solvenda tamen simpliciter sunt. Et dicendum ad primum, quod tristitia, proprie loquendo, nec est velle nec nolle, sed operatio contraria fruitioni. Communiter tamen loquendo, est nolle. Non tamen sequitur, Ergo potest esse in Deo vel beatis: quia non est omne nolle; non enim se habent convertibiliter, sed sicut animal et homo.
Ad secundum, quod, summe nolente Socrate aliquid evenire, et tamen eveniente, tristabitur, resultante ex eventu apprehenso in voluntate novo motu tristitiae. Nec inconvenit, communicando cum istis in abusione vocabulorum, quod cum summa nolitione obiecti absolute vel futuri, adveniat alia nolitio eiusdem iam praesentis (sic enim causat tristitiam): aliter enim movet praesens, et aliter absens obiectum, ut dictum est10.
Ad tertium, negatur quod omnis operatio sit immediate in potestate voluntatis. Immo aliqua nunquam, ut prima: aliqua mediate, ut delectatio, mediante scilicet apprehensione vel amore obiecti.
Ad quartum dicitur quod, cum hoc quod tristitia est de his quae, nobis nolentibus, accidunt, stat quod sit a voluntate ut natura immediate.