Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Articulus I: Utrum delectatio sit passio
Articulus II: Utrum delectatio sit in appetitu intellectivo
Articulus III: Utrum delectationes corporales et sensibiles sint maiores delectationibus spiritualibus et intelligibilibus
Articulus IV: Utrum delectationes tactus sint maiores delectationibus quae sunt secundum alios sensus
In articulo sexto, adverte quod, cum dicitur quod delectationes tactus sunt ad quas ordinantur concupiscentiae naturales, potest tripliciter intelligi. Primo, cum praecisione: ut scilicet ad solas delectationes sensuum inquantum utiles, quae appellantur in littera delectationes tactus, ordinentur concupiscentiae naturales. Et hunc sensum insinuat distinctio harum delectationum contra delectationes sensuum inquantum faciunt cognoscere, cum illae sint naturales, istae non, et ideo illae potiores. - Sed contra hunc sensum occurrit auctoritas Aristotelis in I Rhetoric., cap. xIII1, ponens concupiscentias et delectationes naturales quaecumque sunt non per aestimare aliquid; et subdit quod tales sunt quaecumque dicuntur esse natura; et subiungit de sensibus omnibus. Et confirmatur ratione: quia pulchra delectant visum, et similiter suaves cantus auditum, et etiam soni, absque omni utilitate, et absque existimatione, sola naturali convenientia; ut experientia testatur.
Secundo igitur possunt intelligi secundum excellentiam: ut scilicet ad primas delectationes maxime ordinentur concupiscentiae naturales. Et ex hoc habet intentum Auctor ex naturalitate: quia ex hoc quod naturale est potentissimum in unoquoque, magis naturale est potentius; ac per hoc, delectationes illae ad quas praecipue ordinantur concupiscentiae naturales, sunt maiores.
Potest etiam tertio dici quod, licet ambae delectationes, scilicet tactus et visus, sint secundum se naturales, cum suis concupiscentiis; comparatae tamen ad invicem, delectatio visus habet rationem animalis, et delectatio tactus, naturalis: quia tactus fundamentum est et necessarium naturae, visus autem ad bene esse posterius advenit. Et quia littera comparabat delectationem horum duorum sensuum, ideo illam, quae tactus est, distinxit contra istam, ut naturalem contra animalem. Et huic sensui favent comparativa adverbia in responsione ad primum in littera posita.