Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Articulus I: Utrum concupiscentia sit passio specialis
Articulus II: Utrum sint aliquae concupiscentiae naturales, et aliquae non naturales
Articulus III: Utrum concupiscentia sit infinita
In articuli quarti titulo, adverte quod concupiscentiam esse infinitam, potest intelligi dupliciter: scilicet obiective, et subiective; seu ex parte obiecti, et ex parte actus. Ex parte quidem actus, esset infinita vel intensive, vel secundum successionem: et neutro modo hic directe quaeritur, communia namque haec sunt naturalibus. Ex parte autem obiecti infinita esset, si haberet obiectum infinitum vel secundum perfectionem, vel secundum numerum, vel secundum quantitatem continuam manentem vel successivam. Et in hoc sensu hic quaeritur an concupiscentia sit infinita.
II. In corpore articuli eiusdem, adverte quod duplex ratio infinitatis concupiscentiae in littera assignata, duplicem non solum causam, sed modum infinitatis, in obiecto concupiscibilis insinuat. Est in primis duplex causa: altera se tenens ex parte concupiscentis, altera ex parte concupiti. Ex parte siquidem concupiscentis, duplex assignata est causa concupiscendi: scilicet dispositio naturalis, et rationalis. Et ex differentia inter naturam et rationem, redditur ratio infinitatis concupiscentiae rationalis: quia natura determinata est ad certum; ratio vero non, sed in infinitum procedit. Et sic ex eo quod obiectum concupiscentiae rationalis consonat rationi, infinitatem compatitur: sicut etiam ratio, apprehendens infinitas divitias, infinitum honorem, infinitum tempus, etc., ut quaedam bona. – Ex parte autem concupiti, duplex assignatum est obiectum, scilicet finis, et id quod est ad finem: et ex horum differentia redditur ratio infinitatis concupiscentiae rationalis. Ex eo enim quod id quod est ad finem, commensuratum oportet esse fini, omne concupitum propter finem est finitum. Ac per hoc, omne naturaliter concupitum est finitum: quia propter naturam ut finem. Ex eo autem quod finis sine mensura appetitur; et ratio de eo quod secundum se est ad finem, facit finem; consequens est ut rationalis concupiscentia sit quandoque infiniti. – Non est autem utrobique idem infinitatis modus, scilicet in honore infinito concupito, et in honore ut fine concupito. In primo enim, infinitas est quasi pars rei appetitae: in secundo vero, est modus quo res appetita terminat appetitum. In primo namque, reputante aliquo fore sibi bonum habere infinitas divitias, concupiscit hoc totum, scilicet divitias infinitas. In secundo vero, reputante aliquo summum bonum in voluptate vel divitiis, etc., concupiscit talia ut finem: quod est concupiscere absque determinatione alicuius quantitatis; et est talia absque mensura aliqua terminare appetitum. Et haec infinitas attenditur penes negationem termini in obiecto: illa vero quasi penes positionem infinitatis in eodem.
III. Circa secundam rationem dubium occurrit: quia secundum illam, concupiscentia naturalis est infinita. Probatur. Concupiscentia naturalis aut tendit in aliquid ut finem, aut non. Si tendit in aliquid ut finem, ergo est infinita: quia finis infinite appetitur. – Si in nihil tendit ut finem, sequitur primo, quod est infinita: quia omnis actus tendens ad aliquid sine fine, est infinitus. Sequitur secundo, quod nullum delectabile appetitur naturali concupiscentia: quia delectabile per se appetitur, ut patet in X Ethic.1, et finis rationem habet.
IV. Ad hoc dicitur quod concupiscentia naturalis et rationalis conveniunt in hoc, quod utraque est passio animalis, et tendit in bonum secundum utramque rationem boni, scilicet finis et propter finem, seu per se et per aliud: ut patet in operibus animalium. Hirundo enim appetit apprehensam paleam ut bonum utile ad nidum, etc.: appetit vero apprehensum delectabile in cibo et generatione, propter se. - Differunt autem in hoc, quod illa a natura dirigitur, haec a ratione. Directio autem appetitus a natura, manifeste patet in appetitu naturali. In quo liquet ad nullam rem esse inclinationem, nisi commensuratam naturae: non enim materia appetit formam, nisi proportionatam sibi; neque gravitas inclinat ad locum, nisi proportionatum sibi; nec corpus animalis inclinatur in calidum et frigidum, nisi proportionatum sibi. Unde obiectum appetitus naturalis est commensuratum seu proportionatum naturae: et non est res secundum se; nisi forte per accidens res aliqua per se sit proportionata illi naturae, ut esse deorsum per se commensuratur gravi, ac per hoc magis et maxime appetitur. Concupiscentia autem naturalis non differt ab appetitu naturali quoad obiectum, sed quoad modum. Naturaliter siquidem, et animaliter appetere cibum necessarium, in modo differunt: quia animaliter appetere, est appetere illum apprehendendo, et per actum proprium; naturaliter vero, est absque cognitione et proprio actu, inclinationem habere in illum. Quatenus igitur concupiscentia naturalis in obiectum tendit apprehensum, in finem et propter finem tendit: quatenus vero a natura dirigitur, finis ille modificatur commensuratione ad naturam, quod est ordinari ad naturam ut ad finem non apprehensum, sed inditum. Et propterea repugnat obiecto concupiscentiae naturalis appeti ut finis simpliciter: sicut repugnat ei appeti absque commensuratione ad naturam. Concupiscentia autem rationalis, quia ad obiectum apprehensum secundum se tendere permittitur, reputante aliquo id sibi pro bono, ex ipsa commensuratione obiecti ad rationem, infinitate modificatum sortitur obiectum: ex eo enim quod in voluptate constituit quis finem, voluptas non commensuratur illius rationi ut appetibile, nisi ut infinite appetibile, ut patet. Est ergo differentia inter rationalis et naturalis concupiscentiae obiectum, non quod alterius finis, alterius id quod est ad finem, obiectum est: sed quod alterius, scilicet rationalis, obiectum et est finis, et habet totaliter rationem finis; alterius vero, scilicet naturalis, obiectum, etsi sit finis, non tamen habet totaliter rationem finis, tum quia habet rationem modificati ad naturam, tum quia ordinatur ad alium finem inditum, scilicet naturam.
V. Ad obiectionem ergo primam2 patet quid dicendum est. Formaliter tamen dicito quod concupiscentia naturalis tendit in aliquid dupliciter: scilicet ut apprehensum, et ut inditum. Et concedito quod, stando in apprehensis, tendit in aliquid ut finem, sed non ut totaliter exercentem rationem finis: quia tota latitudo suorum obiectorum apprehensorum subordinatur naturae ut fini. Et propterea non est infinita, sed terminata ad obiectum apprehensum terminum et finem, ut dictum est.
Ad secundam vero dicitur eodem modo, quod delectabile est secundum se formaliter obiectum et finis naturalis concupiscentiae, modificatum tamen commensuratione ad naturam, et subordinatum fini indito, qui est natura. Propter quod concupiscentia naturalis ipsius delectabilis, satiatur. Rationalis autem concupiscentia delectabilis, insatiabilis est; ut patet in personis deditis venereis.
VI. Circa responsionem ad primum in eodem articulo, adverte quod illa verba litterae, prout concupiscitur semel in actu, replicanda sunt super secundo membro. Ita quod sensus est quod concupiscibile, prout concupiscitur semel in actu, est finitum, vel quia est finitum secundum rem, vel quia est finitum secundum apprehensionem. Potest enim concupisci semel in actu tam finitum quam infinitum secundum rem: ut patet in concupiscente simul infinitam pecuniam. Apponit autem has duas conditiones, scilicet unitatis et actualitatis, quia plurium concupiscentiarum nihil prohibet infinitum concupiscibile esse obiectum; et similiter concupitum in potentia potest infiniti rationem [habere]: sed semel et in actu concupitum, non nisi finitum, vel ut finitum, est. Apposuit autem Auctor verba illa inter primum et secundum membrum in littera, cum tamen utrique membro praeposita clariorem effecissent sensum praedictum, ut merita ipsius finiti secundum rem, a finito secundum rationem discerneret. Finitum enim secundum rem, ex parte sui habet quod semel in actu concupiscatur: infinitum autem, non ex parte sui, sed rationis apprehendentis ut finitum, habet ut semel in actu concupiscatur.