Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Articulus I: Utrum concupiscentia sit passio specialis
In quaestione trigesima, omisso primo articulo, in secundo adverte quatuor. Primo, quod distinctio in littera facta superius1 declarata est, et in sequenti2 articulo amplius patefiet.
Secundo, quod Auctor, propter annexam causalitatem activam finali, superius3 declaratam, incipit a virtute activa, et descendit ad virtutem motivam finis. Et quia finis determinat activam sui virtutem; et finem constat aliter finalizare praesentem, aliter absentem: ideo etiam aliter agit praesens et absens. Et non se habent absens et praesens ut approximatio et elongatio se habent in agentibus naturalibus, scilicet ut conditiones sine quibus actio non fit: sed se habent ut virtutes activae. Ubi scito, novitie, commune esse omni activo, si agit, proximum esse passo, nec ab hoc exorbitat activum in appetitum tam sensitivum quam intellectivum: et approximationem ipsam, quidquid sit, non esse rationem aut virtutem activam, sed conditionem sine qua non. Et de hac, utpote ad communissimum artificem spectante, non est sermo hic. Sed de praesentia et absentia reali dicitur quod concurrunt ad activum in appetitum, ut rationes partiales agendi, ita quod distinguunt specie passiones. Integratur enim ratio obiecti passionis appetitus sensitivi ex bonitate vel malitia, praesentia vel absentia vel indifferentia, et apprehensione. Et bonitas quidem et malitia ex natura appetitus exigitur, omnis enim appetitus per se appetit bonum, et fugit malum; absentia vero vel praesentia, ut in responsione ad primum littera dicit, particularitati potentiae respondet; apprehensio vero, animalitati eiusdem.
Tertio, quod sermo praesens est de distinctione passionum in genere naturae tantum. Concupiscere enim delectabile in propria vel aliena uxore, in genere naturae distinguuntur solo numero, sub eadem naturae specie existentes: sed in genere moris sunt diversarum specierum, immo diversorum generum, virtutis et vitii.
Quarto, quod ex responsione ad secundum, mirandum est de Gregorio de Arimino, in I Sent., dist. I, qu. II, art. 24, dicente quod nullus doctorum quos vidit, tenet cupiditatem seu desiderium distingui essentialiter ab amore: patet enim expresse hic, et superius5. Sed forte excusari potest in voluntate: in qua tamen manifeste errat, ponens6 etiam delectationem esse amorem, ut superius7 dictum est.