Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Articulus I: Utrum concupiscentia sit passio specialis
Articulus II: Utrum sint aliquae concupiscentiae naturales, et aliquae non naturales
In articulo tertio dubium occurrit, quia male videtur assignari distinctio concupiscentiae. Omne enim delectabile animaliter est conveniens apprehensum. Cibus enim et potus, si non apprehendantur, non concupiscuntur animaliter, quamvis appetantur a natura: ut patet in melancholicis nolentibus comedere; valde enim egent cibo, et tamen non concupiscunt illum, apprehendentes vel se mortuos, vel non egentes, etc.
II. Ad hoc dicitur quod obiectio procedit ex malo intellectu distinctionis. Non enim distinguitur delectabile naturale a delectabili rationali, propterea quod illud est conveniens non apprehensum, et hoc est conveniens apprehensum: commune enim est omni delectabili delectatione quae est passio appetitus, esse delectabile apprehensum. Nec in hoc ponitur differentia in littera. Sed hac communi conditione delectabilis praesupposita, distinctio in littera fit. Ad cuius intellectum, recolito doctrinam de amore superius1 traditam, scilicet quod similitudo seu proportio est propria causa ex parte subiecti, disponens ad amorem. Et dicito quod, cum nec concupiscatur nec delectet nisi amatum, sicut dupliciter aliquis disponitur ad amandum, ita ad concupiscendum et delectandum. Est siquidem aliquis dispositus et ex natura, et ex aestimatione, ad amandum aliquid: ex natura quidem, ad amandum consonum naturae, ut cibum; ex aestimatione vero, ad amandum consonum aestimanti, ut adorari. Et similiter aliqua concupiscentia inest nobis ex natura, qua scilicet concupiscimus consona naturae nostrae, apprehensa tamen: et aliqua inest nobis ex aestimatione, qua scilicet consona concupiscimus nobis reputantibus illa esse bona. Et prima quidem concupiscentia est naturalis, secunda rationalis: quia in prima, delectabile quod est obiectum concupiscentiae, consonat naturae; in secunda, rationi. Unde cum in littera distinguitur delectabile in conveniens secundum naturam, et secundum apprehensionem, ly secundum denotat causam convenientiae ex parte subiecti, et non ex parte obiecti. Commune enim est omni delectabili, ut dictum est, esse conveniens secundum apprehensionem, ex parte obiecti: si enim non apprehenditur ut conveniens, non delectat, ut experientia testatur. Unde in concupiscentia rationali apprehensio concurrit dupliciter: scilicet obiective, ut concurrit in aliis; et dispositive, ex parte subiecti. Propter quod Aristoteles, in I Rhetoric., cap. XIII2, ponit aestimationem vel persuasionem esse causam huius concupiscentiae, illius vero naturam.
III. Circa differentiam positam in littera inter utramque concupiscentiam secundum communitatem et proprietatem, dubium occurrit: quia concupiscentiae propriae sunt etiam naturales, secundum naturam individualem; ut patet in his quos naturaliter delectat comedere talem vel talem cibum, qui aliis abominabilis est.
Ad hoc dicitur quod delectationes propriae in individuo sunt duplices: quaedam consonae naturae individuali; et quaedam aestimationi, seu, quod idem est, consuetudini ex aestimatione. Primae ad naturales concupiscentias spectant: ut ipsemet Aristoteles videtur eas locasse, in I Rhetoric., cap. XIII3, dum concupiscentiam alimenti secundum unamquamque speciem, naturalem posuit: et in III Ethic.4 dixit quod aliquid naturalitatis habent, quia alia aliis sunt delectabilia. Alterae vero ad rationales concupiscentias spectant: iuxta illud quod in hac littera dicitur, in calce corporis articuli, scilicet, Quia diversi diversimode ratiocinantur, ideo huiusmodi delectationes propriae et appositae dicuntur.
IV. In responsione ad secundum, adverte quod Auctor, indefesse dispositionem specificam ex obiecto sequens; quia in obiecto appetitus duo sunt, res et apprehensio, et ex doctrina praecedenti5 constat quod distinctio rei materialiter concurrit; ad distinctionem apprehensionis confugit. Apprehensio autem prima distinctione dividitur in absolutam et discursivam: intellectus enim et ratio primo distinguunt apprehensionem intellectivam, et his proportionaliter respondentia distinguunt apprehensionem. Igitur Auctor illa quae absolute apprehensa delectant, naturaliter concupisci; et illa quae ratiocinatione apprehensa delectant, rationaliter concupisci; ac per hoc specie distingui infert, ut patet in littera. – Absoluta autem apprehensio, hoc in loco, excludit non solum actualem discursum, sed omnem collationem, tam formaliter quam virtualiter, communiter requisitam. Dico autem hoc propter persuasos ex consuetudine vel levitate, qui etsi absoluta apprehensione formaliter ad concupiscentiam rationalem moveantur, videtur tamen ibi esse apprehensio discursiva virtualiter, vel ex praecedentium efficacia, vel ex dispositione subiecti.
Ex hac autem responsione manifeste liquet quod apprehensio respectu obiecti appetitus, non se habeat ut approximatio activi vel passivi, sed ut ratio obiectiva. Et hoc sine dubio oportet omnes fateri, ex eo quod nihil differt bonum, vel apparens bonum6: et ex eo quod appetitus est malus tendens in vere bonum apprehensum ut malum. Et haec bene notabis contra Scotum7 et quoscumque ponentes apprehensionem ut praevium quid ad appetitum, quasi approximationem activi ad passivum; et appetitum ad cognitionem quasi solo ordine praesuppositionis consequi. Quod longe est a philosophia.