Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Articulus I: Utrum passiones irascibilis sint priores passionibus concupiscibilis, vel e converso
Articulus II: Utrum amor sit prima passionum concupiscibilis
Articulus III: Utrum spes sit prima inter passiones irascibilis
Articulus IV: Utrum istae sint quatuor principales passiones, gaudium, tristitia, spes et timor
In articulo quarto eiusdem quaestionis, ut resolute scias et praeferas primatum illarum quatuor passionum, colligito quod passiones primariae exigunt duas conditiones. Prima est quod sint per se; idest, nihil per accidens habentes admixtum, tam in se quam in suis causis. Secunda est quod sint ultimae in singulis generibus. Sunt autem, si bene distinguitur, quatuor genera passionum: scilicet motus in bonum, motus a malo, quies in bono, et inquietudo in malo. Ultima in primo genere est spes; in secundo, timor; in tertio, delectatio; in quarto, tristitia; et omnes sunt per se, tam in se quam in suis causis.
Et sic cessant omnes obiectiones, specialiter de ira, quae est ulterior motus in bonum quam spes: est enim post spem. Quia tamen consurgit ex per accidens, scilicet ex audacia, ut in littera1 dicitur, ideo primatu privatur.