Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Articulus I: Utrum passiones irascibilis sint priores passionibus concupiscibilis, vel e converso
Articulus II: Utrum amor sit prima passionum concupiscibilis
In secundo articulo, adverte quam incongrue passionum notitiam tradiderit Scotus, dicens, in Primo, dist. I, qu. V1, quod appetitus sensitivi proprie non est amare. Cum enim amor sit prima passio appetitus sensitivi, si amare non conveniret proprie appetitui sensitivo, ergo nec delectari nec timere proprie conveniet. A primo enim reliqua dent, et amorem ipsum reliquae passiones includunt: nam delectamur amato, timemus malum amati, desperamus ab amato, ulciscimur conturbans amatum. Unde si amatum est improprie, reliquae erunt passiones improprie, sicut in rebus naturalibus. Et tunc ultra, si passiones sunt improprie in appetitu sensitivo; et, secundum veritatem, sunt minus proprie in appetitu intellectivo2; nullibi erunt proprie.
II. In corpore secundi articuli eiusdem quaestionis, novitiorum dubium occurrit, quomodo vulgatum est inter philosophos quod omnis appetitus est boni3, et quod nullus operatur aspiciens ad malum4: et nunc in littera dicitur quod obiecta concupiscibilis sunt bonum et malum.
III. Ad hoc breviter dicitur quod, quia malum non est obiectum appetitus ut prosequendum, sed ut fugiendum; et eadem ratione qua bonum appetitur, malum refutatur; ideo utrumque verificatur: scilicet et quod utrumque est obiectum diversimode, et quod bonum communiter assignatur et divulgatur; quia bonum per se, malum verum per accidens, idest per aliud, scilicet bonum, est obiectum.
Veruntamen esto cautus in re hac. Dupliciter enim invenitur accidentalitas in istis: scilicet referendo potentiam ad obiectum, et referendo actum ad obiectum. Si consideretur namque potentia in ordine ad suum per se primo obiectum, sic bonum est per se obiectum omnis appetitus, malum vero per accidens. Et hoc est quod resonat communiter in ore philosophorum. Et ratio assignatur in articulo sequenti, in responsione ad tertium. — Si vero consideretur aliquis specialis actus appetitus in ordine ad suum proprium obiectum, sic et respectu boni et respectu mali, invenitur per se et per accidens. Actus enim tendens per se in bonum, est per modum prosequentis: et tendens per se in malum, est per modum recedentis: bonum enim est quod omnia appetunt5, malum vero quod omnia fugiunt. Unde docet in hoc tractatu6 Auctor quod desperatio est actus appetitus per accidens respectu boni, quia recedit a bono; et audacia est actus per accidens respectu mali, quia accedit ad malum; timor vero est actus per se respectu mali, quia fugit ipsum. Inter speciales ergo actus differentia est, quod alii per se, alii per accidens respectu boni vel mali sunt: potentia autem ipsa per se solum bonum respicit. Et non est hic sermo de ly per accidens ut distinguitur contra per se, sicut dicimus quod album aedificat non per se, sed per accidens: sed ut distinguitur contra per aliud, quod stat esse per se secundo, ut patet.
IV. In responsione ad primum eiusdem secundi articuli, dubium occurrit circa illa verba: Inter omnes passiones concupiscibilis, magis est sensibilis concupiscentia. Falsum enim hoc videtur, experientia teste: nam tristitia manifeste magis sentitur, ut patet in cruciatibus corporis; et delectationes tactum consequentes vehementissime sentiuntur. Constat autem has esse passiones concupiscibilis. Ergo.
Ad hoc dicitur quod passiones esse magis sensibiles contingit dupliciter: primo, ut se tenent ex parte animae; secundo, ut se tenent ex parte corporis. Et quod, licet secundo modo concupiscentia non sit magis sensibilis, sed dolor, et forte delectatio; primo tamen modo concupiscentia inter passiones concupiscibilis est maxime sensibilis: absque corporali namque coniunctione, experimur concupiscere magis sensibiliter quam amare, odisse, etc. Et quia quod se tenet ex parte animae, est formale in passionibus; ideo, de passionibus istis formaliter loquendo, dictum est quod concupiscentia est magis sensibilis.