Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Articulus I: Utrum passiones irascibilis sint priores passionibus concupiscibilis, vel e converso
Circa titulum quaestionis vigesimaequintae, adverte quod praesens quaestio est de ordine naturae, non hoc vel illo modo, sed simpliciter. Et quoniam in ordine naturae applicato ad generabilia, invenitur dupliciter aliquid prius vel posterius, scilicet secundum intentionem, vel secundum executionem; ideo in littera utrumque traditur.
II. In responsione ad primum primi articuli, adverte quod alia est distinctio proprii a proprio, et proprii a communi. Commune enim non distinguitur contra proprium per aliquod positivum in se, quod non sit in proprio: duo autem disparata distinguuntur ab invicem suis positivis distinctivis, quorum alterum unum, alterum reliquum constituit. Unde quia bonum et bonum arduum se habent sicut commune et proprium, et non sicut duo propria; ideo in littera dicitur quod ratio in oppositum allata, scilicet, Bonum arduum est supremum bonum, haberet locum si bonum quod obiectum est concupiscibilis, aliquid oppositum diceret, idest si distingueretur contra bonum arduum ut quoddam aliud particulare seu proprium bonum; sic enim diceret aliquid bono arduo oppositum, suum scilicet proprium distinctivum. Tunc enim haberent se sicut duo partialia bona, quorum superius procul dubio esset naturaliter prius; sicut universaliter apparet in ceteris. Sed quia se habent sicut commune et proprium, ideo, quamvis bonum arduum sit quid excellentius bono absolute, est tamen posterius: quia illud commune, hoc proprium; illud absolute, hoc contractum. Illud enim dicit bonum commune ad bonum in motu et bonum in quiete: hoc tantummodo bonum in motu, ut in corpore articuli ostenditur.
Cum autem audis obiectum concupiscibilis comparari ad obiectum irascibilis ut commune ad proprium, et ad plura se extendere1, etc.: non intelligas se habere sicut universale et particulare, ut animal et homo, hoc enim falsum est; sed scito se habere sicut motus simpliciter, de quo est habitus libri Physicorum, et motus ad ubi, de quo est habitus libri de Caelo et Mundo. Bonum enim sensibile simpliciter, spectat ad concupiscibilem: bonum autem sensibile determinatum ad arduitatem, spectat ad irascibilem. – Et sic omnia consonant: scilicet et distinctio obiectorum ac potentiarum, et habitudo communis ad proprium, et maior ambitus illius quam huius, ut patet in simili adducto.